Articulus 57
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI NONI : SED ET HOC FACIES.
QUALITER pontifex et inferiores sacerdotes, Deo jubente, sint consecrati, nunc recitatur. Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, id est, de grege seu multitudine vitulorum accipe vitulum unum. Hoc quidam sic glossat : Tolle vitulum in memoriam expiationis peccati Aaron pro fabricatione vituli. Quod non censetur congrue dictum : tum, quoniam nondum commiserat Aaron hoc peccatum, quando Dominus jussit istud ; tum, quia memoria est præteritorum, non futurorum. Melius itaque dicitur vitulus assumptus et immolatus in expiationem aliarum ipsius Aaron culparum, et propter mysticam causam, articulo sequenti introducendam. Et arietes duos immaculatos, id est non monstruosos, sed in naturalibus bene dispositos. Certumque est, quod et vitulus debuit esse immaculatus, eo quod animalia maculata Deo offerri non licuit. Ista autem immaculatio, non est intelligenda de immaculatione velleris, sed membrorum et carnis. Potest etiam dici, quod vitulus offerebatur, non solum pro Aaron culpa, sed et pro peccatis filiorum ipsius. Siquidem in Levitico ubi describitur exsecutio eorum quæ nunc præcipiuntur, vitulus iste vocatur absolute oblatio pro peccato. Arietes vero offerebantur pro eis, secundum quod alia quædam sacrificia fiebant in lege pro gratiarum actione, aut pro beneficiis impetrandis, aut pro salute vel pace.
Aliqui tamen dicunt, quod unus arietum horum offerebatur in memoriam obedientiæ Abrahæ, qui pro Isaac arietem obtulit; alter in memoriam agni paschalis in exitu ab Ægypto oblati. Sed juxta hanc rationem potius, ut apparet, Dominus præcepisset accipi unum arietem, unumque agnum.
Panesque azymos, utpote non fermentatos, ad insinuandum quod vita sacerdotum debeat esse sincera, non admixta fermento malitiæ neque nequitiæ.1 Quod item in detestationem idololatriæ jussum est, quoniam sacerdotes idolorum panes fermentatos offerebant in fanis. Et crustulam absque fermento. Crustula est genus panis, absque fermento in similitudinem crustulæ indurati, oleoque conspersi. Ideo sequitur : quæ conspersa sit oleo. Sicque per crustulam significabatur, sacerdotes esse debere desiccatos ab humore atque mollitie concupiscentiæ, ac sanctæ devotionis perfusos pinguedine. Lagana quoque azyma, oleo lita. Laganum appellatur panis latus ac tenuis, non conspersus oleo, sed linitus. Crustula autem dicitur conspersa oleo, quoniam in pistratione farinæ non aqua dumtaxat, sed oleum etiam ponebatur. Laganum vero aliqui vocant panem in patella frixum, alii pastam in calida aqua coctam. Sicque linitio olei fuit vel frictio illa, vel protractio facta cum digito tincto in oleo super laganum. De simila triticea cuncta facies : hoc est, omnes panes hi materialiter fiant ex hujusmodi simila, quæ est delicatissima tritici farina. Itaque sicut animalia immolanda, ita et panes hi debuerunt esse elegantis dispositionis, ut in omnibus Deo offerantur præstantiora. Et posita hæc genera panum in canistro offeres Deo in recognitionem, quod omnia victualia sunt ab eo.
Vitulum autem et duos arietes2, et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii, id est extra tabernaculum juxta ostium ejus in atrio, ubi erat holocaustorum altare. Quumque laveris patrem cum filiis suis aqua. Lavit enim Moyses manus ac pedes Aaron, filiorumque ejus, ut dicunt expositores. Lyra tamen allegat Rabbi Salomonem, dicentem quod non intelligatur de corporis lotione: quod verum non est, nisi forte dicere velit, quod totum eorum corpus non lavabatur. Verumtamen in Levitico habetur absolute, quod lavit eos, non dubium quin corporaliter.3 Per quod figurabatur, quod sacerdotes debent intus esse purificati ac Deo reconciliati, antequam ad suorum exsecutionem officiorum accedant. Indues Aaron vestimentis suis, scilicet sacerdotalibus et pontificalibus ornamentis, id est linea, scilicet stricta, et tunica hyacinthina, et superhumerali et rationali. Istud præcedenti capitulo plenius continetur, atque expositum est. Quod constringes balteo. Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, et oleum unctionis fundes super caput ejus, atque hoc ritu consecrabitur. Solus etenim pontifex ungebatur in capite. Materia hujus unctionis, infra exprimitur; forma autem et figura ipsius, in textu tacentur. Aliqui vero affirmant, quod unctio illa incepit a capite, et fiebat cum digito consecrantis tincto in unctione, descendens ad palpebras.
Filios quoque illius applicabis, id est, tibi adjunges, ita ut possis eos induere, et indues eos tunicis lineis, cingesque balteo, Aaron scilicet et liberos ejus. Istud totum capitulo præcedenti expositum est. Et impones eis mitras. Qualiter diversimode fuerint mitrati summus sacerdos et inferiores, habitum est in expositione præcedentis capituli. Eruntque sacerdotes mei religione perpetua :4 omni videlicet tempore durationis veteris legis duratura. Vel dicitur religio illa perpetua, quia christianam religionem usque in finem mundi duraturam præfiguravit. Postquam initiaveris, id est consecraveris, manus eorum : vel secundum Augustinum, postquam potestatem consecrandi et immolandi ac sanctificandi eis tradideris. Dicuntque aliqui, quod manus inferiorum sacerdotum ungebantur. Alii dicunt oppositum, quum nec hic, nec alibi Scriptura hoc dicat. Tamen ut infra patebit, de sanguine hostiæ, unctionisque oleo fiebat permixtio quædam, qua sacerdotes et eorum vestes adspergebantur. Illam quoque adspersionem dicunt posse quamdam unctionem vocari.
Applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii: puta ad ostium ejus, ut dictum est, in atrio. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius : ad insinuandum et confitendum, quod pro peccatis eorum vitulus immolaretur. Quod tamen mysticum aliquid magnum significavit, sicut tangetur. Et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii : quia animal offerendum occidere, fuit sacerdotis officium, quod Moyses exercuit in consecratione Aaron, filiorumque ejus. Sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo : faciendo ibi linitionem ex sanguine, ad demonstrandum quod ad placandum Dominum majestatis, cui in illo altari sacrificia offerebantur, sanguis ille fuit effusus. Reliquum autem sanguinem fundes super basim ejus, id est apud inferiora altaris, ubi erat receptaculum seu canale, in quod sanguis hujusmodi fundebatur, per cujus foramina sanguis defluxit in terram. Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris : reticulum jecoris, est pinguedo quædam instar retis formata; ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare : hoc est, ista combures et offeres in altari holocausti, in atrio tabernaculi. Hæc etenim voluit Dominus sibi offerri et comburi, nec manducari : de quorum omnium et consimilium rationibus litteralibus ac spiritualibus, infra tractabitur. Hæc siquidem in Levitico plenius describuntur. Carnes vero vituli et corium, hoc est pellem, et fimum, combures foris extra castra, id est tentoria et habitacula Israel, eo quod pro peccato sit vitulus ipse oblatus. Idcirco corpus ejus sic comburendum est, ad innuendum quod vitiorum congeries cum suis occasionibus et circumstantiis sit omnino vitanda, repellenda ac destruenda.
Unum quoque arietem de duobus præfatis, sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus suas, ad protestandum quod per manum Moysis offerunt Domino arietem istum, in holocaustum ad summæ reverentiam majestatis. Quem quum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare. Non dicit, Super altare, sed Circa, videlicet circa basim ipsius, ad designandum quod quidquid divinæ obtulerimus majestati, ineffabiliter minus est eo, quo ipsa superdignissima est. Ipsum autem arietem jam mactatum, videlicet corpus ejus exanime, secabis in frusta; lotaque intestina ejus ac pedes, pones super carnes concisas. Et offeres totum arietem in incensum super altare : videlicet in holocaustum, quod totum comburebatur, ad ostendendum quod homo se totum debet Deo, atque se totum ejus obsequio ac amori debeat mancipare. Oblatio est Domino, id est ad ejus honorem exhibita, odor suavissimus victimæ Domini : id est, oblatio ista seu vapor et incensio ejus, est placentissima Deo, non ex parte operis operati, quod in se nullam habuit sanctitatem, acceptabilitatem ac gratiam, quum fuerit quid irrationale; sed ex parte operis operantis, hoc est ex fide, devotione et obedientia offerentis, et maxime, in quantum oblationem Christi in ara crucis præfiguravit. Porro, ut in Scholastica fertur historia, gentiles ab hostibus vincendis hostiam, atque ab hostibus victis victimam nuncupabant : Hebræi vero a loco offerendi, hostiam vocaverunt, quoniam juxta ostium offerebatur; victimam vero a vinciendo, quoniam animal offerendum, vinctum adducebatur.
Sequitur de hostia pacifica, quæ pro gratiarum actione ac dono desuper impetrando offerebatur. Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus : ut ostendant se consentire oblationi, et cooperari offerenti, atque eorum hanc esse oblationem, quam Deo devote offerrent. Quem quum immolaveris, sumes de sanguine ipsius, et pones super extremum dextræ auriculæ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri. Itaque extremum dextræ auriculæ pontificis ac sacerdotum tangebatur cum sanguine, ad designandum quod eorum aures deberent jugiter esse apertæ ad audiendum, ad suscipiendum, ac ad implendum divina præcepta de hostiis immolandis ac ceteris observandis. Conformiter tangebantur pollices manus dextrique pedis, ad figurandum quod semper deberent esse parati ad opera legis, et ad gressus virtutum ac spiritualem processum. Magis quoque pars dextera quam sinistra, sic sanguine tingebatur: quoniam principalia Deo sunt dedicanda. Fundesque sanguinem oblati arietis super altare per circuitum : ad declarandum quod Dominus universorum hostias pacificas et vota nostra gratiarumque actiones non despicit. Hanc autem oblationem obtulerunt Aaron ac filii ejus, Deo gratias referendo, quod eos præ ceteris ad tanta elegit officia, et item ut dona gratiæ eis conferret, per quæ eadem officia digne exsequerentur.
Quumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, ea pariter admiscendo, adsperges Aaron et vestes ejus, filios Aaron et vestimenta eorum : ad insinuandum quod nisi obicem ponant, intus adspergantur a Domino beneficiis gratiæ copiosæ. Consecratisque ipsis, scilicet Aaron et filiis ejus, et vestibus, tolles adipem de ariete sic oblato, et caudam, et arvinam quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem qui super eos est, id est pinguedinem intestina operientem, armumque, id est humerum, dextrum arietis hujus, eo quod sit aries consecrationis, hoc est immolatus in consecratione pontificis ac sacerdotum. Propter quod in isto ariete exstitit speciale, quod cremabatur; in aliis namque cessit in partem sacerdotum. Tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini; ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus: quasi ipso facto dicens ad eos, Accipite potestatem sumendi ista a populo ad offerendum ac reficiendum. Et sanctificabis eos, aptando et auctorizando eos hoc ritu ad exsequenda sua officia; elevans coram Domino ea, quæ posuisti super manus Aaron filiorumque ejus. Et aliqui dicunt, quod Moyses elevavit manus Aaron et filiorum ipsius, simul cum rebus his positis super manus ipsorum, quasi Deum exorans, ut oblationes ac ministrationes ipsorum de cetero haberet acceptas. Suscipiesque universa de manibus eorum, ad explendum sacerdotale officium pro ipsis, sicut subjungitur: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est. Ista namque fuit pacifica hostia, propter quod una ipsius pars incendebatur totaliter ad Dei honorem, alia vero pars cessit in usum et cibum sacerdotis. Unde adjungitur:
Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron: hoc est, pectus arietis oblati in consecratione Aaron, accipies; sanctificabisque illud elevatum coram Domino, hoc est, quum pectus illud coram Deo elevaveris, in signum quod ei oblatum est, et ut devotionem offerentis acceptet, itemque ad designandum quod sapientia, quæ per pectus signatur, omnibus eminet; et cedet in partem tuam: nam in isto sacrificio Moyses sacerdotis fungebatur officio. Sanctificabisque et pectusculum consecratum et armum, quem de ariete separasti, quo initiatus, hoc est consecratus, est Aaron et filii ejus; cedentque in partem Aaron et filiorum ejus. Istud non potest intelligi de eodem numero pectusculo, eodemque armo, seu dextro humero, quos obtulit Aaron et filii ejus, offerendo arietem in hostiam pacificam; nec unus aries habuit duo pectuscula, duosque dexteros humeros. Armus quoque illius arietis jussus fuit cremari. Ideo sensus est, quod pectus et armus sacrificiorum hujusmodi postea offerendorum a populo, cedent in refectionem pontificis et sacerdotum sub eo. Propter quod subditur: jure perpetuo, id est institutione divina ac lege hac mea, a filiis Israel, hoc est a sacrificiis eorum pacificis; quia primitiva sunt, et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino: id est, pectus et armus hostiarum pacificarum, sunt partes præcipue in usum sacerdotum deputandæ.5
Vestem autem sanctam qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, hoc est, ei succedent per temporum intervalla in pontificali officio; ut ungantur in ea oleo unctionis in capite, et consecrentur manus eorum ad peragendum pontificale officium: de cujus consecrationis modo jam dictum est. Sed quum multa, utpote octo vel decem, fuerint indumenta pontificis, de quo vestimento intelligitur istud? Et respondendum, quod non de uno dumtaxat, sed de omnibus pontificalibus vestibus ejus. Quod probatur ex eo, quod in Numeris Dominus ait ad Moysen: Tolle Aaron et filium ejus. Quumque spoliasset Aaron vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus.6 Itaque ponitur hic singulare pro plurali. Septem diebus utetur illa, qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus. Non est hoc intelligendum, quod successor ipsius Aaron tantum septem diebus usus sit habitu pontificali, imo quamdiu vixit usus est eo tempore opportuno, sed quod primis septem diebus continue usus est eo. Unde Magister in historiis loquitur: Semel induti, septem diebus non deposuerunt vestes sanctas, nec de atrio tabernaculi sunt egressi. Et qui ingredietur tabernaculum testimonii, ut ministret in sanctuario. Certum est, quod non solum sacerdos summus, sed inferiores quoque sacerdotes ingrediebantur tabernaculum seu sanctuarium, hoc est primam ejus partem, quæ dicitur Sanctum, vel Sancta, ad ministrandum Deo ibidem: ideirco per tabernaculum nunc intelligitur Sanctum sanctorum, videlicet pars tabernaculi præcipua, in qua exstitit area, ubi semel in anno pontifex introivit. Verumtamen quosdam sui officii actus fecit in tabernaculo exteriori, seu Sancto: et quantum ad hos actus, potest de tabernaculo isto exponi.
Arietem autem consecrationum tolles, hoc est, arietem qui in consecrationibus immolatur tanquam pacifica hostia, sumes, seu sumi præcipies de loco suæ mactationis, et coques, id est parari facies carnes ejus in loco sancto, puta in tabernaculi atrio; quibus vescetur Aaron et filii ejus: qui offerent hostiam talem, cujus tertia pars cessit in usum sacerdotum offerentium eam. Panes quoque qui sunt in canistro, in vestibulo, hoc est atrio, tabernaculi testimonii comedent, quia sunt panes sacerdotibus deputati; ut sit placabile sacrificium, id est, hostia illa pacifica Deo complaceat, dum circa eam servantur quæ lex præcepit, nec per transgressionem offerentis sit offensiva; et sanctificantur offerentium manus, id est, manus sacerdotum offerentium opus virtuosum exhibent; vel manus populi qui per sacerdotes obtulit Deo, sancte egisse inveniantur, dum universa legitime fiunt. Alienigena non vescetur ex eis, id est carnibus et panibus illis oblatis, quia sancta sunt, id est per oblationem sacrata, et ministris Dei appropriata, solisque filiis Aaron dedicata. Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane sequentis diei, combures reliquias igni, id scilicet quod sacerdotibus superfuit. Non comedentur die sequenti, nec a sacerdotibus propter prohibitionem, neque ab aliis propter consecrationem. Ideo additur: quia sanctificata sunt. Sic et de agno paschali fuit præceptum, de cujus rei causa præhabitum est, et infra dicetur.
Omnia quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus : id est, sic eos consecrabis ac vesties ac informabis, quemadmodum nunc mandavi, nec quidquam horum omittes. Nam sicut in novo Testamento aliqua sunt de necessitate atque essentia sacramentorum, aliqua vero de bene esse et solennitate ipsorum, ita fuit in veteri Testamento de sacramentis ipsius. Septem diebus consecrabis manus eorum, videlicet Aaron, filiorumque ejus: id est, quotidie semel per unam hebdomadam; imo, ut Josephus protestatur, omnia jam prædicta, sic fuerunt diebus sex sequentibus iterata, sicut prima die fuerant facta. Aliqui autem dicunt, oblationes et sacrificiorum positiones super manus Aaron ac filiorum ipsius, non autem unctiones, fuisse reiteratas. Unde subjungitur: et vitulum pro peccato offeres per singulos dies unius hebdomadæ, tempore consecrationis pontificis ac sacerdotum, ad expiandum, id est placandum, seu pium sibi faciendum ipsum Dominum.
Mundabisque altare quum immolaveris expiationis hostiam : id est, altare holocausti dispones ad suam unctionem et sanctificationem, immolando super illud quotidie una hebdomada hostiam pro peccato. Sicque altare mundabatur, non a sorde et impuritate, sed a minoratione suæ sanctificationis completæ. Et unges illud in sanctificationem, id est ad hoc, ut per unctionem habeat sanctificationem: de qua unctione habetur sequenti capitulo. Septem diebus expiabis, id est purgabis et Deo placitum facies, altare holocausti, et sanctificabis illud, dedicando ipsum ad cultum divinum, quia per unam hebdomadam reiterabatur immolatio et consecratio hæc altaris; et erit sanctum sanctorum, id est valde sanctum per unctionem, et comparatione eorum quæ Deo non dedicantur, sed in communem proveniunt hominum usum. Itaque sanctum sanctorum non sumitur hic pro loco tabernaculi, in quo fuerat area. Omnis qui tetigerit illud, sanctificabitur*: id est, qui* ordinate illud accesserit, ex hoc applicationem quamdam ad Deum sortietur; imo se ipsum adstringet ad mundandum et sanctificandum cor suum, ut dignus sit ministrare circa altare, quod solis sacerdotibus licuit tangere.
Hoc est quod facies in altari, id est, sequens sacrificium facies super illud quotidie exhiberi: Agnos anniculos duos per singulos dies jugiter, unum agnum mane facies offerri ibi, et alterum vespere. Istud fuit juge sacrificium, in quo offerebantur quotidie duo agni anniculi, id est non plus quam unius anni, seu infra annum unum a die octava nativitatis eorum, quoniam infra octavum diem offerri non poterant. Offeres quoque cum agno anniculo, decimam partem similæ conspersæ oleo tuso*,* id est per pilum expresso seu trito: quod oleum mundius præstantiusque consistit, et in pistratione similæ infundebatur pro pane fiendo. Mensura demum determinata similæ hujus, non exprimitur hic, sed ex Numeris cognoscitur, quod fuit decima pars ephi: de qua mensura in expositione quintidecimi capituli dictum est.7 Porro de mensura olei hujus, in textu nunc dicitur, quod habeat mensuram quartam partem hin*. Hin est genus mensuræ quæ* vocatur sextarius. Mensuræ autem et pondera, secundum diversitatem locorum ac temporum, variantur: ideirco determinatam eorum quantitatem pro certo non scimus, nisi super hoc certa habeamus documenta experientiarum aut sensationum. Et vinum ad libandum, id est ad offerendum super altare, ejusdem mensuræ cum oleo, in agno uno, id est, cum uno agno anniculo ista sunt pariter offerenda. Sacrificium autem de materiis liquidis, ut de vino et oleo, proprie appellatur libatio seu libamen. Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis*. Iste enim alter agnus anniculus*, offerebatur in sacrificium Deo, eodem modo et ritu, seu cum eisdem materiis ac mensuris, quibus offerebatur alius agnus de mane.
Sacrificium est Domino Deo, oblatione perpetua in generationes vestras, id est quotidiana per omne tempus veteris Testamenti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino. Ibi enim in atrio juxta altare holocausti, fiebat jugis oblatio ista. Ubi constituam et loquar ad te. In loco enim sacrificii dedit Deus responsa, præceptaque Moysi. Ibique præcipiam filiis Israel*. Nam ibi per Moysen atque per* summos pontifices direxit præcepta ad Israelitas. Unde in Levitico ac sequentibus libris frequenter habetur: Locutus est Dominus Moysi ad ostium tabernaculi: Præcipe filiis Israel. Ibi quoque sæpe locutus est Moysi et Aaron simul, deinde Eleazaro.
Et sanctificabitur altare in gloria mea, hoc est, altare holocausti sanctificabo per gloriosum potestatis meæ effectum, prout sequenti capitulo tangitur. Et Levitici nono habetur, quod ignis de cœlo descendit super altare illud, quando ea quæ nunc præcepta leguntur, exsecutioni mandata sunt.8 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi*: hoc* est, tam ipsum tabernaculum quam altare thymiamatis, quod in ipso est, dedicabo, apparabo et appropriabo cultui meo per consecrationem, et per divina opera quæ ibi facturus sum. Quod qualiter factum sit, infra, ac in libris sequentibus evidenter narratur. Et habitabo in medio filiorum Israel*, id est in cordibus devotorum* Israelitarum per magna et specialia gratiarum charismata. Quamvis itaque filii Israel pro majori parte fuerint mali, hæc tamen denominatio adscribitur generaliter populo illi, propter partem ipsius. Ecoque eis Deus*: hoc est, speciale eorum regimen,* providentiamque habebo, præcipua gratiæ dona conferam eis, et colar ab ipsis. Et scient per experientiam beneficiorum meorum, quia ego Dominus Deus eorum specialiter, qui omnium sum Dominus Deus generali dominio, qui eduxi eos, seu patres eorum, de terra Ægypti, ut manerem inter illos. Hoc sonat, quasi in terra Ægypti non habitaverit inter ipsos. Sed intuendum quod de medio infidelium transtulit Dominus populum suum, ut populus inde subtractus, Deo plenius vacaret in solitudine, deinde in terra promissionis, utpote a prava societate hominum infidelium segregatus, inter quos a Dei obsequio multipliciter impediebatur. Ego Dominus Deus ipsorum.
Footnotes
Chapter 58 of 72