Skip to the text

Articulus 54

DE INTELLECTU MYSTICO EJUSDEM CAPITULI VICESIMI SEPTIMI.

FACIES et altare de lignis setim. Per istud altare extra tabernaculum in atrio constitutum, insinuatur, quod etiam laicorum et bonorum conjugalium ac sæcularium hominum orationes, vota ac hostiæ, Deo acceptæ sunt. Fuit autem altare hoc quadrum, habens in longitudine et item in latitudine cubitos quinque, ad designandum, quod eos quorum opera et sacrificia Deo placent, oporteat esse justos, imo quatuor virtutibus cardinalibus decoratos, sed et quinque sensuum custodes ac refrenatores. Itemque, ut sint tam lati in caritate, quam alti sunt in ceteris donis Dei. Habuit etiam hoc altare tres cubitos in altitudine, quia fideles oportet esse ad divina erectos per trium theologicarum actus virtutum. Cornua autem per quatuor angulos, ex ipso erunt. Per cornua in Scripturis, aliquando designatur superbia, juxta illud Amos : Væ qui dicitis, Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?1 Quandoque dignitas regia, ut in Daniele et in Apocalypsi frequenter. Interdum publica denuntiatio veritatis, ut in Luca : Erexit cornu salutis nobis.2 Nunc itaque per cornua altaris hujus, possunt intelligi ecclesiasticæ prælaturæ et dignitates, ac potestates præsidentiales populi christiani, per quatuor mundi plagas diffusi, seu libera denuntiatio evangelicæ veritatis. Per quæ quatuor cornua populus Dei prævalet adversariis suæ salutis divina virtute. Et operies illud ære, quia fideles debent undique esse firmati virtute constantiæ, atque insuperabili fortitudine animæ.

Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres.3 Per lebetes intelliguntur corda humilium, qui cineres, id est propriæ fragilitatis, defectuositatis, ac mortalitatis prædicationes, doctrinas et considerationes libenter audiunt atque suscipiunt. Per forcipes, quibus ignis melioratur ac struitur, intelliguntur qui per verba sua ignita, virtuosaque opera, ignem amoris in cordibus proximorum accendunt, conservant et conflant. Per fuscinulas, quibus extrahuntur carnes, rite accipiuntur idonei præsidentes ac prædicatores, qui exemplariter conversando, diligenter corripiendo et castigando, desideria expellunt carnalia a subditorum ac audientium anima. Et ignium receptacula.4 Per quæ intelliguntur corda docilia, quæ spiritualium desideriorum exstant capacia. Quidam autem sic indurati sunt, et carnalibus affectibus ita oppressi, ut quidquid eis dicatur, nequaquam ignium Spiritus Sancti receptacula fiant, sed ignibus dæmonum, flamma libidinis, avaritiæ æstu, et iræ ardore inflammantur facillime. Omnia vasa ex ære fabricabis, quoniam universos fideles virtutum vigore oportet constare.

Craticulamque in modum retis æneam. Per istam craticulam, super quam ponebantur carnes assandæ, intelligi potest patientia sancta, cui ceterarum actus virtutum sunt applicandi et superponendi, ut igne exercitationis perficiantur, et Deo bene decocti, jugiter offerantur, ne etiam igne tentationum et adversitatum exstinguantur ac destruantur. Hæc craticula super arulam altaris ponitur, dum divinæ dilectionis fervori patientia ipsa innititur, ac divini amoris intuitu omne adversum æquanimiter patitur : sicque omnia opera bona caritatis inflammantur incendio, ut digna appareant in conspectu divino. Facies et vectes altaris. Per quos virtuo si prædicatores signantur, qui occultanda claudunt mysteria, et quæ cunctis sunt prædicanda, ubique evangelizant: sicque altare circumferunt, id est, fidem et doctrinam Evangelii, in qua omnia sunt Deo offerenda, divulgant. Non solidum, sed inane et concavum facies illud. Est ergo quædam mala soliditas, id est repletio vitiosa, et firmatum peccandi propositum. Est et quædam bona inanitas, quæ est evacuatio cordis ab omni sorde et labe vitiorum interiore.

Hoc præterea advertendum, quod tabernaculum, altare, vectes et alia quædam, de lignis setim fieri jussa sunt: ad insinuandum, quod fideles qui fructuosæ arbores appellantur, ex quibus Ecclesia construitur, debeant sic esse stabiliti in Domino, ut nullo vitiorum lædantur aut putrefiant incendio, quantumcumque inter carnales ac impios conversentur, quemadmodum ligna setim vicino igne altaris hujus non cremabantur. Quod secundum Hieronymum non debet incredibile æstimari, quum et genus ligni, nomine amianton, aut ligno simile, quanto plus arserit, tanto mundius inveniatur. Ligna quoque paradisi fiunt puriora urendo.

Facies et atrium tabernaculi. Per atrium tabernaculi, quod ipso tabernaculo multo longius ac latius fuit, sed tamen bassius, designatur, quod pusilli, imperfecti et incipientes, ac sæculares et laici, sunt multo plures, quam virtuosi, perfecti, ac spirituales; non tamen tam alti sunt, sed bassiores: quoniam ad contemplandum divina, se nequeunt sublimiter elevare. In introitu vero atrii, fiet tentorium cubitorum viginti. Per id tentorium pretiosum et magna colorum venustate ornatum, sacramentum Baptismi potest intelligi, quum illud sit janua sacramentorum, et regeneratio prima in Christo: in quo Baptismo universa delentur peccata, et cunctæ infunduntur virtutes. Quod et quatuor habet columnas, dum quatuor Evangeliorum comprobatur doctrinis, imo ex lege et Prophetis, ex Evangelio et epistolis apostolicis roboratur. Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis. Per columnas atrii, intelliguntur hi qui inter sæculares sunt altiores et perfectiores. Qui argenteis laminis debent esse vestiti, hoc est, virtute prudentiæ, veritate sermonis, ac vitæ activæ operibus debent omnino fulciri. Capita vero eorum, videlicet corda, oportet esse argentea, id est fide splendida; basesque æneas, ut firmissima habeant fidei fundamenta.

Postremo, per oleum olivarum, donum pietatis, devotio mentis, cordis pinguedo accipitur. Ex his namque fit unusquisque lucerna lucens et ardens, ipsaque caritas confovetur, lux sapientiæ augmentatur, exemplaris conversatio radiat multis, et templum Spiritus Sancti (quod est anima virtuosa, seu adunatio vere fidelium) coram Deo coruscat. Et hoc extra velum, quum dicat Salvator:5 Sic luceat lux vestra coram hominibus. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus: quoniam ad prælatos ac sacerdotes pertinet dirigere, illuminare, disponere alios. Usque mane, hoc est quousque a præsentis vitæ tenebris liberemur, atque ad æternæ claritatis exordia perducamur. Ideo additur: Perpetuus erit cultus, quia in his exercitiis virtuosis oportet nos perseverare usque in finem, quousque finiamus hanc vitam.

Footnotes

  1. Amos vi, 14. ↩

  2. Luc. i, 69. ↩

  3. Apoc. v, 6; vm, 1. ↩

  4. Dan. vu, 24; vm, 21, 22. ↩

  5. Matth. v, 16. ↩

Chapter 55 of 72