Articulus 56
DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI VICESIMI OCTAVI INTELLECTU.
DE mystica horum significatione et figuratione ac ratione, doctores multa conscribunt, de quibus S. Thomas in prima secundæ, quæstione 102, fatetur: In istis ornamentis designabatur dispositio orbis terrarum, quasi pontifex suo ornatu atque vestitu testaretur, se esse ministrum Creatoris universorum. Unde in libro Sapientiæ habetur: In veste poderis Aaron, descriptus erat orbis terrarum.1 Nam feminalia linea, similiter tunica linea stricta, figurabant terram ex qua nascitur linum; circumvolutio baltei, Oceanum qui ambit terram. Tunica hyacinthina suo colore significabat aerem: per cujus tintinnabula designabantur tonitrua; per malogranata, coruscationes. Per superhumerale multiplici varietate ornatum, monstrabatur cœlum sidereum. Per duos onychinos, duo hemisphæria, seu sol et luna. Per duodecim gemmas, duodecim signa zodiaci: quæ gemmæ erant positæ in rationali, ad innuendum quod in cœlestibus continentur rationes omnium terrenorum, juxta illud in Job: Numquid nosti ordinem cœli, aut pones rationem ejus in terra?2 (Hinc quod in medio exstitit ornamentum, pulchre vocatum est rationale. Ratione enim cuncta sunt plena, et cœlestibus cohærent terrena, imo et ratio terrenorum, et temporum, et caloris ac frigoris. † Duplex quoque intra utraque temperies ex cœli cursu ac oratione descendunt.) Per cidarim significatum est cœlum empyreum; per laminam auream nomine Dei inscriptam, ipse Deus omnibus præsidens. — Spiritualiter demum, per ornamenta hæc designantur virtutes ministrorum, quibus quatuor sunt necessaria. Primum est castitas, quæ per feminalia et opertionem turpitudinis designatur. Secundum est puritas vitæ, quæ per tunicam lineam figuratur. Tertium, moderatio discretionis, quæ notatur per cingulum. Quartum est rectitudo rationis, quæ exprimitur per tiaram caput tegentem. Porro, pontifices debent ultra hæc habere adhuc alia quatuor. Primo, jugem Dei memoriam per contemplationem, quod innuitur per auream laminam, nomen Dei in fronte habentem. Secundo, piam et fortem supportationem infirmitatum populi eis commissi, quod per superhumerale monstratur. Tertio, indesinentem caritatis sollicitudinem pro populo, habendo eumdem in corde atque visceribus mentis descriptum. Quarto, conversationem cœlestem per opera perfectionis, quod significatum est per tunicam hyacinthinam. Unde et tunicæ hyacinthinæ tintinnabula adjunguntur aurea in extremitate, per quæ divinorum explicatur doctrina, quæ cœlesti pontificis conversationi est conjungenda. Adjuncta sunt quoque mala punica, per quæ unitas fidei, et pacis unitas, atque concordia in bonis operibus designatur, quia sic cauta debet esse doctrina, ut per eam fidei et pacis non rumpatur unitas. Hæc Thomas.
Præterea, juxta mysticum sensum, per applicationem Aaron filiorumque ejus monstratur, quod ministri altaris in evangelica lege, et omnes in sacris Ordinibus constituti, tantum debent plebem in omni virtute et exemplaritate transcendere, quanto altioris sunt prælationis aut ordinis, et quo pluribus præsunt, ut sint separati a vita communi, et veri mediatores inter Deum et plebem.
Insuper, per sacerdotalia ornamenta Mosaïcæ legis, præfiguratus est omnis decens ornatus, variusque vestitus præsulum, sacerdotum, ac ceterorum Ecclesiæ ministrorum in divino obsequio evangelicæ legis. Possunt quoque per decem vestes, decem præcepta intelligi, per quorum observantiam homo pulcherrime decoratur ac vestitur in anima. Per superhumerale etiam caritas, quæ patiens est et omnia sustinet, designatur;3 vel ipsa misericordiæ, pietatisque virtus, qua aliena onera portantur ut propria. Et per duos onychinos superhumeralis intelliguntur fides et spes, si per superhumerale intelligatur caritas; vel discretio et recta intentio, si per superhumerale accipiatur misericordiæ virtus seu pietas. Itaque, sicut legalis pontifex tam in onychinis superhumeralis, quam in duodecim gemmis rationalis, scripta portavit nomina duodecim Patriarcharum ob recordationem; sic evangelicæ legis antistites in cordibus suis, et in virtutibus cordium suorum, designatis per duodecim gemmas, spiritualiter scripta habere debent nomina duodecim Apostolorum, ut virtutum apostolicarum sint memores ad sectandum, et item, ut orent pro universis populis christianis, spiritualiter natis ex semine seu doctrina, prædicatione et institutione beatissimorum Apostolorum. Cur autem in quolibet onychino scripta erant sex nomina Patriarcharum, in qualibet vero gemma rationalis duodecim nomina eorumdem, nisi quod pastor ac pontifex amplius sollicitari ac recordari debet pro salute populi sui, in interioribus viribus et exercitiis mentis, quam in exterioribus possit? Insuper gemmæ circumdatæ sunt auro, quia cunctarum actiones virtutum dono sapientiæ debent condiri ac decorari.
Per connexionem autem sacerdotalium ornamentorum ac vestium designatur, quod in ministris Ecclesiæ debet esse firma atque præcipua virtutum ac donorum connexio, quarum contemperatura, est pulcherrimus sanctissimusque vestitus eorum qui in sacris sunt Ordinibus positi. Per tintinnabula demum, in inferiori parte pontificalis amictus pendentia, insinuatur, quod pontifices et pastores debent indesinenter plebes sibi commissas per prædicationem sonoram, distinctam, dulcisonam informare, pigros excitare, ferventes in Domino exhilarare, verbo ac fama salubriter resonare. Quod vero tintinnabulis interposita et admixta fuerunt mala granata, præfiguravit, quod verbis, documentis ac famæ debeant virtuosa opera correspondere, misceri ac jugiter circumponi: imo decet unumquemque plus abundare operibus, quam doctrinis. Postremo, per hoc quod Deus tam seriose præcepit, ut pontifex et seniores sacerdotes carnem turpitudinis suæ tam longe ac late cooperirent, evidenter præsignatum est, quod sacerdotes et inferiores ministri in sacris Ordinibus constituti, potissimum præsules, debeant in omni mentis et corporis castitate sua explere officia, spiritualiter conversari, atque ab omni impuro affectu, obscenoque actu penitus abstinere: alioqui mortis rei, æterno peribunt interitu.
Præterea in hoc loco de proprietatibus gemmarum, hoc capitulo expressarum, aliquid tangi potest, ad intelligendum quid aptius designetur per eas. Quemadmodum autem quædam gemmæ in quibusdam proprietatibus conveniunt, ita interdum per eamdem diversæ virtutes, atque aliquando per diversas gemmas eadem intelligitur virtus. Itaque eo ordine quo in textu expressæ sunt, aliquid tangam.
In primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus. Sardius lapis est rubei coloris, qui inter gemmas vilior reputatur. Nam præter fulgorem non scitur notabilem habere utilitatem, nisi quod eo præsente, onyx seu onychinus, qui nocivas habet proprietates, nocere non valet. Onychinus quippe seu onyx, lapis est qui in India et Arabia dicitur reperiri, permixtum in se habens colorem ad similitudinem unguis humani. Lapis iste collo appensus, aut digito junctus, fertur timorem ac tristitiam excitare, lites multiplicare, et commovere ad rixas. In pueris excitat salivam superfluam ac nocivam. Specularem habet naturam et politam, ita quod instar speculi repræsentat imagines. Potest ergo per sardium patientia designari, quia per patientiam lis, tristitia, rixa, imo et quidam timor, excluduntur. Topazius est pretiosissimus lapis ex virentium genere, omni colore resplendens, præcipue tamen aureo atque æthereo, maxime dum solis tangitur radio; omnium gemmarum superat claritatem, nulla gemma purior in adspectu: quam si polire tentaveris, obscuratur; si suæ naturæ eam reliqueris, clarior demonstratur. Maxima quoque et amplissima fertur gemmarum, in tantum quod statua quatuor cubitorum de ea legitur facta. Hæc (ut scribitur) valet contra lunaticam passionem, tristitiam sedat et iram, restringit sanguinis fluxum, contra noxios motus ac phrenesim valet, ferventes undas compescit, et contra subitaneam fertur mortem valere. Hanc gemmam potissimum reges amant, nec ea quidquam in suis thesauris pretiosius arbitrantur. Per quam caritas quæ omnes virtutes virtualiter comprehendit, intelligi potest. Smaragdus est gemma in viriditate omnes herbas et frondes excellens, cujus viror in sole aliqualiter obumbratur: nulla gemma sculpentium oculis gratiosior ea asseritur. Collo appensus, curat morbum caducum; sua viriditate conservat ac roborat visum. Si extendatur ac poliatur, instar speculi reddit imagines, gignitque radium, cujus virore tingit aerem circumfusum, motus restringit lascivos, memorem facit, contra dæmonum illusiones atque phantasmata valet, febrem quoque ex putrefactione in venis ortam, fertur repellere. Hæc gemma in Scythia, regione propter frigus inhabitabili, dicitur inveniri, et a gryphis custodiri, ita quod nulla gens audet rapere eas, præter eam quæ unum dumtaxat oculum habet in fronte, quæ per bella contra gryphos, solet smaragdos acquirere. Sed et tempestates aereas fertur hæc gemma a portante eam avertere. Per quam mansuetudo, virtus gratissima, potest intelligi.
In secundo, carbunculus et sapphirus et jaspis. Carbunculus est gemma plurimum pretiosa, clarius fulgens in nocte quam die, radiosque emittit ut carbo ignitus. Per quam fortitudo quæ in adversis maxime declaratur, intelligi valet. Sapphirus est gemma sereno cœlo in colore simillima, splendens ut firmamentum, quæ in Libycis reperitur arenis: visum confortat, refrenat libidinem, restringit sudores, vegetat corpus; fertur quoque discordias reconciliare, sanguinis fluxum restringere, tumores et inflaturas sedare, venenum expellere; tollit invidiam, expellit timorem, facit audacem, parat victoriam, mitem facit ac humilem et benignum. Hinc gemma gemmarum vocatur. Per quam donum sapientiæ designatur. Estque gemma ista castitatis amatrix. Caste igitur vivat qui ipsam gestat, ne impediatur virtus ipsius. Jaspis est viridis ac lucentis coloris, multosque alios intermixtos sortitur colores, cujus efficacia est, febres hydropisimque repellere: juvat parturientem, fugat phantasmata, inter pericula facit hominem tutum, incantationibus maleficiisque resistit, sudorem sanguinemque compescit, fluentem luxum debilitat, visumque acuit, atque in argento magis quam in alio fertur valere metallo. Per quem temperantia videtur accipi posse.
In tertio, ligurius, achates et amethystus.4 Ligurius gemma est ex Lyncis inguine seu urina inter arenulas generata, cujus virtus est attrahere paleas: valet contra dolorem stomachi, fluxum ventris atque ictericam passionem refrenat. Per quam stabilitas seu constantia mentis in Deo insinuatur. Achates gemma est, quæ fertur augere divitias, excitare amorem, gratum ac placentem efficere, vires et facundiam perhibetur præbere; sed et vitam dicitur prolongare, et contra morbum caducum ac venenum valere. Estque coloris punicei, et reperitur in littore Oceani. Hanc gemmam dicitur aquila a longinquis afferre, et nido suo imponere, ne quid suis queat pullis nocere. Per quam liberalitas denotatur. Amethystus inter gemmas purpureas obtinere asseritur principatum, colore purpureo violaceoque permixtus, tanquam rosa nitens ac leniter fundens quasdam flammiculas. Valet contra ebrietatem, tollit pravam cogitationem, vigilem facit, et bonum dat intellectum. Per quam gemmam, prudentia seu discretio significatur.
In quarto, chrysolithus, onychinus et beryllus. Chrysolithus gemma est, fulgens ut aurum, et ut ignis scintillat, mari quoque in colore est similis. Dæmones fertur terrere atque fugare. Juvat contra timores nocturnos, melancholiamque minuit. Per quam præclarissima virtus justitia rite accipitur. De onychino dictum est. Porro beryllus limpidi et aliqualiter pallidi est coloris, similis aquæ a sole percussæ. Conservat amorem conjugii, medelam tribuit oculis, calefacit manum tenentis; contra pericula hostium et contra lites reddit invictum; contra vitia hepatis valet, et contra eructationes atque suspiria, et ad bonitatem confert ingenii. Per quam gemmam, timor Dei filialis, consolatio spiritualis, gratitudo seu pœnitentiæ virtus intelligi potest.
At vero gemmarum harum saltem quarumdam, diversæ sunt species: idcirco in diversis locis quandoque quasi diversa de his gemmis leguntur. Posset demum circa hæc quæstio moveri difficilis, unde et qualiter sit in lapidibus his vis tanta, præsertim ut in spiritualem et rationalem substantiam sic agant et imprimant, vitia pellant, virtutesque ingerant. Non enim ex sola elementarium qualitatum varia contemperatione potest hoc esse. Quocirca nonnulli dixerunt aliquid quintæ essentiæ illis inesse. Quod dictum resolutionem requirit. Verum hæc quæstio alibi habet tractari.
Footnotes
Chapter 57 of 72