Articulus 52
ELUCIDATIO SPIRITUALIS EJUSDEM CAPITULI VICESIMI SEXTI.
VERBA explanati capituli adeo mystica sunt, ut et Judæi littera sola contenti, fateantur ea magnarum divinarumque rerum esse significativa. Nam et Josephus contestatur: Tabernaculi compositionem Deus, non homo, ita disposuit, quoniam si quis velit hæc considerare sine invidia, inveniet singula horum ad formam rerum divinarum peracta. Abditum namque, id est Sanctum sanctorum, quod soli pontifici licuit introire, figurabat cœlum Deo et angelis attributum. Sanctuarium vero, quod in duplo majus erat, designat mare et aridam, cunctis gressibilibus communia, quemadmodum illa pars sacerdotibus erat communis; cortinæ, cœlum sidereum; saga, aquas, quæ sunt supra firmamentum; pelles rubricatæ, cœlum empyreum in quo sunt angeli; pelles hyacinthinæ, cœlum superius, ubi Deus super omnia. In quatuor coloribus dicit Josephus significari quatuor elementa. Per byssum, terram, quia de terra est, et primum terrenum, viridemque habet colorem. Per purpuram, mare, quoniam ex marinis tingitur conchis.
Per hyacinthum, aerem. Per coccum, ignem, quoniam igneum sortitur colorem. Per mensam, annum seu tempus. Per duodecim panes propositionis, duodecim menses. Per coronam quatuor digitorum, annum solarem quatuor temporum. Per aureolam, annum lunarem. Per septem candelabri lucernas, septem planetas.
Præterea de hac materia scribit S. Thomas in prima secundæ, quæstione 102: Sicut in unitate templi vel tabernaculi repræsentabatur unitas Dei seu Ecclesiæ; sic in distinctione templi seu tabernaculi, repræsentabatur distinctio eorum quæ Deo subjecta sunt, ex quibus in Dei venerationem consurgimus. Distinguebatur autem tabernaculum in duas partes: in unam, quæ vocabatur Sancta sanctorum, et erat occidentalis; et in aliam, quæ dicebatur Sancta, et erat ad orientem. Et iterum ante tabernaculum erat atrium. Hæc ergo distinctio duplicem habet rationem: unam, secundum quod tabernaculum ordinatur ad Dei cultum. Sic namque diversæ partes mundi, in distinctione tabernaculi figurabantur. Nam pars illa quæ dicitur Sancta sanctorum, figurabat sæculum altius, quod est spiritualium substantiarum; pars autem quæ dicitur Sancta, exprimebat mundum corporalem. Ideo Sancta a Sanctis sanctorum quodam velo distinguebantur: quod fuit quatuor distinctum coloribus: per quos (ut dictum est) quatuor elementa intelliguntur: per quæ incorporales substantiæ nobis velantur. Idcirco in Sancta sanctorum solus et summus sacerdos et semel in anno intravit, ut designaretur, quod finalis perfectio est, ad sæculum illud altius introduci. In tabernaculum vero exterius, hoc est in Sancta, introibant sacerdotes quotidie, non autem populus, qui solum ad atrium accedebat: quoniam ipsa corpora, seu sacrificia corporalia populus percipere potest; ad interiores autem eorum rationes, soli sapientes per considerationem attingere queunt. — Porro, secundum rationem figuralem, per exterius tabernaculum, quod dicitur Sancta, significatur status veteris legis, ut ait Apostolus ad Hebræos, quia ad illud tabernaculum semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes.1 Per interius autem tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum, significabatur vel cœlestis gloria, vel spiritualis status evangelicæ legis, quæ est inchoatio quædam gloriæ. Ad quem statum Christus nos introduxit: quod significabatur per hoc, quod summus sacerdos semel in anno solus intravit in Sancta sanctorum. Velum autem significavit occultationem spiritualium rationum in veteribus sacrificiis. Quod velum quatuor coloribus erat ornatum: bysso, ad significandum carnis puritatem; purpura, ad significandum passiones quas Sancti sustinuerunt pro Christo. Coccus bis tinctus, præsignavit caritatem Dei et proximi. Hyacintho significatur cœlestium meditatio. Ad statum vero veteris legis, aliter se habuit populus, et aliter sacerdotes. Populus enim corporalia sacrificia quæ offerebantur, in atrio considerabat; sacerdotes vero considerabant rationes sacrificiorum, habentes fidem magis explicitam de mysteriis Christi: ideo intrabant in exterius tabernaculum, quod etiam quodam velo distinguebatur ab atrio: quoniam quædam erant velata seu ignota populo circa Christi mysteria, quæ sacerdotibus erant nota, non tamen erant eis revelata tam plene, ut in novo postea Testamento, ut tangitur ad Ephesios.2 Hæc Thomas.
B Qui iterum loquitur: Eorum quæ in templo continebantur, reddi potest ratio litteralis et figuralis. Litteralis, per relationem ad cultum divinum. Et quia per Sancta sanctorum significabatur altius sæculum, ideo in Sanctis sanctorum tria continebantur: videlicet arca testamenti, in qua fuit urna aurea habens manna, virga Aaron, et tabulæ Decalogi, [duo Cherubim, et propitiatorium]. Per quæ signantur tria in altiori sæculo exsistentia: scilicet Deus per propitiatorium, quoniam Deus invisibilis, incomprehensibilisque consistit: ideo non fiebat ei aliqua similitudo in tabernaculo illo, sed propitiatorium erat quasi sedes ipsius, et arca velut scabellum pedum ipsius. Per Cherubim vero signati sunt angelici spiritus exsistentes in cœlo. Per arcam vero, rationes omnium quæ aguntur in sæculo isto: quæ rationes quasi clausæ sunt, et continentur in cœlis, quemadmodum rationes effectuum clauduntur in suis causis, et rationes artificiatorum in eorum artifice. Plura de his scribit ibidem Thomas.
D Præterea, totum tabulatum tabernaculi, fuit in longitudine triginta cubitorum, et in latitudine decem; et locus qui dicitur Sancta sanctorum, continebat decem cubitos in longitudine, totidemque in latitudine. Locus vero vocatus Sanctum, habebat cubitos viginti in longum, et decem in latum. Itaque per tabernaculum Moysis, quod de loco ad locum in eremo portabatur, Ecclesia militans designatur, quæ in sæculo isto peregrinatur ac tendit ad patriam, nec diu in eodem permanet statu. Quemadmodum autem tabernaculo facta sunt quatuor operimenta, ita Ecclesia nunc quatuor tegitur ac firmatur subsidiis contra ventos tentationum, imbres tribulationum, ac flumina adversitatum: id est protectione divina, angelica custodia, ecclesiasticorum prælatorum ac prædicatorum præsidentia, ac propriæ rationis per divina charismata decoratæ judicio. Possunt quoque per decem cortinas, decem præceptorum observationes, corda fidelium custodientes, intelligi. Porro per undecim saga cilicina, rite accipiuntur peccatores ac pœnitentes, qui in quantum divina præcepta transgressi sunt, recte per undenarium numerum, qui a denario primum recedit, notantur. Per connexionem autem operimentorum tabernaculi, spiritualis conjunctio credentium per fidem, caritatem, ceterasque virtutes exprimitur.
Facies et tabulas stantes tabernaculi. Per tabulas stantes sumuntur fideles, quorrum sursum sunt corda: ex quibus ædificatur Ecclesia, sicut ex tabulis asseribusve tabernaculum illud fiebat. Quarum duæ bases, sunt Apostoli et Prophetæ, seu utriusque Testamenti Scripturæ, quibus innituntur ac sustentantur fideles: qui et dono sapientiæ ac caritatis ornati pulcherrime deaurantur. Insuper, per columnas, viri contemplativi, perfecti ac stabiles intelliguntur, præsertim virtuosi prælati, idoneique doctores, qui ceterorum imperfectum pie supportant, illosque fulciunt et confortant. Quarum columnarum capita aurea erant, quia hujusmodi viri mentem habent pretiosissima dilectione, ac splendidissima contemplatione fulcitam. Mensam pones extra velum in latere aquilonis. Mensa est Scriptura sacra, quæ extra velum locatur, dum fidelibus cum clara expositione proponitur. Verumtamen in aquilonis stat latere, quoniam in ænigmate cognoscimus, atque in cunctis adversis et tribulationibus patientiam observare docemur. Candelabrum demum stabat in latere meridiano, quoniam Christus qui est summum luminare Ecclesiæ, nunc quiescit in plenitudine lucis supernæ, atque in summo totius caritatis fervore. Ecclesia quoque quæ juxta præhabita per candelabrum designatur, nunc in caritatis ardore, et salutaris sapientiæ splendore, quantum ad nobiliorem electioremque suam portionem, versatur, atque in Domino commoratur. In Glossa autem spiritualis hujus capituli expositio multum diffuse exprimitur: ideo brevitati studens, celeriter ista pertranseo.
Footnotes
Chapter 53 of 72