Skip to the text

Articulus 58

DE SPIRITUALI HUJUS VICESIMI NONI CAPITULI SENSU.

PER hoc quod Dominus jussit ipsum Aaron ac filios ejus ante eorum consecrationem in sacerdotes, offerre diversa, quæ exprimuntur in littera, deinde lavari, et sacerdotalibus vestibus indui: designatur, quod ad sacros Ordines promovendi, præsertim ad sacerdotium ac præsulatum, debeant prius in se ipsis motus carnales ac bestiales, qui per vitulum atque arietem designantur, exstinguere, et eos ad Dei honorem mactare: per opera quoque satisfactoria Deum sibi reconciliare, et insuper a quotidianis culpis per contritionem ac confessionem purgari; imo et bona opera, quæ per panes signata sunt, exercere: quæ opera devotionis pinguedine, quæ oleo significatur, oportet condire, ita ut ex interna sinceritate, quæ per triticeam similam intelligitur, oriantur: sicque sacerdos spiritualiter mortificatus, reformatus, lotus et exercitatus, debet progredi ad altare, sacerdotalia induere ornamenta, et sacrificare Patri æterno unigenitum Filium ejus.

Insuper, per Aaron pontificem præfiguratus est Christus; per vitulum vero indomitum, gentilis populus recte exprimitur; per duos arietes immaculatos, populus qui sub lege naturæ, et item plebs quæ sub lege scripta Deo servivit, accipiuntur.1 Per hoc ergo quod Aaron vitulum unum ac duos arietes immolavit, præmonstrabatur, quod Christus in sua passione reconciliavit ac obtulit Deo Patri tam gentiles, quam eos qui in lege naturæ ac lege scripta fuerunt. Pro omnium enim salute se obtulit. Quid vero per indumenta pontificalia ac sacerdotalia expressa in textu, spiritualiter intelligatur, in expositione mystica præcedentis capituli patuit.

Porro, quod sacerdotes ac pontifex pro se ipsis hostias obtulerunt, hoc præmonstravit, quod sacerdotes evangelicæ legis non tantum pro aliis, sed et pro se ipsis debeant Sacramentum altaris offerre. Sed et sanguinem Christi debent per devotam commemorationem superponere extremo auriculæ suæ dextræ, pollici quoque dextræ manus ac pedis, ut semper sint ad obediendum Deo promptissimi, et passioni dominicæ grati; veloces quoque ad audiendum verbum Dei, ad exercendum quæ justa sunt, ad incedendum viam justitiæ, atque ad imitandum vestigia Salvatoris.

Postremo, per juge sacrificium Dominus Jesus pulchre significatur, qui licet semel oblatus sit in consummatione sæculorum, tamen ut in Apocalypsi conscriptum est, ab origine mundi passus est per efficaciam suæ subventionis, et offertur quotidie in altari. Ad vesperam quoque, videlicet circa mundi occasum, et Antichristi tyrannide omnia obscurante, non cessabit ex toto offerri. Quod autem cum agnis illis anniculis, Christum innocentissimum significantibus, simul offerebatur panis ex simila conspersa oleo factus, et vinum: quid aliud figuravit, nisi quod Christus sub specie panis et vini fuerat jugiter immolandus, et indesinenter nunc immolatur? Verum de sacrificiorum legalium mystica significatione, in expositione Levitici plenior erit tractatus.

Footnotes

  1. Apoc.xm,8. ↩

Chapter 59 of 72