Articulus 60
DE SPIRITUALI HUJUS CAPITULI TRICESIMI INTELLIGENTIA.
PER altare incensi, in ipso tabernaculo constitutum, congregatio perfectorum signatur, qui in ipsa Ecclesia virtutibus fragrant, et bonus sunt odor Dei : in quibus sunt sacrificia laudis divinæ, vota sancta, flamma amoris, dulcedo orationis. Ideo hoc altare constitutum est ex lignis setim, quoniam congregatio talis ex personis mente indivisis, et vitiorum putredinem non recipientibus, constat. Est quoque quadrangulum, id est æqualitate justitiæ perornatum, atque virtutibus comproportionatum : habens longitudinis cubitum unum, utpote spei longanimitatem; et unum latitudinis cubitum, id est caritatis extensionem; duos vero in altitudine, quoniam Deum contemplantur viri perfecti, tam per visibilia quam per invisibiles ejus effectus. Vel unus altitudinis cubitus, est contemplatio Dei ex lumine naturali et sapientia acquisita; alter cubitus, contemplatio supernaturalis ex fide et dono sapientiæ infusæ. Denique altare istud minus fuit altari holocaustorum, quia perfecti pauciores sunt imperfectis. Cornua ex ipso procedent. Prælaturæ namque et ecclesiasticæ potestates ac auctoritates, ad tales viros potissimum spectant. Vestiesque illud auro purissimo. Corda equidem perfectorum, sincera puritate ornantur tam in se ipsis quam in interioribus actibus suis, in verbis quoque et factis. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum. Per coronam aureolam, potest intelligi timor Dei filialis, vel præclarissima virtus justitiæ, quum in Ecclesiastico scriptum sit:1 Timor Dei, corona justitiæ. Viri autem perfecti, jugiter timorati ac justi in omnibus esse nituntur. Et duos annulos aureos sub corona. Hi annuli sunt virtus misericordiæ et donum pietatis, seu exhibitio operum misericordiæ corporalium, et exhibitio spiritualium misericordiæ operum, per quæ viri virtuosi feruntur ad alios mediantibus vectibus qui annulis inseruntur, id est recta intentione ac vera discretione, per quas opera misericordiæ rectificantur ac moderantur.
Ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii. Hoc velum est obscuritas fidei, mortalitas carnis, distantia quoque inter viam et patriam. Perfecti itaque in hoc statu ante hoc velum sunt positi, ita quod velum istud mediat inter Christum et eos, quia dum sunt in corpore, peregrinantur a Domino, et contemplantur per speculum in ænigmate.23 Et adolebit incensum super eo Aaron: id est, Christus pontifex summus, corda perfectorum accendet et excitabit ad orationes ardentes, ad incensa votorum, ad suavissimos caritatis ac pietatis affectus. Quando componet lucernas: id est, septem dona Spiritus Sancti in mente ornat et actuat, mane ac vespere, utpote in exordio conversionis seu virtuosæ conversationis, et in fine ipsius: imo et in motu gratiæ prævenientis, ac complemento gratiæ consummantis: nempe qui incipit, ipse consummat. Non offeretis super eo thymiama alterius compositionis, id est infectionem carnalium desideriorum, aut appetitum laudis humanæ, neque orationes inordinatas, in quibus vel temporalia spiritualibus præferuntur, vel saluti contraria postulantur, aut de propriis meritis nimis præsumitur. Et deprecabitur Aaron super cornua altaris semel per annum in sanguine. Dominus ac Salvator jugiter interpellat pro nobis. Verumtamen specialiter semel in anno, hoc est in anniversario suæ fructuosissimæ passionis die, in ipso parasceve sancto, in quo sanguinis sui pretio specialissima gratiarum munera impetrat ac largitur suis fidelibus.4 Ipse enim, in quantum mediator et advocatus, postulare impetrareque dicitur; atque ut Deus, exaudit et confert.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Quando tuleris summam filiorum Israel, dabunt singuli pretium pro animabus suis. Per Moysen Dominus Jesus designatur. Itaque dum Salvator vasa misericordiæ sibi assumit, et eos ad spirituales dirigit pugnas contra invisibiles hostes, singuli dare tenentur pretium, id est humilem confessionem, veramque obedientiam pro suarum animarum salute, ita ut omne bonum Deo adscribant, et juxta præcepta ipsius viriliter prælientur, quia non coronatur, nisi qui legitime certaverit.5 Susceptamque pecuniam trades in usus tabernaculi: id est, universa opera fidelium virtuosa, ad commune bonum Ecclesiæ, et in generalem ejus thesaurum sunt referenda, ut sibi mutuo suffragentur, et particeps sit unusquisque omnium timentium Deum, quia per caritatem omnibus omnia communicantur.
Facies et labium æneum. Per labium istud, Confessionis sacramentum, contritionisque aqua et examinatio conscientiarum recte intelliguntur, in quibus in sacris Ordinibus constituti, potissimum sacerdotes, lavare, purgare et decorare se debent, antequam alicujus sacri Ordinis exsequantur officium, et præsertim antequam corpus et sanguinem Salvatoris consecrare, offerre ac sumere audeant. Et sicut in labio æneo erant specula quædam mulierum per gyrum, in quibus considerabant sacerdotes, an sufficienter loti consisterent;6 sic sacerdotes ac ministri Ecclesiæ in Scripturis et conversatione Sanctorum intueri ac conspicere debent, an aliqua culpæ macula in ipsis remanserit.
Insuper per oleum unctionis potest intelligi contemperatio quatuor cardinalium virtutum in corde, seu quatuor Evangeliorum instructio ordinatissima: quo oleo omnia nostra ungenda sunt et condienda. Porro per thymiama designatur fervens oratio, in qua humilitas, caritas, fides et latria debent, tanquam quatuor aromaticæ species, concurrere ac misceri. Nec oleo ac thymiamate isto honorandus, colendus, fovendus est aliquis, nisi Deus, cujus honor et gloria in omnibus sunt quærenda, atque in quo dumtaxat gloriari oportet ac licet, universa et singula bona ei cum gratiarum actione et humilitate semper attribuendo.
Footnotes
Chapter 61 of 72