Skip to the text

Articulus 51

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI SEXTI : TABERNACULUM VERO ITA FIET.

POSTQUAM descripta sunt quædam in tabernaculo contenta, nunc tabernaculum ipsum describitur. Tabernaculum vero ita fiet. Tabernaculum fuit templum quoddam, sanctuariumque portatile, seu domus Deo dicata, cujus tectum non fuit cameratum et elevatum, sed planum juxta morem Palæstinorum, fuitque quatuor operimentis opertum, de quibus nunc agitur. Quorum primum factum fuit de cortinis, in quibus quadruplex color fuit, vel potius ipsæ cortinæ fuerunt primum operimentum. Unde nunc dicitur : Decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies fieri per manus artificum.1 Itaque quælibet cortinarum istarum, facta fuit ex quatuor istis materiis, quarum quælibet proprium habebat colorem : quæ materiæ ac colores circa principium expositionis litteralis capituli præcedentis sunt expositi. Fuerunt autem cortinæ variatæ, id est diversimode decoratæ depictione florum ac picturarum : et hoc, opere plumario, id est facto per acum. Nam pluma uno modo pro acu accipitur ; atque ut sentit Augustinus, varietas illa picturarum per acum est facta. Aliqui tamen, etiam Hebræi, affirmant quod per texturam sit facta. Longitudo cortinæ unius, habebit viginti octo cubitos ; latitudo quatuor cubitorum erit : quia sic requirebat conveniens opertio tabernaculi per cortinas.

Unius mensuræ fient universa tentoria, id est, præfatæ decem cortinæ, erunt longitudinis latitudinisque ejusdem. Porro cortinæ hæ, dictæ sunt etiam vela, et item tentoria, quia operiebant tabernaculum instar tentorii. Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, id est, pariter consuentur seu filo jungentur, ut reddant unam cortinam magnam, habentem in latitudine viginti cubitos, quum unaquæque earum sit latitudinis quatuor cubitorum. Et aliæ quinque nexu simili cohærebunt, id est, ceteræ quinque cortinæ eodem modo jungentur.

Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari, id est, in latere uno unius illarum duarum cortinarum magnarum, ex quinque cortinis constantium : in latere, inquam, usque ad summum ejus; similiter in latere uno alterius magnæ cortinæ, ut duæ illæ magnæ cortinæ possint conjungi per ansas et circulos. Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, id est, unaquæque earum in latere suo habere debet tot ansulas, ita insertas cortinis, ut ansa contra ansam veniat, id est, ansa unius cortinæ directe veniat et contingere possit ansam alterius, et altera alteri possit adaptari, id est convenienter connecti. Porro ansa dicitur auris, per quam sporta seu vas portatur, et cortina cortinæ connectitur. Inde ansula, utpote ansa parva. Facies et quinquaginta circulos aureos, quibus cortinarum vela jungenda sunt. Hi etenim circuli inserebantur ansulis, et duæ ansulæ uno aureo circulo colligabantur, sicque vela cortinarum, id est duæ grandes cortinæ præfatæ, consociabantur. Et unum tabernaculum fiat, id est unum completum totius tabernaculi operimentum. Quo constat, verum esse quod Magister in historiis asserit, ipsas cortinas quandoque tabernaculum appellari. De modo autem operturæ tabernaculi per velum seu operimentum illud totale, duplex est opinio, ut tangetur.

Sequitur de operimento secundo. Facies et saga cilicina undecim de pilis caprarum, ad operiendum tectum tabernaculi. Saga enim ponebantur super cortinas. Sagum vero vocatur asper pannus, seu vestis facta de pilis caprarum, de quibus et cilicia fiunt. Hinc saga cilicina vocantur. Pilique illi primo filabantur, deinde texebantur. Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos : et ita duobus cubitis longius fuit sagum cortina; non tamen fuit latius ea. Nam subditur : et latitudo quatuor. Æqua erit mensura sagorum omnium : ita quod universa ejusdem longitudinis ac latitudinis essent, quemadmodum dictum est de cortinis. E quibus quinque junges seorsum, id est, ex quinque sagis facies unum sagum magnum, sicut de quinque cortinis facta est una magna; et sex sibi mutuo copulabis, id est, ex sex reliquis sagis similiter facies unum grande, ea (ut dictum est) connectendo seu consuendo; ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. Media quippe pars ejus, hoc est duo cubiti latitudinis sagi unius, ponebatur replicata in orientali tabernaculi parte, ad operiendum capita columnarum in introitu tabernaculi situatarum, quæ capita cubitum unum tenebant, sicque operimentum illud sagorum ex replicatione prædicta tabernaculo tenacius adhæreret. Alii vero duo latitudinis cubiti erant in opposita tabernaculi parte.

Facies et quinquaginta ansas in ora, id est latere, sagi unius, ut conjungi cum altero queat. Nam unum horum duorum magnorum sagorum, alteri nectebatur per ansas et circulos æneos, prout de cortinis jam patuit. Ideo subditur : et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur, id est cum alio magno sago. Facies et quinquaginta fibulas æneas, quibus jungantur ansæ, id est quinquaginta torques seu circulos æreos, per quos ansæ duorum magnorum jungantur sagorum, ita quod duæ ansæ uno circulo æneo colligabuntur, sicut ansæ cortinarum aureo torque, ut dictum est; ut unum ex omnibus operimentum fiat, id est, ex omnibus sagis sic copulatis, resultet et habeatur unum totius tabernaculi tegmen totale.

Quod autem superfuerit in sagis, quæ parantur tecto, id est, quæ fient ad operiendum tectum tabernaculi, id est sagum unum quod amplius est, id est ultra denarium cortinarum, quæ decem fuerunt. Saga autem undecim fuerunt, sicque numerus sagorum excessit numerum cortinarum in uno hoc sago. Itaque quid de illo debuit fieri, subditur : ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi, id est, retro et post parietem occidentalem pendebit, et extendet se ultra operturam cortinarum duobus circiter cubitis. Et cubitus ex una parte pendebit, id est, cubitus sagi totius ex una tabernaculi parte, extendetur ultra operturam totius cortinæ per cubitum unum; et alter ex altera, qui plus est in sagorum longitudine, id est, alius sagi cubitus pendebit ex alia parte tabernaculi tantumdem ut primus : qui cubitus longitudinem cortinarum excedit ex parte utraque tantum, ut dictum est. Utrumque latus tabernaculi protegens. Hoc referendum videtur ad id, Quod autem superfuerit ex medietate ejus : quia medietas illa, videlicet duo cubiti hinc et hinc ultra cortinas descendentes, operiebant partes seu latera tabernaculi, non operta cortinis. Unus enim cubitus ex uno latere operuit partem illam, alter ex alio.

Sequitur de aliis duobus tabernaculi operimentis. Facies et operimentum aliud tecto tabernaculi de pellibus arietum rubricatis ; et super, id est ultra, hoc operimentum facies rursus aliud de hyacinthinis pellibus ad tectum operiendum. Sicque videtur, quod duo ista operimenta solum operuerint tabernaculi tectum : de qua re infra dicetur. Extremum itaque operimentum fuit de pellibus hyacinthinis, qui aerei atque cœlestis exstant coloris. Unde (ut Josephus scribit) stupor invasit multos a longe adspicientes, quia colorem illum in nullo putabant differre a cœli colore.

Consequenter tabernaculi constructio describitur, quantum ad ejus materiam atque formam. Facies et tabulas stantes, id est erectas, tabernaculi de lignis setim, quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, id est, quælibet tabula erit decem cubitorum in longitudine; et in latitudine habeat singulos et semissem, id est, quælibet erit lata spatio cubiti unius cum dimidio. De spissitudine autem earum non loquitur textus, sed expositores communiter sequuntur Josephum, protestantem quod spissitudo cujuslibet tabulæ fuit quatuor digitorum. Tamen (ut recitat Lyra) Rabbi Salomon dixit, quod spissitudo unius exstitit cubiti. Quod satis reprobat ipse qui recitat. Sic enim tabernaculum fuisset nimiæ ponderositatis ad portandum. In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula una alteri tabulæ connectatur. Per incastraturas Josephus et eum sequentes, intelligunt cardines. Porro secundum alios, incastratio tabularum fit, dum una concavatur in sua extremitate, et altera attenuatur, quatenus attenuata infigatur concavatæ in sua concavitate. Aliqui vero dicunt, quod incastratio est insertio tabulæ in tabulam facta per medios clavos. Nam et in Scholastica fertur historia: Jungebantur sibi mutuo tabulæ incastratæ, ne rimula esset ibi, aut inæqualis planities parietis. Atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur, in longitudine, spissitudine, incastraturis.

Quarum viginti erunt in latere tabernaculi meridiano, quod vergit ad austrum. Istæ etenim tabulæ sic conjunctæ ac situatæ, constituerunt australem tabernaculi parietem. Quibus quadraginta bases argenteas fundes. Basis vocatur, quod tabulæ seu columnæ ad sustentandum supponitur. Ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. Quælibet namque tabula duas habebat bases: unam in uno angulo seu extremitate sui, aliam in alio angulo, secundum expositores. Incastratura seu cardo [erat] ex utraque parte inaurata, et in basibus erant foramina, in quibus cardines suscipiebantur ac claudebantur. Itaque sub utroque cornu tabulæ exstitit una basis; vel (ut quidam imaginantur) una sub angulis tabularum duarum. Sed qualiter tunc fuissent ibi quadraginta bases? In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit, id est tendit, ad aquilonem, viginti tabulæ erunt, quadraginta habentes bases argenteas: quoniam paries aquilonaris fuit omnino æqualiter dispositus et formatus sicut paries meridianus. Binæ bases singulis tabulis supponentur.

Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas. Harum sex tabularum tanta fuit longitudo, latitudo et spissitudo, quanta et aliarum: ex quibus constabat paries occidentalis, habens in longitudine cubitos novem. Et rursum alias duas, quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi. Istæ duæ tabulæ non erant latitudinis tantæ ut ceteræ, quoniam unaquæque earum habebat in latitudine cubitum medium; erant tamen in longitudine et spissitudine ceteris æquales. Itaque una harum duarum, fuit erecta in uno latere seu extremitate parietis occidentalis; altera vero, in alio illius parietis latere. Quum enim sex tabulæ prædictæ, non implerent nisi novem latitudinis cubitos, dimidius cubitus ab utraque parte vacuus apparebat. Ideo tabula uno cubito lata, per medium secta est, et inde sunt factæ duæ tabulæ semicubitales: quæ utrinque partibus illis oppositæ, clauserunt et impleverunt duos illos semicubitos vacuos, parietemque occidentalem compaginaverunt et conjunxerunt aliis duobus parietibus collateralibus. Eruntque sibi conjunctæ a deorsum usque sursum: erant enim aliis tabulis junctæ per totam altitudinem parietis; et una omnes compago retinebit: id est, una generali connexione omnes tabulæ erunt proportionabiliter mutuo copulatæ. Duabus quoque tabulis, quæ in angulis ponendæ sunt, utpote prædictis duabus semicubitalibus tabulis, similis junctura servabitur: quia sic erunt conjunctæ tabulis proximis, quemadmodum ceteræ sibi invicem connectentur. Et erunt simul tabulæ octo: id est, in pariete occidentali erunt in toto tabulæ octo, videlicet sex de quibus facta est mentio, et duæ præfatæ semicubitales. Bases earum argenteæ erunt sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. Quælibet enim tabula habuit juxta prædicta duas argenteas bases, quibus innitebatur et immittebatur, sed utraque tabula semicubitalis habuit bases duas. Denique tabulæ parietum in superiori parte jungebantur uncinis, unoquoque uncino tabulas duas jungente, ac summitates earum intrante: quod etiam significatur per verba illa præhabita, Eruntque sibi conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit: pro quo (ut fertur) in Hebræo habetur, Erunt conjunctæ super caput uncino.

Facies et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam: id est, in quolibet pariete tabernaculi, videlicet australi, aquilonari ac occidentali, erunt quinque vectes, vel (ut aliqui dicunt) totidem vectium ordines: qui vectes immittebantur per medium parietum, inter superiorem inferioremque partes eorum, ad continendum fortissime ad invicem, ipsasque parietum tabulas, ne vi ventorum, aut alia commotione concuterentur parietes. Ideo subditur: Qui, scilicet vectes, mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum, videlicet per totum tabulatum a principio parietis usque ad finem ejus per transversum parietum. Ipsas quoque tabulas deaurabis, id est, auro operies, et fundes in eis annulos aureos, per quos vectes tabulata contineant. Cuilibet equidem tabulæ erant affixi et immissi tres annuli, per quos vectes imponebantur ad continendum tabulata: quos vectes operies laminis aureis.

Deinceps describuntur duo vela, quæ ad tabernaculum pertinebant. Facies et velum de hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario. De eisdem materiis sunt factæ cortinæ, sicut in principio hujus capituli, continetur, ubi et ista exposita sunt. Et pulchra varietate contextum. Unde secundum Josephum, omnes flores quos gignit humus, fuerunt in eo depicti, cum aliis quoque picturis, quos inserere poterant artifices præter animalium formas. Quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim factas; quæ deauratæ erunt, et habebunt capita aurea et bases argenteas. Has columnas dicit Josephus fuisse tabulas instar aliarum formatas, æqualiter a se distantes, inter quas fuerunt tres angusti ingressus. Denique istæ columnæ fuerunt intra tabernaculum, inter Sanctum et Sanctum sanctorum, ante quas velum pendebat ad prohibendum adspectum eorum, quæ in Sancto sanctorum continebantur. Quod etiam velum fuit quadrum omnino, habens cubitos decem, quoniam altitudo tabernaculi erat decem cubitorum, similiter latitudo ipsius. Inseretur autem velum per circulos aureos, per quos trahi possit ac retrahi tempore opportuno.

C Erant autem super capita quatuor columnarum suppositi duo vectes decem cubitorum, a pariete ad parietem protensi, quibus annuli immittebantur. Intra quod velum pones arcam testimonii, scilicet intra Sancta sanctorum, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur: id est, eodem velo divisa erunt seu distincta ab invicem, locus tabernaculi qui vocatur Sanctum, et locus ejus celebrior atque sanctior, qui Sancta sanctorum est dictus. Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum. Quid sit propitiatorium, et qualiter fuit superpositum arcæ, in expositione præcedentis capituli est expressum. Mensamque extra velum: id est, mensam propositionis pones in loco tabernaculi, qui Sanctum vocatus est; et contra mensam, videlicet ex opposito pones, candelabrum in latere tabernaculi meridiano. Mensa enim stabit in parte aquilonis.

Facies et tentorium, id est velum, in introitu tabernaculi, de hyacintho et pur- pura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario. Sicque fuit ex eisdem materiis cum velo prædicto, quamvis non scribatur tanta varietate ornatum ut illud. Et quinque columnas deaurabis lignorum setim: id est, quinque columnas ex lignis setim formabis, quæ ante sanctuarium stabunt versus orientem in introitu ejus; ante quas ducetur tentorium: id est, velum istud pendebit ante illas columnas in ingressu tabernaculi, quod versus orientalem plagam non habebat parietem, sed loco parietis habuit velum istud, ut cunctis pateret ingressus. Quarum columnarum erunt capita aurea, et bases æneæ. Sicque differebat velum istud ab alio, quoniam illud pendebat ante quatuor columnas, et fuit intra tabernaculum, habuitque bases argenteas. Istud pendebat ante quinque columnas, etc., super quas etiam fuit vectis, cui per circulos aureos fuit hoc velum insertum.

Postremo, de modo operturæ tabernaculi per quatuor sua operimenta præfata, diversi diversimode sunt locuti. Strabus etenim ait: Cortinæ ita operiebant tectum tabernaculi, ut et per latera ejus descenderent, terram tamen non tangerent. Saga autem tectum et latera operiebant, et terram tangebant. Pelles vero rubricatæ ac hyacinthinæ tectum tantum operiebant, nec ad latera declinabant. Hinc ait et Beda: Decem cortinæ sibi invicem copulatæ, per transversum operuerunt tabernaculum totum; et descendentes per latera, uno cubito distabant a terra: et quoniam simul junctæ, quadraginta cubitos continebant, longitudinem tabernaculi, quæ erat triginta cubitorum, tegebant. Reliquorum vero decem cubitorum quinque pendebant ad latus occidentale, alii quinque descendebant ante aperturam, quæ fuit ad orientem. Saga quoque superponebantur similiter tabernaculo per transversum. Et quia triginta cubitorum fuerunt, per latera descenderunt usque ad terram, sicque cubitum cortinis non velatum velabant; sed quoniam ex transverso quadraginta cubitos habuerunt, longitudinem tabernaculi triginta cubitis tegebant. De quatuordecim vero residuis cubitis, septem descenderunt ante partem orientalem, et septem ante partem occidentalem. Josephus autem, quem in isto sequitur Origenes, dicit cortinas tegere totum tabernaculum, et descendere juxta latus occidentale usque ad terram; introitum vero non tegi aliqua parte cortinarum, quum proprium haberet velum. Similiter de sagis ait totum tabernaculum operiri absque introitu.

Verum his objicit Magister in historiis, quia secundum dicta istorum, extrinseca pars sanctuarii plurimum pretiosa et speciosa, non apparebat, nec ulla pars cortinarum quæ circa tabernaculum defluebat. Imo secundum Bedam, pretiosum tentorium seu velum quod erat ante introitum, non apparuit. Sic quoque frustra factæ fuissent tam speciosæ. Sed ad istud idem respondet, quod cortinæ et saga forsitan funibus circa tabernaculum extendebantur, æreisque paxillis funes colligabantur. Nam et infra legitur, tabernaculum habuisse paxillos, atque in modum tecti dependentis circumquaque attollebantur, ut et tabernaculum undique posset videri et circuiri ab ingredientibus sub cortinis.

Insuper in Scholastica fertur historia: Non est quæstio, id est dubitatio, de pellibus arietum rubricatis ac pellibus hyacinthinis, quia superiora tantum tegentes, ad latera non descenderunt, sed circumligatæ fuerunt funibus et paxillis æreis terræ affixis. Verumtamen Lyra dicit probabilius esse, quod duo hæc operimenta descenderunt ad terram, non solum in tribus tabernaculi partibus, quemadmodum cortinæ et saga, sed etiam pependisse ante velum quod in introitu tabernaculi erat, ut Josephus ait. Attamen Josephum secundum istud non dicere, satis constat; nec ratio valet quam allegat, dicendo: Ad hoc erant ut repellerent vim ventorum ac imbrium. Erant enim ibi et pro aliis causis, ut patuit. Et alia duo operimenta ac velum præfatum, et aliud de quo dicetur, satis poterant vim ventorum imbriumque repellere. Dicit equidem Josephus, velum quod pendebat in ingressu tabernaculi ante quinque columnas, ut dictum est, non nisi usque ad medietatem columnarum descendisse, et eas texisse per cubitos quinque; reliquos vero quinque cubitos, ad sacerdotum patuisse ingressum. Super hoc autem affirmat aliam cortinam laneam superpositam ibi fuisse, pertingentem usque ad terram, quæ funibus per annulos ducebatur ac retrahebatur, ut in diebus festis retracta, adspectum tabernaculi exhiberet; aliis vero diebus superducta, prohiberet adspectum, præcipue quum tempus nubilum videbatur. Cujus cortinæ textura exstitit fortis, et facile sustinebat laborem. Insuper in ingressu templi similem dicit fuisse cortinam appensam. Recitat etiam, quod sicut in utraque tabula descripta fuerunt quinque præcepta, ita decem cortinas simul junctas, tempore opportuno disjungi consuevisse, ut quinque cortinæ simul in utraque manerent simul: quatenus ministri templi cum populo hoc cernentes, admonerentur semper de observatione Decalogi per tabulas sic distincti.

Footnotes

  1. Exod. xxv, 3, 4. ↩

Chapter 52 of 72