Articulus 55
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI OCTAVI : APPLICA QUOQUE AD TE AARON FRATREM TUUM.
DE ornamentis ministrorum sanctuarii, præsertim pontificis, agitur in hoc loco. Quocirca pensandum quod in prima secundæ, quæstione 102, scribit Thomas : Totus exterior cultus Dei ad hoc præcipue ordinatur, ut homines Deum intus in reverentia habeant. Hoc autem habet humanus affectus, ut communia et indistincta ab aliis, minus revereatur; ea vero quæ aliquam excellentiæ discretionem ab aliis sortiuntur, magis miretur ac veneretur. Hinc consuetudo inter homines inolevit, ut reges et principes, quos oportet in reverentia haberi a subditis, pretiosioribus vestimentis utantur, et ampliores ac pulchriores habitationes possideant. Hinc quoque oportuit, ut quædam specialia tempora, speciale tabernaculum, specialia vasa, speciales ministri, ac specialia eorumdem ornamenta, ad Dei cultum ordinarentur, ut per hæc, hominum corda ad specialem Dei reverentiam excitarentur. Itaque de ornamentis sacerdotum atque pontificum agitur modo.
Applica quoque ad te, hoc est, ex ceteris tibi assume ac junge, Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio, id est de societate ac numero, filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi : hoc est, ad meum honorem, non ad propria commoda, finaliter sacerdotali utantur officio Aaron et quatuor filii ejus, videlicet Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar, filii Aaron : verumtamen non in eodem gradu aut dignitate æquali, quoniam inter eos solus Aaron factus est pontifex; et filii ejus, sacerdotes effecti, ministraverunt eidem. Faciesque, hoc est, per manus aliorum fieri jubebis, vestem sanctam, id est consecrandam, divinoque cultui deputandam, Aaron fratri tuo, non solum secundum carnem, sed et secundum fidem et religionem, in gloriam et decorem, hoc est, quæ ei sit gloriosa, et decorativa ipsius, imo et posteris ejus cedat in gloriam et honorem, finaliter vero tendat ac ordinetur ad meæ gloriam majestatis, atque ad cultus seu servitutis meæ decorem. Porro, quod ait, Vestem sanctam, non est intelligendum dumtaxat de veste una, sed potius de vestium quadam congerie, et pontificalium ornamentorum universitate, ita quod singulare ponitur pro plurali.
Et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiæ, id est spirituali dono ac gratia prudentiæ, quæ circa artificialia versatur. Et quod ait, Quos replevi, videtur de futuro per modum præteriti dictum. Nam post istud inter Deum Moysenque colloquium, videntur repleti hac arte, ut infra magis patebit. His ergo loqueris, id est præcipies, vel hos replevi prudentia, ut faciant vestes Aaron. Non ait, vestem, sed vestes : quo constat verum esse quod dixi. In quibus sanctificatus, id est ad meum cultum ei injungendum aptatus seu consecratus, quia non nisi in divino officio utetur his vestibus, ministret mihi in tabernaculo, et intra Sancta sanctorum, exhibendo ac prosequendo sacerdotalis ac pontificalis officii actus.
Hæc autem erunt vestimenta quæ facient artifices fratri tuo : Rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Primo ponuntur ista in generali, deinde tractatur de eis in speciali. Facient fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi, vesti- menta sancta. Nam ut infra patebit, aliquæ vestium harum, et aliarum infra exprimendarum, fuerunt propriæ pontifici, aliæ autem communes ei et ceteris sacerdotibus. Accipientque aurum et hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, id est, artifices accipient istas materias a filiis Israel offerentibus eas, ad faciendum ex eis ornamenta præfata.
Facient autem superhumerale, id est vestem pontificalem sic dictam, humerosque præsertim tegentem, de auro et hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Nomina ista in expositione capituli vicesimi quinti sunt explanata. Opere polymito, id est vario, quasi guttis distincto, ita quod superhumerale erit hujusmodi opus, utpote diversis coloribus et figuris ornatum, non tamen animalium, sed florum et hujuscemodi rerum. Dicitur quippe polymitum, a poly, quod est pluralitas, et mitos, quod est gutta. Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. Superhumerale hoc, fuit manicis carens, vestis quadrata, unaque pars longitudinis ejus pendebat retro, operiens dorsum; alia pars ante pendit, et pectus operuit. Sicque oræ laterum humeralis, jungebantur in lateribus sacerdotis uncinis et aureis annulis, seu nodulis. Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas, id est superhumerale, seu ejus contextus atque varietas, quantum ad suam materiam, erit ex auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, id est ex panno de filis harum quinque specierum contexto, videlicet de filis factis ex auro, hyacintho, purpura, cocco bis tincto, et bysso retorta, pulchra varietate distinctis et intermixtis.
Sumesque duos lapides onychinos: de quibus dictum est in expositione capituli vicesimi quinti.1 Tamen secundum Josephum, erant sardonyces; secundum Septuaginta vero, smaragdi. Et sculpes in eis nomina filiorum Israel, hoc est nomina duodecim Patriarcharum qui fuerunt filii Jacob, vocati alio nomine Israel. Sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in lapide altero secundum ordinem nativitatis eorum. Sex etenim nomina seniorum filiorum, erant in gemma illa exsistente in dextero humero; et sex reliqua, in onychino exsistente in sinistra parte superhumeralis, quæ sinistrum humerum operiebat, ut Josephus narrat. Opere sculptoris et cælatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, id est, onychinos istos facies sculpi artificio viri scientis sculpere et cælare, seu exarare, prout ad gemmarium spectat, hoc est ad eum qui operatur de gemmis et in eis; erant autem sculpti provincialibus litteris lingua Hebræa: onychinos, inquam, inclusos auro atque circumdatos. Postquam enim nomina eis per sculpturam inscripta fuerunt, includebantur operiebanturque auro. Et pones in utroque latere superhumeralis, id est unum onychinum in dextera parte superhumeralis superius, alium in sinistra; memoriale filiis Israel, hoc est, onychini sic locati, erunt pontifici pro memoriali ad profectum populi sui. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum suum, juxta sensum inductum, ob recordationem, id est, ut memor sit filiorum Israel ad orandum pro ipsis, vel Patriarcharum ad imitandum eorum virtutes; et item ut Deus videns pontificem sic portare nomina illa juxta divinum præceptum, recordaretur filiorum Israel in bonum, exaudiendo pontificem pro ipsis orantem.
Facies et uncinos ex auro. Sunt autem uncini, instrumenta ad attrahendum sive tenendum. Et duas catenulas auri purissimi, sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis. Circa hoc scribit Beda: Uncini isti, erant in supremis angulis superhumeralis fabre affixi. Catenulæ autem non in superhumerali, sed in rationali, hoc est in superioribus ejus angulis, videntur fuisse annexæ per aureos annulos: ut dum pontifex induebatur, catenæ ex rationali pendentes annecterentur uncinis superhumeralis; sicque utraque vestis sibi invicem firmiter cohæreret : et hoc infra magis patebit.
Hæc de superhumerali in textu contenta sunt. Quæ ut clarius intelligantur, sciendum quia (ut tactum est) superhumerale fuit vestis quadrata, altera parte longior, non habens manicas, sed aperturam superius, per quam imponebat pontifex caput suum, cujus vestis latitudo texit pontificis humeros. Porro una pars longitudinis ipsius superhumeralis, retro pendens et dorsum operiens, pertingebat usque ad renes, ita ut supercingi potuit; altera demum pars ante pendebat, operiens pectus. Habuit quoque vestis hæc aperturam in pectore quadram, ad magnitudinem palmi, cui aperturæ rationale inserebatur. De quo subjungitur.
Rationale quoque judicii facies opere polymito, juxta texturam superhumeralis, id est ex eisdem materiis, ex quibus et superhumerale, videlicet ex auro, hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta : unde et eorumdem fuit colorum cum superhumerali. Quadrangulum erit et duplex, id est duplici textura firmatum, seu ex panno duplicato formatum, ut facilius portet pondus gemmarum, secundum Glossam. Mensuram palmi habebit, tam in longitudine, quam in latitudine; ut præcise impleret aperturam superhumeralis præfatam. Cur autem dictum sit rationale judicii, mox dicetur. Ponesque in eo quatuor ordines lapidum pretiosorum : hoc est, duodecim gemmas per quatuor lineas subordinatas, seu congruo ordine sitas. In primo versu, id est tractu seu linea, erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus : quæ tres gemmæ stabunt in longum distinctæ quasi in acie; in secundo versu erunt, carbunculus, sapphirus, et jaspis; in tertio, ligurius, achates, et amethystus;2 in quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus. De proprietatibus harum gemmarum aliquid inseretur sequenti articulo. Inclusi auro erunt per ordines suos, postquam fuerint sculpti nominibus. Habebuntque nomina filiorum Israel, per sculpturam sibi inscripta. Duodecim nominibus cælabuntur singuli lapides, utpote nominibus singulorum per duodecim tribus, hoc est nominibus duodecim Patriarcharum, ex quibus duodecim tribus natæ sunt. Denique trium seniorum Patriarcharum nomina, erant impressa et sita in linea superiori; deinde in linea infra posita, aliorum trium nomina; sicque deinceps secundum ordinem generationis ipsorum.
Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo. Istæ sunt catenæ, quæ paulo ante dicebantur catenulæ. Et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate, hoc est in duobus exterioribus angulis, seu extremitatibus ejus. Catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus. Catenæ etenim istæ innectebantur annulis illis per fistulas aureas, et extendebantur usque pontificis scapulas, super quas immittebantur ac inserebantur duobus uncinis aureis, firmiter infixis superhumerali, ut sic hæc duo ornamenta sibi fortius cohærerent. Ideo subditur : Et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis, quod rationale respicit. Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, id est in aliis duobus angulis ejus; et in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus adspiciunt, id est in præfatis duobus angulis, ex opposito correspondentibus angulis superhumeralis duobus. Siquidem in quatuor angulis rationalis, erant quatuor annuli aurei, correspondentes quatuor annulis in superhumerali insertis; atque per annulos illos pariter stringebantur superhumerale ac rationale cum ligaminibus hyacinthinis, quæ transierunt per annulos illos. Nec non et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem junctuTM inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis, vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari. In inferiori namque parte rationalis, erant et alii annuli duo aurei in utroque latere ejus; in posteriori quoque superhumeralis parte, duo aurei annuli illis correspondentes fuerunt: per quos rationale et superhumerale constringebantur in utroque latere sacerdotis, quadam ligatura hyacinthina per annulos transeunte.
Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur sanctuarium, id est tabernaculum, præsertim quando intrabit Sancta sanctorum ad deprecandum seu immolandum. Memoriale coram Domino in æternum: sicut expositum est de duobus onychinis, quos portavit in superhumerali. Circa quod loquitur Glossa: Tribus de causis Aaron nomina Patriarcharum inter sacrificia semper in humeris et in pectore tulit. Primo, ut ipse fidem et vitam Patriarcharum cogitaret sectari. Secundo, ut duodecim tribuum ex Patriarchis natarum, in orationibus et sacrificiis memor esset. Tertio, ut populus scripta in veste præsulis patrum nomina videns, sedulo curaret, ne a patrum suorum meritis recedens, ad errorum contagia declinaret. Hinc et Magister in historiis scribit: Portavit gemmas ob recordationem trium, quorum unius populus memor esset, ipse vero duorum: ut scilicet populus videns nomina patrum suorum, satageret ne a virtute priorum degeneraret; sacerdos vero recordaretur fidem et vitam sequi Patriarcharum; itemque, tribus ex illis natas, Deo orationibus et sacrificiis commendaret.
Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem. Dicunt aliqui, quod ornamentum hoc vocatum sit rationale judicii: quia in eo scripta erant duo hæc nomina, Veritas et Doctrina. Cui dicto videtur concordare quod in textu subjungitur: quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: quoniam tempore orationis et oblationis in sanctuario, præcipue debuit doctrinam Scripturæ et veritatem vitæ atque justitiæ habere in mente. Et gestabit judicium filiorum Israel in pectore suo in conspectu Domini semper, id est, causam salutis Israeliticæ plebis coram Deo assumet, et pro ipsis sollicitus erit, pensando judicium Dei quod imminet eis. Porro Augustinus circa hæc fatur: In qua re vel in quo metallo positæ erant super rationale Demonstratio (id est doctrina) et Veritas, invenire difficile est. Fabulantur tamen Judæi lapidem fuisse, cujus color mutaretur ad prospera vel adversa filiis Israel imminentia: quamvis intelligi possint nomina ista litteris imposita rationali.
Insuper Lyra, secundum Josephum, inquit: Doctrina et Veritas exstitit quidam fulgor procedens ex lapidibus rationalis, designans Deum placatum, prosperumque responsum ac exauditionem precum pontificis. Sed Rabbi Salomon asserit, quod erat nomen Domini tetragrammaton, positum sub lapidibus in rationali: cujus nominis virtute manifestabatur veritas de interrogatis, dum pontifex Dominum consulebat. Unde et rationale perhibet factum de panno duplicato, ut inter duos pannos illos nomen Domini tetragrammaton includeretur. Verumtamen auctor Scholasticæ historiæ positionem Josephi verius recitat: Josephus, inquiens, dicit, gemmam quæ in dextero humero pontificis gerebatur, tanto splenduisse fulgore, quod et procul positis apparuit radius ejus dum sacrificium Deo complacuit. Egressuris vero filiis Israel ad prælium, si Deus cum eis erat, splendor in lapidibus rationalis apparuit, ut omni fieret multitudini manifestum, Deum eis adesse ad auxiliandum. Rursus in eadem fertur Historia: Tradunt Hebræi, in medio rationali quadrum lapidem magnitudine duorum digitorum fuisse, in quo secundum coloris mutationem perpendebant, utrum Deum haberent placatum vel offensum.
Denique Josephus refert, præfatum rationalis atque alterius gemmæ splendorem, cessasse per annos ducentos antequam scripsit hæc, quum Deus moleste ferret legis transgressionem. Scripsit autem Josephus ista, videlicet librum Antiquitatum, tempore Vespasiani et Titi, ad Vespasiani (ut fertur) instantiam. Verumtamen huic ultimæ recitationi Josephi Rabbi Paulus contradicit, asserens rationale judicii, in quo fuit Doctrina et Veritas, defuisse Judæis toto tempore templi secundi: et ita non solum per annos ducentos ante Josephi conscriptionem defecisset splendor præfatus. Recordor quoque (ni fallor) quod Lyra quodam in loco narrat, quinque notabilia secundum Hebræos, defecisse templo secundo, videlicet a Zorobabel ædificato, quæ in primo templo a Salomone constructo, fuerunt:3 videlicet area fœderis, divina responsa, ignis continuus in altari, unctio regum, Doctrina et Veritas. Quid horum sit verius, certum non habeo. Nam et illud de mutatione lapidis in medio rationali, Augustinus nominat fabulam Judæorum. Fabulatio tamen quandoque in bono accipitur.
Sequitur de tertio ornamento ac vestimento pontificis. Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, id est ex filis hyacinthi. Et dicitur tunica superhumeralis, id est ipsius superhumeralis, a quo realiter differebat, quoniam pontifex super hanc tunicam immediate induit superhumerale. Vel (ut loquitur Beda) ita vocatur ad differentiam interioris tunicæ lineæ. In cujus medio supra erit capitium, id est, vestis hæc hyacinthina in superiori sua parte habebit aperturam, per quam intrabit pontificis caput, dum induit eam: quæ etiam poderis appellatur, quia talaris erat, et pedes tangens. Et ora per gyrum ejus textilis erit, scilicet opere plectili facta. Et dicitur textile, quod faciliter texitur. Sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur. Hæc tunica, ut legitur, habuit circa collum in extremitatibus manicarum oras fortiter contextas, ex diversis coloribus et lapidibus pretiosis. Et, ut in Scholastica recitatur historia, de duabus incisionibus seu partibus fuit facta, consuta super humeros, atque per latera in modum dalmaticæ facta, manicas ejusdem coloris habens assutas, capitium habens non ex transverso super scapulas, sed in longum sectionem habebat a pectore usque ad medium scapularum: cui aperturæ, ne turpiter appareret, assuta fuit vitta, quæ super scapulas hinc et inde nastalis adstringebatur, id est parvis aureis nodis, quibus capitium tunicæ super humeros firmabatur utrinque.
Deorsum vero ad pedes ejusdem tunicæ per circuitum quasi mala punica, scilicet malogranata, facies ex hyacintho et purpura, et cocco bis tincto, et bysso retorta, mixtis in medio tintinnabulis, ita ut tintinnabulum sit aureum, et malum sit punicum, id est, pomum illud similitudinem habeat pomi granati. Rursumque aliud tintinnabulum aureum et malum punicum. Ista tintinnabula et ista pomella pendebant pro fimbriis in margine seu extremitate inferiori tunicæ hyacinthinæ, situata inter se modo intercalari, ita quod inter duo mala punica, erat unum tintinnabulum, et econtra. Atque ut in historiis ait Magister, tintinnabula erant septuaginta duo, totidemque malogranata. Et induetur ea Aaron successoresque ejus in officio ministerii pontificalis, ut audiatur sonitus tintinnabulorum, quando ingreditur et egreditur sanctuarium, et non moriatur, id est, non subito percutiatur plaga mortis tanquam transgressor præcepti, si istud non fecerit.4
Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris Sanctum Domino, id est, nomen Domini tetragrammaton, facies per cælaturam scribi in ea. Circa hoc scribunt Beda et Petrus Comestor: In lamina scriptum erat, Aioth Adonai, id est, Sanctum nomen Domini, scilicet tetragrammaton: quod ineffabile dicitur, non quia dici non possit, sed quia rem ineffabilem significat. Quod his litteris Hebraicis scribitur, HE, IOD, HE, VAU. Quæ sonant, Principium vitæ passionis iste: quod est, per passionem ejus, quem præfigurat hic sacerdos, recuperabitur vita in Adam perdita. Verumtamen salva reverentia horum doctorum, illa non censetur fuisse ratio, cur nomen, illud ineffabile dicitur, quia rem ineffabilem significat: sic enim omnipotens, æternus, immensus, et multa consimilia dicerentur ineffabilia nomina Domini. Sed alia hujus est ratio, quæ in expositione sexti capituli continetur.5 Ligabisque eam vitta hyacinthina. Vitta nunc sumitur pro infula, qua caput sacerdotis ligatur. Ligabatur ergo hæc lamina cum hujusmodi vitta, ne moto pontifice, agitaretur hinc inde: imo cum filis hyacinthinis alligabatur mitræ seu tiaræ pontificis. Unde subjungitur:
Et erit super tiaram, imminens fronti pontificis. Pendebat namque in fronte ipsius. Hinc in Scholastica historia dicitur: Aurea lamina ad modum dimidiæ lunæ facta, arcuationemque sursum habens, et in medio aureum annulum, aureo inserebatur uncino, qui tiaræ insertus erat. Portabitque Aaron iniquitates eorum quæ obtulerunt et sacrificaverunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis: id est, pontifex assumet orationem et immolationem pro remissione peccatorum filiorum Israel, pro quorum remissione ipsi offerent et sanctificabunt, id est, divino cultui deputabunt, quæcumque ex rebus sibi concessis oblaturi et dedicaturi sunt Deo per manus sacerdotum, aut sponte daturi.
Erit autem lamina semper in fronte ejus, id est omni tempore opportuno, videlicet quando suum exercet pontificale officium; ut placatus sit ei Dominus, id est, ne ei irascatur ut prævaricatori, si istud neglexerit, atque ut Deus eum gratiose exaudiat. Insuper juxta Bedam, aurea lamina sacratior fuit ceteris indumentis et ornamentis pontificis: quoniam sicut divina potentia omnibus supereminet creaturis, ita oportet ut nomen ejus ceterum pontificis transcendat ornatum, et velut cuncta sanctificans, eximiam teneat sedem. Denique, quamvis jam dictum sit, quod lamina aurea fuit instar mediæ lunæ formata, habens cornua sursum, aliqui tamen scribunt oppositum, affirmantes quod fuit facta ad modum coronæ, non tamen coronæ completæ; et quod protendebatur solum ab aure, transiens super frontem.
Stringesque tunicam bysso, id est, tunicam ex bysso factam, strictam arctamque facies; vel stringes eam, id est, ad corpus stricte aptabis, bysso, id est balteo byssino, ut quidam exponunt. Sicque per tunicam intelligitur linea stricta, de qua in principio capituli mentio facta est. Sacerdos enim et etiam pontifex primo induebatur feminalibus, secundo sindone byssina, duplici seu dupla per totum, quæ subucula vel camisia appellatur, super quam balteo cingebatur, et tiara byssina. Tiara seu mitra hæc facta de bysso, fuit simplex, quæ et sacerdotibus competebat, facta per modum modici calamanci vel cassidis parvæ, medietatem verticis parum excedens: quæ cum vitta ligabatur sub mento sacerdotis, nuditatem colli operiente, et mitram quæ et pileum nuncupatur, fortiter tenente, ne laberetur de sacerdotis capite in sanctuario ministrantis. Et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii, id est acu facti. Plumarium namque, ut patuit, dicitur opus acu peractum. Istud exponitur de balteo exteriori, qui ex eisdem coloribus materiisque constabat, ex quibus superhumerale et rationale, stringens superhumerale cum tunica hyacinthina: cujus baltei extrema ornate fimbriata, in anteriori parte pendebant.
Porro filiis Aaron, scilicet sacerdotibus, tunicas lineas parabis, videlicet sindones byssinas duplas per totum, de quibus jam dictum est; et balteos: hoc de cingulis sacerdotum exponitur, quæ tamen et pontificibus communia erant. Hinc in Scholastica historia ex Josepho recitatur: Cingebatur, scilicet pontifex seu sacerdos, balteo lato latitudine quatuor digitorum, sic reticulato, ut quasi pellis viperea, quam exuit vipera seu coluber æstate seu senectute, contexta floribus coccineis, purpureis ac hyacinthinis, videretur. Stamen tamen tantum byssinum erat, id est fila in longum protensa in baltei hujus textura. Fimbrias quoque (ut fertur) habuit de auro, aliisque coloribus pulchra varietate ornatas. Ac tiaras : quod de tiaris byssinis (de quibus jam dictum est) sumitur. In gloriam et decorem : eodem proportionabiliter sensu, quo supra in isto dicebatur capitulo, Facies vestem sanctam in gloriam et decorem.
Vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum, et filios ejus cum eo. Circa hoc loquitur Beda, quod hæc tria ultima ornamenta, competebant filiis Aaron; alia prædicta, soli Aaron præsuli. Unde et Glossa: Omnibus, inquit, his vestiendus erat Aaron et filii ejus, sed distincte: ita ut ipse Aaron omnibus his uteretur; filii autem ejus, his tribus quæ eis adscripta sunt, quum dicitur, Porro filiis Aaron, etc. Verumtamen expositores communiter dicunt, sicut et Thomas in prima secundæ, et auctor Scholasticæ historiæ, quod sacrorum octo indumentorum, quatuor communia erant pontifici ac sacerdotibus; alia autem quatuor, soli competebant pontifici. Sed istud faciliter concordatur, quoniam paulo post de feminalibus subditur, quæ inter quatuor indumenta sacerdotum connumerantur. Quod Beda non negat. Et cunctorum, videlicet tam Aaron, quam filiorum ipsius, consecrabis manus oleo consecrationis, ut infra habebitur. Sanctificabisque illos, id est, ad divina applicabis, mancipabis ac purificabis per modum infra ponendum, ut sacerdotio fungantur mihi.
Facies et feminalia linea, id est bracas de bysso, quæ et femoralia nuncupantur: ut operiant carnem turpitudinis suæ: quæ Apostolus inhonesta corporis nominat, quia in illis motus inhonesti molestius sentiuntur, fomes gravius sævit, et major contra spiritum rebellio invenitur; a renibus usque ad femora. Quum enim per pedes induerentur feminalia ista, ascendebant usque ad lumbos, et ibi fortiter stringebantur, infra autem pertingebant ad femora. Ex verbis autem textus elicitur, quod Aaron et filii ejus propriis manibus feminalia induebant, cetera Moyses induit eos. Nempe quum dictum est, Vesties his omnibus Aaron et filios ejus, adjunctum est, Facies et feminalia linea, ut operiant, etc. Hoc etiam asserit Glossa. Et utentur eis Aaron et filii ejus, quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare holocaustorum, vel thymiamatis seu incensi; ut ministrent in sanctuario, id est, in tabernaculo officia sua exerceant, orando et immolando pro populo; ne iniquitatis rei moriantur, id est, ne juste occidantur plaga divinæ justitiæ, si istud præceptum omiserint. Legitimum sempiternum erit Aaron et semini ejus post eum, id est, præceptum istud erit tam pontifici quam sacerdotibus jugiter observandum, quamdiu lex vetus suum habuerit cursum, tanquam lege divina firmiter institutum.
Itaque (sicut ex dictis colligitur) octo erant sacerdotalia indumenta, videlicet vestis seu tunica linea stricta, tunica hyacinthina, superhumerale, rationale, balteus, tiara, lamina aurea, feminalia linea, quibus omnibus pontifex utebatur. Sacerdotes vero utebantur quatuor horum, videlicet feminalibus, tunica linea, balteo et tiara. Porro tiara ista a cidari seu mitra pontificali multum erat distincta. Jam quippe expressum est, qualiter tiara ista fuerit disposita. Cidaris autem pontificalis exstitit hyacinthina, quæ in capite pontificis ponebatur supra tiaram præfatam, et circumdata fuit aureo circulo tribus ordinibus, super quam ab occipite erant depicti aurei flores plantagini similes. A fronte autem stabat flos aureus similis herbæ. In superiori vero ejus planitie ex omni parte in circuitu ejus usque ad summitatem ipsius, quæ in acutissimum tendebat cacumen, stabant particulatim per loca aurea malogranata cum spinosis extremitatibus fabrefacta. Supra frontem vero pendebat aurea lamina, prout Magister istud in historiis ex Josepho narrat, Glossa quoque ex Beda.6
Præterea advertendum, quod Lyra affirmat decem fuisse sacerdotalia vestimenta, quorum quatuor communia erant sacerdotibus atque pontifici, alia sex dicit fuisse propria pontifici, scilicet tunicam hyacinthinam, superhumerale, rationale, balteum, mitram hyacinthinam seu cidarim, et auream laminam. Et in isto allegat ac sequitur Josephum, præsertim quoniam Josephus fuit de genere sacerdotum, mansitque in Jerusalem durante templo ac ministerio sacerdotum, sicque pluries vidit ornamenta eorum, propter quod certius potuit ea describere. Hinc ait et Beda: Josephus, qui stante adhuc templo et legali observantia, vixit, quum esset de genere sacerdotum, potuit omnem modum sacerdotalis ornamenti non solum legendo, sed etiam videndo cognoscere. Itaque secundum Josephum, fuit duplex balteus, unus sacerdotum, alter pontificis; duplex quoque tiara, una sacerdotum, alia vero pontificis. Verumtamen his contradicit Rabbi Paulus, et ait: Josephus non est in hoc loco tenendus, etiamsi sit de genere sacerdotali: contradicit enim textui manifeste; nam vestes pontificales sunt tantum octo, prout ponuntur in prima secundæ, quæstione 102.
Circa hæc verba Rabbi Pauli reor dicendum, quod Josephus non contradicit textui manifeste, imo nec occulte sive implicite. Nam dato quod aliqua de ornamentis his dicat, quæ Moyses in textu non scribit, ex hoc tamen non sequitur quod Moysi contradicat, præsertim quum Moyses alia esse non neget, nec cum exclusione loquatur. Deinde valde probabile est, quod pontifex habuit tiaram alterius dispositionis, quam sacerdotes minores: similiter quod alterius dispositionis habuerit balteum unum. Rursus, sicut ex præinducta hujus capituli expositione jam patuit, littera potest juxta Josephi intentionem exponi. Siquidem postquam Moyses dixit in isto capitulo, Facies laminam de auro purissimo, et erit super tiaram imminens fronti pontificis; addidit, Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras. In quibus satis videtur innuere, distincte se loqui de tiara pontificis, et de tiara sacerdotum. Similiter postquam circa principium hujus capituli dixit, Hæc erunt vestimenta quæ facient Aaron fratri tuo, rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum; tandem circa finem capituli nunc adjecit, Filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos. Sicque de illorum balteis distincte locutus est. Postremo dici potest, quod illi qui ponunt octo ornamenta sacerdotalia, nominant ea in genere, non in specie ultimata, ita quod nomine baltei intelligunt zonam utramque: similiter nomine tiaræ, utramque mitram. Beda quoque, Glossa, et Scholastica historia, Josepho consentire monstrantur.
Footnotes
Chapter 56 of 72