Skip to the text

Articulus 50

DE SPIRITUALI, MYSTICO ATQUE MULTIPLICI INTELLECTU HUJUS CAPITULI VICESIMI QUINTI.

DE spirituali ac mystico, imo ac multiplici intellectu hujus capituli, et capitulorum sequentium, a sanctis Patribus doctoribusque catholicis, tot et tanta sunt scripta, ut non videatur necessarium immorari hujusmodi expositionibus in hoc loco: ideo non nisi perpauca tangere atque perstringere nunc intendo.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias. Per Moysen legislatorem Judæorum, intelligitur Christus legislator Christianorum; Christiani quoque, qui Deum per fidem et sapientiam contemplantur, per filios Israel designantur. Itaque Christianis præcipit Christus, ut tollant primitias Domino, hoc est, Deo plene attribuant, devote adscribant, et ejus mancipent venerationi ac cultui, quidquid præstantius est in eis, tam de donis naturæ, quam de charismatibus gratiæ, de bonis quoque fortunæ, et de habitibus acquisitis, et de omni actione virtuosa ac meritoria. Omnia quippe ista a Deo sunt, et de ipsis, ac in ipsis, atque per ipsa honorandus, amandus, colendus est Deus. Denique Deus, ad litteram, jussit sibi offerri primitias, quoniam justum decentissimumque consistit, ut de omni specie ac natura offerantur ei præcipua, tum propter reverentiam majestatis divinæ prorsus immensæ, tum in recognitionem liberalitatis ac beneficiorum ipsius, tum ut debitum gratitudinis impleamus, et gratum ac sanctum Abel, qui obtulit meliora, non ingratum ac impium Cain, qui immolavit pejora, sequamur. Ab omni homine qui offert ultroneus, accipietis eas. Hoc est quod ait Apostolus:1 Non ex tristitia aut necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus. Itaque cum omni alacritate et agilitate virtutum offeramus, ministremusque Deo, recognoscentes, quod nihil condignum ei rependere valeamus. Imo quum omnia nobis præcepta impleverimus, ex vera humilitate dicamus: Servi inutiles sumus;2 quod debuimus facere, fecimus. Nam et merita nostra, Dei sunt dona.3 Quid enim habes quod non accepisti?

Hæc sunt autem quæ accipere debetis: aurum, et argentum, et æs. Per aurum intelligitur fides, quæ per dilectionem operatur:4 quæ grata est Deo, et spiritualis ædificii fundamentum consistit. Vel aurum istud est pretiosissima caritas, de qua in Apocalypsi Dominus loquitur: Suadeo tibi emere aurum ignitum, probatum, ut locuples fias.5 Quod sui ipsius humilis resignatione, vera obeditione, oratione assidua emitur. Auro quoque donum sapientiæ splendens atque prænobile denotatur. Per argentum sermo divinus, donum scientiæ, prudentia in rebus humanis datur intelligi. Per æs, patientia in adversis, virtus constantiæ, fortitudo animi rite accipitur.

Hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum. Per hyacinthum, qui aerei et cœlestis perhibetur coloris, significatur spes regni cœlestis, conversatio pura ac cœliformis. Per purpuram, quæ regum est vestis, incessus per regiam viam, non declinando ad dexteram vel sinistram, hoc est ad aliquam vitiosam extremitatem. Purpura quoque, quæ rubei est coloris, martyrium signat. Per coccum bis tinctum, conversatio aliquid habens de perfectione vitæ contemplativæ, et aliquid de eminentia vitæ activæ, qualis potissimum esse debet prælatorum vita, exprimitur. Per byssum, castitas corporis, puritas mentis, conscientiæ nitor. Pilos caprarum, et pelles arietum rubricatas, pellesque hyacinthinas. Per pilos caprarum, vestis pœnitentialis seu asperitas vitæ; per pelles arietum rubricatas, exterior apparatus exemplaris, honestus, seu imitatio passionis dominicæ; per pelles hyacinthinas, resplendentia interioris puritatis foris apparens, intelliguntur. Et ligna setim, id est incorrupta et integra corda. Oleum ad luminaria concinnanda, id est opera pietatis ad aliorum ædificationem, ac propriarum virtutum fomentum seu conservationem. Aromata, id est virtuosæ famæ odorem. Unguentum, id est devotionis dulcedinem. Et thymiama boni odoris, id est orationem ferventem, quæ dirigatur ad Deum sicut incensum.6 Unde in Apocalypsi:7 Ascendit fumus aromatum de orationibus Sanctorum ante conspectum Dei.8 Lapides onychinos, id est robusta fidei argumenta, et gemmas, id est virtutes cardinales præclaras ac lucidas, ad ornandum ephod ac rationale, id est personas in sacris Ordinibus constitutas, præsertim prælatos ac præsules, quos oportet præcipue esse paratos ad reddendum omni poscenti rationem fidei christianæ ac spei, omnique prudentia, justitia, temperantia ac fortitudine præfulgere, quatenus omnes ædificentur et informentur in eis: qui bene signantur per ephod et rationale, quæ sunt vestes sacerdotales.

Facientque mihi sanctuarium. Ex prædictis quippe virtutibus ædificatur Deo in anima mansio gratiosa: imo et ipsa Ecclesia regeneratur, augetur, et ædificatur ex his, in qua habitat Deus nobiscum atque in cordibus nostris. Nam et unusquisque debet se ipsum Deo sanctuarium, templum seu tabernaculum per præfatas virtutes, earumque actus, efficere ac præbere. Juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, id est ad imitationem triumphantis Ecclesiæ, seu cujuscumque civis superni, quoniam Ecclesia militans instar triumphantis disposita est. Et unusquisque fidelis angelicæ vitæ puritatem ac obedientiam debet, juxta suæ vocationis exigentiam, sequi. Unde Joannes in Apocalypsi: Vidi, inquit, Jerusalem novam descendentem de cœlo.9

Arcam de lignis setim compingite. Per arcam intelligitur mundissima Christi humanitas, ex sanctissimis corpore et anima constans, cujus vires et membra instar lignorum setim imputribilia erant, quoniam vitiorum putredine nunquam infici potuerunt. Rursus, sicut in arca continebantur

Hebr. 1x, 4. tabulæ legis, virga Aaron, et urna aurea habens manna, ut dicitur ad Hebræos;10 ita in Christo homine fuerunt plenissime designatæ, per tria illa, videlicet utriusque Testamenti scientia, potestas prælatica, refectio gratiarum. Porro, per arcam Isidorus intelligit Ecclesiam, ex personis fidelibus, mente et corpore incorruptis, seu spiritualiter integris, adunatam. Potest item per arcam intelligi templum Dei in superioribus viribus animæ contemplativæ: quæ arca ex lignis setim, id est intellectu deiformiter illuminato, voluntate vehementer accensa, memoria in cœlestibus stabilita, construitur, in qua tota superbeatissima Trinitas libenter moratur. Cujus longitudo habeat duos et semis cubitos; latitudo cubitum et dimidium; altitudo quoque tantumdem. Ad litteram ista magnitudo suffecit arcæ ad continendum ea, propter quæ continenda est facta. Spiritualiter vero per duos cubitos atque dimidium longitudinis arcæ, significatur tam increata quam creata longanimitas Salvatoris. Per dimidium vero longitudinis cubitum designatur, quod non solum patiens ac longanimis fuit, quosdam misericorditer convertendo, sed etiam justus, multos juste derelinquendo. Propter quod dixit: Nunc judicium est mundi. Per cubitum latitudinis, exprimitur caritas circa Deum; per dimidium, caritas ad homines: quæ utraque in Christo fuit plenissima. Per altitudinem, sublimitas contemplationis in ipso, ita ut per cubitum altitudinis accipiatur celsitudo contemplationis animæ Christi circa increatum objectum; per medium cubitum altitudinis, apex suæ contemplationis circa objecta creata.11

Joann. 11, 31.

Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris. Per quod designatur, quod Christi humanitas fuit plenissime decorata omni charismate divinorum, caritatis ardore, sapientiæ claritate; et foris, exemplarissima conversatione, incomparabili maturitate, eloquentia, signis, prodigiis, gratiisque diversis. Ecclesia quoque multipliciter donis prætactis ornata est. Faciesque supra coronam auream per circuitum: quoniam Christus gloria et honore est coronatus. De quo prædixit Psalmista: Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Fuit enim rex et summus sacerdos, et gloria beatificæ fruitionis ab incarnationis exordio adimpletus, imo tota capacitas suæ animæ, donis gratiæ fuit prorsus impleta. Et quatuor circulos aureos: per quos quatuor Evangelistæ notantur: qui per vectes circulis inductos, id est per discipulos suos sibi incorporatos et affectuosissime junctos, hoc est per propriam ac discipulorum suorum prædicationem, arcam Dei, videlicet Christum, circumduxerunt per quatuor mundi plagas.

Facies et propitiatorium de auro mundissimo. Christus omni perfectione et gratia penitus plenus, per duo seu pauca plene significari non potuit, sed per diversa est figuratus. Nam et ipse per propitiatorium est expressus. Ipse equidem est advocatus noster, et propitiatio pro peccatis nostris. Pater quoque de ore et per os ejus dedit nobis responsa, præcepta et documenta, juxta quod scriptum est: Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio. Unde et Filius protestatur: Sicut docuit me Pater, sic loquor. Meaque doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Præterea quæri potest, qualiter arca operiebatur propitiatorio, si per utrumque Christus significatur. Et respondendum, quod Christus in quantum Deus, texit, protexit, et rexit se ipsum secundum quod homo est.

C

Duos quoque Cherubim aureos. Per quos designatur, quod omnes Sancti Christo ministrant, et universi deserviunt ei, secundum quod ait: Videbitis angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis. Apostolus quoque: Adorent eum omnes angeli Dei. Per hoc demum quod Cherubim se mutuo adspexerunt, innuitur, quod sancti angeli se invicem clarissime noscunt ac intuentur, et summam sortiuntur concordiam atque inviolabilem pacem. Attamen se viderunt vultibus in propitiatorium versis, quoniam multo directius, de-

Ps. viii, 6.

Ps. xx, 4.

1 Joann. 11, 1, 2.

Hebr. 1, 1, 2.

Joann. vii, 28; vii, 16.

Ibid. 1, 51.

Hebr. 1, 6. lectabilius ac amorosius intenti sunt Verbo æterno, in quod prospicere insatiabiliter, infastidiabiliterque desiderant, quam sibi invicem. Insuper, quod Cherubim ex utraque parte oraculi stabant, et illud tegebant, signatum est quod universi angelici spiritus majestati Creatoris ad contemplandum, obediendum, laudandum semper præsentes sunt, et Christo obsequium, obumbrationem, adsistentiam exhibere paratissimi erant. Propter quod dixit: Possum rogare Patrem, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum.1213 Quumque in deserto esset cum bestiis, angeli ministrabant ei. Hinc alas extenderunt ad invicem Cherubim super oraculum seu propitiatorium. Rursus, per duos Cherubim in propitiatorium respicientes, intelliguntur duo Testamenta, Christum concorditer prædicantia et intuentia: quia quod in uno eorum denuntiatur in ipso Christo complendum, in alio recitatur in ipso completum. Gratia namque et veritas per Jesum Christum facta est, ut Joannes habet.14

Facies et mensam de lignis setim. Per mensam exprimitur Christus, seu sacra ipsius doctrina, atque Sacramenti altaris exhibitio veneranda. Ipse enim cibus est et cibator, ipse refectio salutaris. In qua mensa sunt quatuor pedes, qui sunt quatuor sensus Scripturæ. Duo quoque cubiti longitudinis ejus, sunt longanimitas et perseverantia, vel æternitas suæ deitatis, atque perpetuitas suæ humanitatis. Cubitus latitudinis, caritas ejus, quæ et inimicos intra se comprehendit, quoniam et pro inimicis suis se obtulit, precemque fudit. Cubitus altitudinis, est sublimitas sapientiæ, contemplationisque ejus; dimidius vero altitudinis cubitus, scientia qua creata cognoscit. Et inaurabis eam: quoniam omni gratiarum decore, et caritatis ac sapientiæ venustate est Christus ornatus; imo et Evangelium, sed et Ecclesia ejus. Faciesque illi labium aureum per circuitum. Per hoc designantur munda ora ac pura documenta ecclesiasticorum Doctorum ac Patrum, præsertim beatissimorum

Apostolorum. Et ipsi labio coronam interrasilem auream, et super illam, alteram coronam aureolam. Per auream coronam significatur beatitudo æterna, essentialeque præmium, quod sancti prædicatores merentur, aliisque denuntiant ac promittunt, si fide et opere fuerint christiani. Hæc corona interrasilis appellatur, quoniam diversi diversimode eam, videlicet cum majori, minorive ornatu adipiscuntur. Porro per aureolam, accidentale specialeque præmium designatur, quod potissimum sanctis martyribus, et virginibus in quibus fuit propositum perpetuæ continentiæ, et doctoribus, datur: quod et in visione humanitatis Christi et ceterorum civium supernorum, creatarumque rerum consistit.

Parabis et acetabula ac phialas, thuribula et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. Per hæc quatuor genera vasorum templi, designatur quadruplex differentia ecclesiasticarum personarum: per acetabula, in quibus offerebatur acetum, intelligendo viros rigorosæ conversationis, seu omnes actibus pœnitentiæ deditos; per phialas, quæ magnæ erant capacitatis, perfectos, contemplativos ac sapientes, in quibus dona gratiæ copiose augentur; per thuribula, eos qui operibus misericordiæ redolent, atque alios delectant ac refovent; per cyathos autem, incipientes atque pusillos: in quorum omnium cordibus sunt Deo offerenda spiritualia sacrificia, orationes, vota ac lacrimæ. Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. Per duodecim propositionis panes, recte accipiuntur duodecim sancti Apostoli, seu documenta et exempla eorum, quæ semper coram Deo sunt fidelibus proponenda in Christi et Ecclesiæ mensa; duodecim quoque virtutes morales: quibus omnibus nutriuntur fideles, potissimum idonei sacerdotes.

Facies et candelabrum ductile. Per candelabrum potest intelligi Christus, qui ait: Ego sum lux mundi. Qui ductilis fuit, quoniam secundum humanitatem assumptam, summe dirigibilis et infallibiliter ductus est a Spiritu Sancto, et persecutionum pœnarumque ictibus ad resurrectionis gloriam est perductus.15 Hastile ejus et calamos, scyphos et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. Hastile Christi, est crux ejus, qua vicit et prostravit adversarios humanæ salutis. Calami sunt libri Scripturæ canonicæ novi Testamenti, seu prædicatores atque discipuli ejus. Scyphi sunt calices. Sphærulæ sunt reditiones cordium ad proprium fontem, quæ dum convertuntur ad eum a quo condita sunt, quasi circulum seu sphærulam faciunt. Lilia vero sunt actus humilitatis, quæ instar humilitatis redolent, et ad propriam parvitatem reflectuntur. Omnia ista profluxerunt a Salvatore, qui in medio discipulorum se collocavit, atque ad partem utramque sua dona diffudit.16 In ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi, id est quatuor Evangeliorum doctrinæ, ex quibus potantur fidelium animæ in Christo. In quibus doctrinis sunt sphærulæ, quoniam docent reditionem mentis in Deum, sicut in motu circulari fit reditus ad punctum egressionis. Et lilia, id est opera humilitatis ipsius Domini Salvatoris. In calamis autem singulis fuerunt tres scyphi, quia in unoquoque vere fideli est cognitio summæ Trinitatis, notitia simplicis deitatis, et fides dominicæ incarnationis. Vel tres scyphi, sunt calix passionis, calix pœnitentiæ, calix consolationis internæ: quibus pia unaquæque mens potanda est, ita ut Christi passionem sectetur, in pœnitentiæ actibus exerceatur, sicque ad consolationis divinæ gustum pertingat.

Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum. Per septem lucernas seu lampades ardentes, intelliguntur septem dona Spiritus Sancti, quæ nunquam informia sunt, sed caritate formantur. Et plenissime fuerunt in Christo, qui juxta Zachariam prophetam est lapis, in quo sunt oculi septem.1718 Quod plenius exprimens Isaias: Requiescet, inquit, super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiæ et intellectus, etc.19 Per emunctoria intelliguntur verba correptionis fraternæ, et disciplinæ justæ correctionis, per quæ superflua resecantur. Per exstinctoria vero, patientia et emendatio eorum qui corripiuntur: qui dum suam correptionem atque correctionem gratanter ac patienter suscipiunt, seque emendant, turbidum fumum et vitiorum fœtorem præscindunt.

Inspice, et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. Sic et nos universa quæ agimus, exercere debemus secundum Christi doctrinam, jussionem et operationem, qui universorum electorum, omniumque virtutum præclarissimum est exemplar in monte, hoc est in Ecclesia seu altitudine evangelicæ doctrinæ, vel contemplationis sublimitate, nobis propositum et ostensum.

Postremo, per mensam itemque candelabrum, Ecclesia, imo unaquæque ecclesiastica persona devota desuper illustrata, potest intelligi, in quantum spiritualiter reficit alios salutaribus documentis, et virtutum exemplis, ac Spiritus Sancti septenario decoratur, habens in se duodecim Apostolorum doctrinam, ac conversationis eorum et miraculorum notitiam. De istis pertranseo, quoniam in Glossa, aliisque diversis tractatibus copiose habentur, et alibi multa inde conscripsi.

Footnotes

  1. 11 Cor. IX, 7. ↩

  2. Luc. xvii, 10. ↩

  3. 1 Cor. iv, 7. ↩

  4. Galat. v, 6. ↩

  5. Apoc. iii, 18. ↩

  6. Ps. cxx, 2. ↩

  7. Apoc. viii, 4. ↩

  8. Ps. cxl, 2. ↩

  9. Apoc. xxi, 2. ↩

  10. Hebr. ix, 4. ↩

  11. Joann. xii, 31. ↩

  12. Matth. xxvi, 53. ↩

  13. Marc. 1, 13. ↩

  14. Joann. 1, 17. ↩

  15. Joann. viii, 12. ↩

  16. Luc. xxii, 27. ↩

  17. Zach. m, 9. ↩

  18. Zach. iii, 9. ↩

  19. Is. xi, 2. ↩

Chapter 51 of 72