Skip to the text

Articulus 61

DECLARATIO CAPITULI TRICESIMI PRIMI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN.

MODO describitur, qualiter Deus jussit præfata præcepta exsecutioni mandari. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Ecce vocavi ex nomine, id est, nominatim vocare decrevi, et nunc voco, atque ad tanta opera exsequenda eligo, vel potius electum ostendo, Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda. Quis fuerit iste Hur avus Beseleel, et quis iste Beseleel, diffuse tractatum est supra in expositione capituli septimidecimi, quia ut ibi probatum est, Hur ille fuit maritus Mariæ sororis Moysis.1 Et implevi eum spiritu Dei, id est donis Spiritus Sancti, videlicet sapientia et intelligentia et scientia.

Consuetudo Scripturæ est, ut qui dicitur spiritu Dei repleri, intelligatur donis gratiæ gratum facientis impleri. Sapientia autem et scientia interdum designant specialia Spiritus Sancti dona, ad gratiam gratificantem spectantia, quæ sine caritate non habentur, ut quum loquitur Isaias : Requiescet super eum spiritus sapientiæ, etc. Interdum vero designant dona gratiæ gratis datæ, ut quum ait Apostolus : Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ. Denique sapientia proprie pertinet ad divina et increata, scientia ad creata. Verumtamen, quoniam in hoc loco, mox ut dictum est Implevi eum spiritu Dei, adjectum est, sapientia et intelligentia et scientia in omni opere ad excogitandum fabre, id est artificialiter et industriose, quidquid fieri potest ex auro et argento et ære et marmore et gemmis et diversitate lignorum; sapientia, intelligentia et scientia videntur nunc sumi, prout pertinent ad dona gratiæ gratis datæ, et prout versantur circa objecta creata. Sicque per hoc quod Dominus ait, Implevi eum spiritu Dei, non designatur per hæc verba impletus donis pertinentibus ad gratiam gratum facientem, sed donis præfatis ad gratiam gratis datam spectantibus. Nihilo minus reor, virum illum ad tanta exsequenda electum, fuisse virtuosum et gratia gratificante ornatum, præsertim quando ad ista agenda vocatus est, quamvis postea peccavit cum ceteris, ita quod terram promissionis intrare demeruit. Nam et super illud, Vocavi ex nomine, dicit Glossa interlinearis, Tanquam mihi carum et notum.

Itaque dicitur, Implevi eum spiritu Dei, id est donis Spiritus Sancti, de quibus subjungitur, Sapientia, intelligentia, et scientia in omni opere. Omnis etenim sapientia, omnis intelligentia atque scientia, sunt a Deo, sive per infusionem, sive per acquisitionem et studium. Quamvis autem ista scientia fabrilis possit naturaliter obtineri, videtur tamen vir iste supernaturaliter per habitus infusos edoctus, ad faciendum ea quæ divinitus jussa sunt fieri, præsertim opera tam invisa. Sed qualiter distinguuntur modo hæc tria, sapientia, intelligentia et scientia? Posset quis dicere, quod sapientia refertur nunc ad ea quæ fabrefieri queunt ex metallis, de quibus ait, Quidquid fieri potest ex auro et argento et ære; intelligentia vero ad ea quæ ex lapidibus fieri valent, de quibus subjungitur, Marmore et gemmis; scientia autem ad ea quæ fiunt ex lignis, de quibus adjectum est, Et diversitate lignorum. Verumtamen aptius arbitror, tria hæc referri ad unumquodque operum horum, ita ut dicitur Beseleel impletus sapientia ad faciendum omnia ista, in quantum intellexit spirituales rationes, cur ista sic essent formanda ad Dei honorem; intelligentia quoque, quantum ad actuales considerationes acutas et practicas circa agenda, vel quantum ad introductionem formarum et compaginationum; scientia vero, quantum ad habitualem notitiam, seu quoad discernendum ac præparandum materias.

Dedique, id est, dare decrevi et nunc do, ei socium, id est adjutorem et cooperatorem, tamen minus peritum, Ooliab filium Achisamech de tribu Dan, cui etiam dedi sapientiam, intelligentiam et scientiam circa prædicta, sed non in tanta perfectione. Porro tribus Juda fuit præstantior et regalis, quam in multis Deus præhonoravit, quoniam incarnari ex ea elegit. Tribus autem Dan quasi vilior reputabatur. Attamen Deus non solum ex nobiliori, sed item ex viliori unum elegit artificem, quia abjecta mundi non despicit Dominus, nec 1 Cor. 1, 28 est apud eum personarum acceptio, nec Rom. 1, 11 ejus voluntas est ut major contemnat minorem.23 Et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta quæ præcepi tibi: id est, cunctis prudentibus artificibus artem fabre agendi infudi vel auxi, ut omnes simul sumpti, faciant cuncta quæ fieri jussi, et unusquisque eorum cooperetur juxta traditam sibi prudentiam. Quæ autem omnia agere debeant, subditur: Tabernaculum fæderis, et arcam testimonii, et propitiatorium quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi, mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum va-

Is. xi, 2.

1 Cor. xii, 8.

1 Cor. 1, 28

Rom. 1, 11 sis suis, et altare thymiamatis et holocausti, et omnia vasa eorum, labium cum basi sua, vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris, oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario. Omnia quæ præcepi tibi, facient. Omnia ista in præcedentibus capitulis habita sunt atque exposita.

Consequenter Deus seriose resumit præceptum de sabbati observatione, ne forte filii Israel æstimarent se posse in sabbato aliquid exercere circa prædicta, præsertim quoniam ad Dei cultum fiebant. Aliqua etiam addit circa præceptum hoc, et clarius illud exponit. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, id est, diem sabbati meo cultui specialiter deputatam celebretis ; quia signum est inter me et vos, id est speciale argumentum atque indicium, quod mei cultores estis, et legem a me datam habetis ; ut sciatis per practicam notitiam et præcepti mei custodiam, quia ego Dominus qui sanctifico vos, id est, ad meum cultum specialiter vos applico, et mentis sanctitatem confero his qui obediunt mihi perfecte. Custodite sabbatum meum : sanctum est enim vobis : id est, ad vestram salutem et sanctificationem illud vobis injunxi, quamvis ad majestatis meæ honorem et gloriam referam hoc. Qui polluerit, id est violaverit et inhonoraverit, illud, morte moriatur. Nam corporaliter occidebatur, si transgressio ejus palam innotuit, seu probari testibus potuit. Moriebatur quoque in anima, peccando mortaliter. Qui fecerit in eo opus servile ac lege prohibitum, peribit anima illius de medio populi sui, quia in æternum damnabitur, nisi forte pœniteat. Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino. Omnis qui fecerit opus in hac die, morietur. Custodiant filii Israel sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum inter me et filios Israel, id est præceptum seu fœdus pacis ac amicitiæ, duraturum per omne tempus veteris

A Testamenti: imo et in novo Testamento permanet celebratio sabbati spiritualiter et æquivalenter; signumque perpetuum, etc., quia ego sum Deus eorum, et ipsi populus meus.

Dedit quoque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, id est, postquam locutus est Moysi omnia hucusque descripta a capitulo vicesimo inclusive, duas tabulas testimonii lapideas: in quibus continebantur decem præcepta, per quæ Deus protestatus est, esse se Deum, legislatorem ac judicem Hebræorum, per quorum etiam observantiam præceptorum populus testabatur realiter se esse populum Dei; scriptas digito Dei. Angelus quippe in persona Dei apparuit Moysi, et exaravit scripturam tabularum illarum: de quibus in expositione sequentis capituli plus dicetur.

Juxta spiritualem intelligentiam, per Beseleel ejusque socium, intelliguntur boni et electi prælati, quos instruit Deus, qualiter ex hominibus diversorum morum, donorum ac proprietatum, debeant Deo construere unam particularem Ecclesiam, domum ac plebem, quæ per dona gratiæ ac virtutes sit concors atque unanimis.4 Sicque per aurum possunt intelligi, qui ingenio et naturali sapientia pollent; per argentum, qui facundia et inferiorum rerum scientia fulgent; per æs, qui fortitudine atque constantia decorantur; per marmor, qui inconcussam habent patienttiam; per gemmas, qui occultis ac specialibus donis, habilitatibus, dispositionibus perornantur; per diversitatem lignorum, hi qui multiplici fructuositate et utilitate resplendent: qui omnes in eisdem observantiis ecclesiasticis ac religiosis per regimen sapientis pastoris communicant. Imo per Beseleel potest intelligi Christus, cujus animam Deus Trinitas præ universis et singulis implevit omni sapientia, intelligentia atque scientia in omni opere ecclesiasticæ ædificationis, ad excogitandum qualiter variis modis, artificiosisque viis homines in prædictis donis differentes, possent converti, concordari, atque in unam compagem Ecclesiæ redigi. Cujus socius potest chorus Apostolorum intelligi. Per ceteros vero eruditos ac desuper illustratos, ceteri prædicatores ac præsidentes idonei, quorum est verbo et opere, orationibus et exemplis Ecclesiam, potissimum sibi commissos, ædificare, ita ut habitent unius moris in domo.5 Quos Deus vocat ex nomine, quia non ingerunt semetipsos ad onus prælationis. Per hoc demum, quod Deus unum de tribu Dan ad tanta agenda elegit, præfigurabatur, quod multos secundum carnem ignobiles fuerat in lege evangelica promoturus ad spirituale sui ædificium populi. Nam et piscatorem constituit suum generalem, summum ac plenum Vicarium super totam Ecclesiam.

Footnotes

  1. Ibid. xvii, 10. ↩

  2. Rom. ii, 11 ↩

  3. I Cor. i, 28 ↩

  4. Sensus spi- ritualis. ↩

  5. Ps. LXVII, 7. ↩

Chapter 62 of 72