Skip to the text

Articulus 53

DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI SEPTIMI: FACIES ET ALTARE DE LIGNIS SETIM.

NUNC describuntur quæ extra tabernaculum erant. Facies et altare de lignis setim. Quæ imputribilia et incremabilia perhibentur. Ideo congruebant huic altari, quoniam ignis jugiter erat in eo. Fuit tamen intus et foris opertum ære seu æneis laminis. Quod habebit quinque cubitos in longitudine, et totidem in latitudine, id est quadrum, id est, quadratum erit; et tres cubitos in altitudine. Ideo tempore ministerii sacerdotalis seu sacrificationis, aliquid fuit suppositum pedibus sacerdotum, ut in expositione vicesimi capituli plenius dictum est. Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: id est, ex ipso altari procedent in quatuor superioribus angulis ejus quatuor cornua recurvata, secundum quosdam, ut in eis quatuor annuli essent, quibus quatuor catenæ insererentur, in quibus suspendebatur craticula ærea. Alii dicunt, quod cornua illa erant directe in altum tendentia, tanquam pomelli ad altaris decorem. Et operies illud ære.

Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres. Lebetes erant vasa in quibus reponebantur cineres, qui in altari manserunt ex sacrificiorum concrematione. Ideo vasa ista dicuntur facta in usus altaris, id est ad quemdam usum seu actum, qui ad expletionem immolationis quæ in altari fiebat, necessarius fuit. Et forcipes : qui requirebantur ad ignem construendum seu confovendum. Forceps quippe est instrumentum fabrile, quo tenetur ferrum ad fabricandum, vel titio ad ignem meliorandum. Ac fuscinulas : quæ sunt instrumenta, per quæ coqui extrahunt de caldario carnes. Unde primo Regum habetur : Quidquid levabat fuscinula, accipiebat puer sacerdotis.1 Et ignium receptacula. Receptacula ista, fuerunt instrumenta seu vasa, in quibus ponebantur prunæ ardentes manibus sacerdotum sumptæ de igne præfati altaris : quas prunas deferebant sacerdotes in tabernaculum, ad cremandum super altare incensi seu thymiamatis, ipsum suave thymiama mane et vespere, ut infra continetur.2 Omnia vasa, videlicet instrumenta præfata, ex ære fabricabis.

Craticulamque in modum retis æneam facies, per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei, quos pones super arulam altaris. Eritque craticula usque ad altaris medium. Hæc namque craticula ferrea, instar retis facta, habebat in quatuor angulis suis quatuor annulos æreos, quibus inserebantur quatuor catenæ æreæ, quæ appendebantur prædictis quatuor cornibus altaris, ad hoc per recurvationem aptatis, ut una tenet positio : sicque in illis catenis appendens craticula, descendit usque ad altaris medium intra ipsum, quia altare concavum fuit, et ejus concavitatem intravit craticula. Quos, videlicet quatuor annulos æneos, exsistentes in quatuor craticulæ angulis, pones super arulam altaris. Arula est instrumentum seu vas, in quo ponitur ignis. Unde in Jeremia habetur, quod arula posita fuit ante Joachim regem plena prunis.3 Craticula autem fuit super arulam sita. Et super craticulam ponebantur sacrificia, ad Dei honorem in odorem suavitatis cremanda ; atque per foramina craticulæ, ignis exsistens in arula calefecit et incendit sacrificia craticulæ superposita. Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis, et induces per circulos, hoc est, vectes hos per æneos circulos inseres circulis consimilibus ; eruntque in inferioribus angulis ex utroque latere altaris ad portandum ipsum altare, dum castra movenda sunt.

Ex his evidenter habetur, quod in altari illo fuerunt annuli octo : quatuor in parte ejus superiori, in quibus suspendebatur craticula ; et quatuor in parte ejus inferiori, secundum modum jam positum : idcirco non valet, quod quidam dicit hujus oppositum. In textibus quoque veteribus et correctis habetur, Super arulam altaris; non, Subter, etc. Verumtamen quidam circa hunc passum magnam inducunt difficultatem, et diversas de ista materia opiniones, quæ in Scholastica historia et ejus glossa diligenter narrantur. Et alius circa hæc intricationem inserit. Sed quoniam res non videtur nunc ponderis tanti, et præinducta expositio litteræ consonat, brevitati studens pertranseo.

Non solidum, sed inane et concavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est : id est, altare istud intus non erit repletum mole terrena, sed concavum, caruitque operimento et fundo, ita quod terra fuit pro fundo eidem. Dicebatur quoque altare holocausti seu holocaustorum, non quod sola holocausta offerebantur in eo, imo et alia sacrificia immolabantur, videlicet hostiæ pacificæ, et pro peccato ; sed quoniam holocaustum fuit dignius sacrificium quod offerebatur ibidem. A digniori autem nomen imponi solet.

Consequenter describitur locus vulgi. Facies et atrium tabernaculi. Hoc atrium fuit extra et ante ingressum tabernaculi, siti versus occidentem: sicque atrium fuit ab oriente, respectu tabernaculi; eratque atrium sub divo, id est sub aere absque operimento, quasi magna platea. In cujus atrii plaga australi contra meridiem, id est respiciente directe versus meridionalem cæli plagam, erunt tentoria de bysso retorta, id est cortinæ de bysso mollissima, juxta longitudinem atrii, utpote centum cubitorum. Centum cubitos unum latus atrii tenebit in longitudine, videlicet latus australe; et columnas viginti, per quas cortinæ extendebantur, cum basibus totidem æneis, in quibus figebantur et sustentabantur columnæ; quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea, id est, columnæ habebunt argentea capita, propriasque sculpturas. Distabant autem columnæ ab invicem spatio quinque cubitorum, et super columnas circuli erant, quibus inserebantur cortinæ a parte utraque. Siquidem atrium fuit clausum ex utroque latere columnis, in quibus cortinæ pendebant. Similiter et in latere aquilonis ipsius atrii per longum erunt tentoria centum cubitorum, id est cortinæ in tantum extensæ, quæ invicem erant consutæ seu junctæ, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum, scilicet columnarum, cum cælaturis suis argentea: sicut expositum est de latere australi.

In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos. Præfatum enim atrium fuit in latitudine quinquaginta cubitorum: quæ latitudo fuit ab austro ad aquilonem, atque lateraliter respexit ad occidentem; et ita fuerunt ibi tentoria seu cortinæ per quinquaginta cubitorum spatium tensæ sive diffusæ, quoniam utramque latitudinis extremitatem tangebant. Et columnæ decem, in quibus pendebant cortinæ per latum, basesque totidem sustentantes ipsas columnas. Juxta quem sensum de opposito latere subditur: In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt: in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uni deputabuntur, columnæque tres et bases totidem. Ista tentoria seu cortinæ quindecim cubitorum, et tres columnæ ac totidem bases, deputantur ac pertinent ad spatium unum laterale ipsius introitus atrii, de quo statim dicetur. Vel sensus est, quod cortinæ quindecim cubitorum, appensæ tribus columnis infixis totidem basibus, erant ex una parte cortinæ viginti cubitorum, per quam fuit ingressus in atrium. Similiter ex alia parte illius cortinæ, fuit cortina quindecim cubitorum. Tota namque latitudo spatii ante atrium, fuit quinquaginta cubitorum; et cortina illa media, fuit viginti cubitorum: ideo ex utraque parte ejus fuit cortina quindecim cubitorum, ut sic tota illa latitudo clauderetur ac tegeretur cortinis. Et juxta hunc sensum subjungitur de tentoriis quindecim cubitorum, et tribus columnis, ac totidem basibus, pertinentibus ad oppositum spatium laterale præfati introitus atrii. Et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnas tres, et bases totidem.

Consequenter de formatione introitus subditur: In introitu vero atrii, fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario. Et ita fuit ex quatuor pretiosis coloribus illa cortina totaliter, quum ceteræ fuerint unius coloris, et de eadem materia, puta de bysso. Columnas habebit quatuor cum basibus totidem. Illæ quatuor columnæ stabant in medio laterum, quibus cingebatur hinc inde atrii latitudo, atque in eisdem columnis pendebat præfata cortina pulchra et pretiosa, quæ faciliter per circulos poterat trahi ac retrahi pro ingressu et exitu populi. Cortinæ quoque hinc inde pendentes, factæ erant (ut fertur) opere reticulato, ita quod plebs extra atrium stans, poterat per foramina intueri sacrificia, quæ fiebant per manus sacerdotum in atrio. Omnes columnæ quatuor jam præfatæ, scilicet atrii, per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. Columnæ autem, ut infra patebit, ferreæ erant, In longitudine occupabit, id est continebit, atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta. Istud jam dictum est. Altitudo quinque cubitorum erit: quia columnæ habuerunt altitudinem quinque cubitorum, et tam alte pendebant cortinæ, quæ usque ad terram circiter pertingebant. Fietque de bysso retorta, quantum ad suas cortinas, id est, cortinæ atrii erunt de bysso, ut patuit. Et habebit bases æneas.

Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cærimonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. Per vasa tabernaculi ac atrii, intelliguntur vasa seu instrumenta requisita ad exsecutionem eorum, quæ ad Dei cultum et observantias cærimoniales spectabant, sicut patellæ quædam, cavillæ, martelli, lebetes, etc. Paxilli vero tabernaculi ac atrii erant parvi pali fixi in terra circa tabernaculum ac atrium ejus, videlicet juxta bases columnarum. In quibus paxillis figebantur per funes ipsæ cortinæ tabernaculi ac atrii, ne impulsu ventorum aut tempestatum concuterentur. Itaque omnia ista jussit Deus ex ære produci.

Postremo Dominus jussit Moysi de provisione luminarium tabernaculi, dicens: Præcipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum, id est expressum de fructibus arborum illarum, purissimum, id est non admixtum amurcæ, sed clarum et optimum, piloque contusum: quia hoc mundius est, quam quod molis exprimitur; ut ardeat lucerna semper in tabernaculo testimonii. Per lucernam intelliguntur nunc septem lucernæ seu lampades, quæ in candelabro erant, prout capitulo vicesimo quinto habitum est.4 Quæ accendebantur de vespere, et usque ad mane lucebant. Porro in dies tres luxisse leguntur. Lucebit autem lucerna extra velum quod oppansum est testimonio. Candelabrum namque stabat extra Sancta sanctorum in eo tabernaculi loco, qui dictus est Sanctum, seu tabernaculum exterius. Et ita velum fuit oppansum, id est extensum seu appensum, inter Sanctum sanctorum, et tabernaculum illud exterius, quod nunc testimonium nuncupatur.5 Quod totum in expositione præcedentis capituli contentum est plenius. Et extra velum illud ardebant lucernæ. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, hoc est, ipsis ex officio competet lucernas illas accendere atque componere, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum: hoc est, observantia ista cultus divini continuabitur, durante statu veteris Testamenti, per posteros Aaron filiorumque ejus; a filiis Israel, a quibus generabuntur et successionem accipient, dum a prioribus et senioribus posteriores jugiter orientur. Vel ideo addit, filiis Israel, quoniam sacerdotes Leviticæ stirpis, pro communi totius populi Israelitici salute, et pro primogenitis omnium tribuum, exercuerunt sacerdotale officium et accensionem lucernarum. Denique, quia in omnibus potiora ac præstantiora Deo sunt offerenda, ac ejus cultui applicanda, ideo jussit oleum olivarum purissimum, piloque tusum, in tabernaculo suo pro lucernarum fomento imponi. Siquidem oleum olivarum propriissime oleum appellatur, et purius nobiliusque consistit, quam oleum nuceum, lineum, myrtinum, sive raphaninum. Voluit autem Dominus in templo et tabernaculo lampades semper ardere eisdem ex causis, quibus nunc vult in ecclesiis eas lucere.

Footnotes

  1. 1 Reg. 11, 14. ↩

  2. Exod. xxx, 7, 8. ↩

  3. Jer. xxxvi, 22. ↩

  4. Exod.xxv, 37. ↩

  5. Exod.xxvi, 31-33 et 35. ↩

Chapter 54 of 72