Skip to the text

Articulus 62

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI SECUNDI : VIDENS AUTEM POPULUS QUOD MORAM FACERET MOYSES.

QUAM necessarium fuerat populo tradi præcepta cultus unius Dei, constat ex his quæ in isto scribuntur capitulo, quia tam cito ad idololatriam corruerunt. Videns autem populus quod moram faceret Moyses descendendi de monte, id est, quod tamdiu tardaret redire a cacumine montis Sinai; congregatus adversus Aaron. Recte ait Scriptura, Adversus Aaron, quoniam congregatio illa fuit ad rem ipsi Aaron valde nocivam, et forte per modum adversantium et comminantium coram eo consurrexerunt. Ait populus: Surge, fac nobis deos qui nos præcedant. Moysi enim huic viro qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. Josephus refert, quod quidam eorum dixerunt Moysen comestum a bestiis, alii translatum a Domino, alii sanæ mentis cum Deo philosophantem, alii vero dixerunt se nescire quid ei interim contigisset, et cur tantam faceret moram. Atque secundum Glossam, putabant eum interiisse, aut aliquid ei accidisse, ut non posset reverti. Porro in Scholastica historia fertur: Excusant se Hebræi, dicentes quod Elohim, non tantum deos, sed etiam dominos sonat, et dicunt illos petisse solum duces itineris. Rabbi Paulus etiam scribit: Populus non petivit ab Aaron ut faceret eis deos ad colendum, sed solum ad ducatum itineris. Sed stulta videtur excusatio ista, quum littera jam testetur eos vitulum adorasse. Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. Mirum quod Aaron tam cito acquievit sceleratissimæ petitioni illorum. Ad quod respondetur, quod Scriptura omnia non exprimit quæ contigerunt. Unde nec Aaron tam cito acquievit, ut littera sonare videtur. Communiter enim dicitur, quod Hur, quem Moyses simul cum Aaron præposuit populo loco sui, restitit petitioni illorum, atque redarguit illos, et quod eum ideo occiderunt; vel, ut aliqui dicunt, spuendo in ejus faciem, suffocaverunt. Quo viso, metuens Aaron, acquievit. Verumtamen Rabbi Paulus reprobat dictum illud de occisione ipsius Hur, tum quia Scriptura hoc recitasset tam virtuosum et exemplare opus Hur hujus, tum quoniam Aaron interfectionem illius pro sua excusatione allegasset, tum quia Moyses reprehendisset populum de homicidio tam nefando. Verum (ut tactum est) Scriptura multa etiam valde notabilia recitare omittit; et si Aaron excusasset se per ipsius Hur interfectionem, accusasset proprium imperfectum, quia et ipse idem potius debuit tolerare, quam tam dire peccare. Glossa etiam protestatur, quod Aaron non audebat resistere, quia sciebat populum pronum ad occidendum.

Quæri potest, cur Aaron potius petiit sibi afferri aureas inaures, quam aliud aurum. Ad quod Glossa et alii concorditer dicunt: Rem difficilem postulavit ac jussit, ut illos a proposito revocaret. Hinc Augustinus: Intelligitur Aaron difficilia præcipere, ut hoc modo illos ab intentione revocaret. Aurum etenim inaurium, purius cariusque consistit. Alii quoque dicunt, quod æstimavit uxores, filios ac filias non faciliter permissuros, ut ornamenta sua tollerentur ab eis, ex avaritia et curiositate.

Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron. Erant enim ad malum pronissimi. Quas quum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem. Opus fusorium atque conflatile appellatur, quod per liquefactionem et ignem ad aliquam formam perducitur. Istud autem fecit Aaron, id est, fieri jussit seu fecit per quosdam artifices. Alii tamen dicunt, quod solum projecit inaures in ignem, et opere dæmonum conflatus sit vitulus. Unde Aaron infra se excusans: Projeci, inquit, aurum in ignem, et egressus est hic vitulus. Textus tamen apertissime dicit, quod Aaron opere fusorio fecit hoc. Lyra quoque refert in Hebræo haberi, Formavit in stilo. Circa quod quidam Hebræi affirmant, quod cum stilo pinxit in tabula similitudinem vituli, tradens artificibus, ut juxta hoc facerent. Sed cur potius fecit eis simulacrum vituli, quam alterius rei? Respondetur, quoniam taurum, bovem seu vitulum, in Ægypto cum Ægyptiis adoraverunt.

Dixeruntque: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti. O quanta amentia, quam infinita stultitia, quam enormis ingratitudo, opera summi omnipotentisque Dei, tam præclara et antea nunquam visa, adscribere idolo! et Dei, cujus beneficia tot et tanta erant experti, tam cito, tamque faciliter oblivisci! Sed cur de uno idolo loquebantur pluraliter, Hi sunt dii tui? Ad hoc quidam respondet, quod ad reverentiam idoli hoc fecerunt, quemadmodum magnæ personæ de se loquuntur, Nos præcipimus. Sed quamvis excellentes personæ ita loquuntur, non tamen proprium nomen, nec nomen suæ dignitatis aut officii pluraliter exprimunt. Non enim dicunt, Nos Guillelmi reges, Nos Ruperti episcopi; sed, Nos Guillelmus rex, Nos Rupertus episcopus. Nec subditi dicunt de principe suo aut prælato, Isti sunt reges nostri; vel, Hi sunt præsules nostri. Ideo dici potest, quod ex consuetudine modi loquendi idololatrarum, ita locuti sint, vel plurale pro singulari sumpserunt. Siquidem secundo Esdræ libro habetur: Quum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent, Iste est deus tuus qui eduxit te de Ægypto, fecerunt blasphemias magnas.1

Quod quum vidisset Aaron. Hic sumitur Videre pro Audire. Quum enim audisset verba præhabita, fecit quod subditur: ædificavit altare coram eo, videlicet vitulo, quem (ut fertur) statuerunt in loco erecto. Non ex proprio corde fecit hoc Aaron, sed vel importuna ac improba gentis instantia, et timore violentiæ sibi inferendæ, nisi sic faceret, vel ut pronitatem impiæ plebis hac occasione aliqualiter ab actu idololatriæ retardaret, puta tamdiu, quousque constructum esset altare; alias mox adorassent simulacrum: imo nonnulli affirmant, quod propriis manibus fecit altare, ut sic ab idololatria eos retardaret diutius, et quousque Moyses reverteretur, quem speravit breviter reversurum, et illos ab idololatria penitus repressurum. Et præconis voce clamavit: Cras solennitas Domini est, id est, crastina die, non hodie, offeretur sacrificium idolo huic, quod professi estis esse deum ac dominum vestrum, dicendo: Isti sunt dii tui, Israel, etc. Sicque per solennitatem Domini videtur Aaron intellexisse celebritatem idoli facti, non veri Dei: non quod Aaron æstimaverit idolum esse deum aut dominum, sed juxta falsam idololatrarum opinionem locutus est, illis ex timore se conformando in modo loquendi.

Surgentesque mane, quasi ferventes ad idololatriæ actum: quemadmodum vere devoti solent in magnis festis surgere mane ad honorem ejus cujus festivitas agitur; obtulerunt holocausta et hostias pacificas: holocausta, videlicet ad honorem simulacri; pacificas hostias, ad impetrandum prosperum ducatum ab idolo, in quo aliquid numinis esse putabant. Et sedit populus manducare et bibere:2 id est, sacrificiis immolatis, quasi divinis peractis officiis, posuerunt se ad sedendum, ut ederent ac potarent coram simulacro ad ejus honorem de immolatis eidem; et surrexerunt ludere, id est idolum adorare, quod fatuissimo ludo consimile est; vel ludere, id est ad chorizandum atque cantandum coram simulacro, vel in circuitu ejus ad venerationem ipsius, prout in Ægypto viderunt ac didicerunt.

Locutus est autem Dominus ad Moysen: Vade de cacumine montis, descende ad tibi commissos; peccavit populus tuus, id est creditus tibi, qui per idololatriam a me aversus est, atque indignus vocari populus meus, quem eduxisti de terra Ægypti. Recesserunt cito de via quam ostendisti eis, id est de cultu unius Dei, et de observantia præceptorum ipsius; feceruntque sibi, id est ad suam confusionem atque interitum, vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Circa hoc verbum, Descende, quidam scribit: Descende, a tua scilicet dignitate et gloria, quoniam sicut dignitas et gloria prælati consistit in bonitate subditorum, juxta illud Joannis in tertia sua Canonica, Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes;3 ita dejectio sui honoris, in illorum perversitate consistit. Circa hoc dico, quod quando ex aliqua culpa prælati contingit subditorum ejus subversio, hoc ad ejus indignitatem dejectionemque pertinet, alias non. Præfata autem Judæorum perversitas ex Moysis culpa non contigit, ideirco nec suam dignitatem ex ea amisit.

Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste pro majori parte, præsertim qui modo idololatravit, duræ cervicis sit, id est indocilis, incorrigibilis, durus corde et valde indomitus. Dimitte me, id est, orando non resistas debitæ ultioni, ut irascatur furor meus, id est rigor justitiæ meæ, contra eos, et deleam eos de superficie terræ per interfectionem; faciamque te in gentem magnam, id est, magno te præficiam populo, seu alios multos convertam et regam per te. Unde alibi Dominus ait ad Moysen: Te autem faciam principem super populum majorem quam hic est.4 In his verbis loquitur Deus more et affectu humano. Atque dicendo, Dimitte me, insinuat sibi posse resistentiam fieri, præsertim a virtuoso et fervente prælato.

Innuit quoque omnipotentiam suam quodammodo posse teneri ac vinci precibus sinceræ ac ardentissimæ caritatis. Propterea Isaias conquerens dixit: Non est qui consurgat ac teneat te.5 Et per Ezechielem Dominus testatur: Quæsivi virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam, et non inveni;6 et effudi super eos indignationem meam. Hinc ait Gregorius: Quid est Dominum dicere servo suo, Dimitte me, nisi deprecandi ausum præbere? quasi dicat, Pensa quantum apud me valeas; et cognosce quia obtinere poteris quidquid pro plebe exoras.

Moyses autem orabat Dominum Deum suum: qui quamvis sit omnium Dominus Deus jure creationis atque dominii generalis, specialiter tamen fuit Dominus Deus Moysis, ut declaratum est sæpe; dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti in fortitudine tua magna et in manu robusta? quasi dicat, Non decet te benignissimum Deum implacabiliter tuæ plebi irasci, quamvis utique juste irascaris eisdem. Ne, quæso, dicant Ægyptii, id est, rogo ne deleas populum tuum, qui tuus est saltem creatione et speciali vocatione, ne Ægyptii dicant: Callide, id est fraudulenter, eduxit eos ex Ægypto, ut interficeret in montibus, id est in montuoso deserto, in locis secretis, quasi impotens dare eis terram promissam, et deleret eos de terra. Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, id est, per effectum ostende te misericorditer memorem meritorum sanctorum Patriarcharum istorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli, et universam terram hanc dabo semini vestro: quasi dicat, Quum tu sis prima et immutabilis Veritas, decet juramentum tuum impleri; et possidebitis eam semper. Placatusque est Dominus ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum, id est, in tantum ab effectu justitiæ suæ se temperavit, quod non intulit impiis illis tam grave malum pœnæ, ut fuerat comminatus, dicens, Et deleam eos. Denique, sicut sanctus testatur Gregorius, ideo quoque tam cito placari dignatus est Dominus, quia prævidit quam districte Moyses zelo Dei fuerat ejus injuriam, idololatriamque ulturus.

Et reversus est Moyses de monte, implens quod Dominus ei præcepit, Vade, descende; portans duas tabulas testimonii in manu, scriptas ex utraque parte. Ex quo videtur, quod quælibet tabula fuit in utraque superficie sua litteris exarata, ita quod eadem verba continebantur in parte utraque. Vel, secundum quosdam, in uno latere tabulæ continebantur duo præcepta cum medio, totidemque in latere alio, sicque de lateribus alterius tabulæ. Porro secundum Josephum, in qualibet tabula scripta erant quinque præcepta. Quod et Petrus de Tarentasia affirmat super tertium Sententiarum. Aliqui tamen dixerunt, quod in una tabula non fuit nisi una scriptura, et quod illa fuit ex utraque parte æque legibilis. Quod fuisset miraculosum, quoniam littera in uno latere scripta, apparet in alio latere figuratione opposita. Sed istud non videtur textui consonare: siquidem apertissime ait, Scriptas ex utraque parte. Si autem opinio illa esset vera, non fuissent tabulæ scriptæ, nisi in una parte utriusque earum. Cur autem scriptæ erant in quolibet latere, nisi ut Dei mandata legerentur in eis tam ab his qui stabant ex una parte versus eas, quam ab illis qui situ opposito ipsas respiciebant? Item ad insinuandum, quod ad utriusque Testamenti populum pertinebant. Et factas opere Dei, id est angelico ministerio. Nam angelus in Dei persona loquens, apparens ac jubens, tabulas illas formavit atque inscripsit. Scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

Audiens autem Josue, qui (ut dictum est) mansit circa medium montis, et Moysi descendenti occurrit, imo quotidie observavit reditum ejus, tumultum populi vociferantis ex inani lætitia, ait ad Moysen: Ululatus pugnæ auditur in castris. Audivit enim voces illorum confuse, et putavit quod pugnarent contra se invicem. Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam. Moyses quippe ex divina revelatione cognovit quid esset: ideo addit, sed vocem cantantium ego audio, id est cantum chorizantium coram simulacro.

Quumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros. Iratusque valde zelo justitiæ, quum choros seu choreas idololatrarum vidisset: nam visa fortius movent, quam quæ sola relatione noscuntur; projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radices montis. Non ex immoderantia passionum creditur hoc fecisse, sed potius zelo æquitatis, reputans impiissimam plebem adspectu et lectione tabularum tam venerandarum indignam. Unde et Dei instinctu hoc creditur factum, ad præsignandum mysteria in articulo sequente tangenda. Arripiensque vitulum, combussit et

Num. v, 27. contrivit in pulverem: vitulum namque aureum per ignis calorem fecit resolvi, et massam ejus malleo aut per alia redegit in minutissimas partes. In quo tamen et alii ei impenderunt obsequium. Quem pulverem sparsit in aquam, quæ decurrebat ex monte, et dedit ex eo potum filiis Israel, id est ex aqua illa pulveribus auri mixta, quatenus ex potu illo Deus manifestaret aliquod signum sensibile in his qui fuerant rei. Circa quod ait Glossa: Tradunt Hebræi, quod filii Israel bibentes aquam pulvere vituli infectam, qui idololatriam commiserunt, colorem seu pulverem auri præferebant in barba, quo signo cognoscebantur. Quidam vero dixerunt, quod potus ille fuit reis nocivus, causando in eis inflationem atque languorem, quemadmodum aqua zelotypiæ in muliere adultera, aliis autem dulcis.

Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? id est, Quid tibi forefecerunt homines isti, vel, quam tibi vim intulerunt, quod cooperatus es eis ad perpetrandum idololatriam, faciendo eis hoc idolum, quæ idololatria est quodammodo gravissimum scelus? Porro, quod Aaron fuit in causa ista culpabilis, noverat Moyses ex revelatione divina. Unde in Deuteronomio Moyses refert: Adversus Aaron Dominus vehementer iratus, voluit eum conterere.

Deut. ix, 20.

Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus. Aaron conscius sibi de malo, humiliter se excusat, veniamque precatur, et fratrem suum dominum vocat. Nam et principalior et sanctior eo fuit, tanquam totius Israelitici populi legislator, ductor ac princeps. Tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum, videlicet ad inferendum vim atque injurias, si eorum voluntati improbæ resistatur. Quasi dicat: Ad ista compulsus sum, nec ex proprio motu hæc feci. Dixerunt mihi: Fac nobis deos qui præcedant nos. Huic enim Moysi qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit. Quibus ego dixi:

Quis vestrum habet aurum? Scriptura hæc breviter recitat gesta. Aaron enim dixit non solum hæc verba, sed et alia prænarrata, videlicet: Tollite inaures, etc. Et forte primo proposuit eis de auro, ut saltem ex avaritia renuerent aurum dare. Quumque offerrent se paratos ad dandum aurum, proposuit eis de inauribus aureis, ut vel sic retraherentur. Tulerunt et dederunt mihi pro simulacro producendo; et projeci illud in ignem. Aaron suam culpam pro posse extenuat, metuens ultionem, ideo ait, Projeci, quasi simpliciter projecisset, quum tamen opere fusorio inaures aureas produxerit in similitudinem vituli. Verumtamen quidam dixerunt, quod Aaron projecit aurum in ignem ut consumeretur, non ut inde simulacrum formaretur: quod prædictis non consonat; nec per hoc iram populi evasisset, sed amplius inflammasset. Et egressus est hic vitulus, id est fusorio opere ex auro resoluto formatus, non sola operatione diaboli, ut quidam dixerunt. Scriptura enim utriusque Testamenti, formationem vituli adscribit tam Aaron quam populo. Nam et Stephanus protomartyr ait: Vitulum fecerunt in illis diebus, et lætabantur in operibus manuum suarum. In Psalmo quoque cantamus: Vitulum fecerunt in Horeb, et adoraverunt sculptile. Circa quod dicunt expositores, quod vitulo per fusionem in formam redacto, decoraverunt simulacrum illud sculpendo.

Act. vii, 41.

Ps. cv, 19.

Denique veritas prædictorum roboratur verbis Augustini, dicentis: Compendiose locutus est Aaron, non affirmans quod ipse vitulum formaverit, sed ut exierit fusilis vitulus. An excusationis causa, ac timendo, mentitus est, tanquam in ignem projecerit aurum periturum, atque ipso id non agente, forma exierit vituli? Quod ideo non est credendum, quia nec veritas hujus rei latere poterat Moysen, cum quo Deus loquebatur, nec de mendacio redarguit Aaron fratrem suum. Ex quo etiam comprobatur, quod verba illa, Egressus est hic vitulus, non protulit Aaron ad insinuandum quod præter suam intentionem vitu-lus ille exisset, ut quidam exponit. Sic enim fuisset mentitus, cujus contrarium asserit Augustinus. Nec dicendum est, quod hoc dicendo, mentitus sit: non quod oporteat eum a mendacio excusare, quem con-stat gravius excessisse, sed quoniam scivit opus suum ac vitium Moysen non latere.

Videns ergo Moyses populum, quod es-set nudatus: nudatus etenim fuit populus ille idololatra, protectione et ope divina propter scelera sua. Fuit item nudatus, id est manifestatus, quia per exteriorem ido-lolatriam suam, interior ejus impietas, qua idololatriam ante concepit, fuit aperta. Quod enim aperitur, dicitur nudari, quum et Apostolus dicat: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Et in Ecclesiastico scri-ptum est: Nudare amici commissum, de-speratio est animæ infelicis. Vel, magis ad litteram, Moyses populum vidit nudatum ab ornamentis suis præfatis, aureisque jo-calibus. Unde subjungitur: Spoliaverat enim eum Aaron, id est, populo abstulit ornamenta hujusmodi, non violenter, sed ea postulando pro fabricando vitulo. Ideo subditur: propter ignominiam sordis, id est propter ignominiosum ac sordidum idolum producendum, quod nomine igno-miniæ ac sordis exprimi solet in veteris Testamenti Scripturis, ob excessivam ido-lolatriæ enormitatem ac fœditatem. Unde et supra, quo scriptum est, Surrexerunt ludere, in Hebræo fertur haberi, Surrexe-runt illudere: quia videlicet idolorum cul-tura, est sacrilega divinæ majestatis irrisio, quantum est in ipsis idololatris, quamvis veraciter dicat Scriptura, Deus non irride-tur, quia non fallitur, nec quispiam potest ei nocere. Et inter hostes nudum consti-tuerat, id est, præfato modo nudavit popu-lum illum in medio ceterorum, qui sceleris hujus non fuerunt participes, imo dete-stabantur et oderant idololatras illos, in quantum tales, ac paulo post occiderunt eosdem.

Et stans in porta castrorum, id est in una extremitate atque introitu tentoriorum. In porta quoque solebant proferri ju-dicia. Ait: Si quis est Domini, jungatur mihi, id est, qui per virtutem et zelum ju-stitiæ ad Dominum pertinent, atque de tanta Dei injuria dolent, accedant me. Con-gregatique sunt ad illum omnes filii Levi. Ex hoc sequi videtur, quod nullus Levita-rum fuerit particeps idololatriæ hujus. Quod et quidam concedunt, quum tamen jam dictum sit, quod Aaron Levites præcipuus in hoc scelere consors exstiterit. Unde et Lyra hic reprobat Rabbi Salomonem, di-centem quod nullus de filiis Levi fuit in vituli fabricatione culpabilis. Verumtamen Rabbi Paulus defendit opinionem Rabbi Salomonis, dicens omnes antiquos Hebræo-rum expositores esse illius opinionis: non quod unusquisque Levitarum fuerit absque culpa circa vituli productionem et adora-tionem, quantum ad hoc quod non restite-runt, secundum quod debuerunt, forma-tioni adorationique vituli; sed quod non consenserunt mente, ita quod nec mentis consensu, nec opere idololatraverunt, nec tunc, nec postea unquam. Ad quod pro-bandum Rabbi Paulus allegat Rabbi Moy-sen Ægyptium, asserentem: Quamvis po-pulus Israel pluries idololatravit, Levitæ tamen nunquam idololatraverunt.

Sed miror super his verbis, quum quarto libro Regum scriptum sit, quemadmodum Achaz rex quum vidisset altare Damasci, misit Uriæ sacerdoti exemplar ejus, ex-struxitque Urias sacerdos altare, præcepit quoque Achaz Uriæ: Super majus altare offer holocaustum matutinum et sacrifi-cium vespertinum, et holocaustum regis. Certumque est, quod Achaz fuit idololatra vitiosus. Similiter in Jeremia habetur:7 Sa-cerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? Insuper secundo libro Machabæorum nar-ratur, quemadmodum Jason frater Oniæ pontificis, pontificatu adepto, misit tre-centas didrachmas argenti in sacrificium Herculis;8 et rursus quod Jasone inducen-te, sacerdotes jam non circa altaris officia dediti erant, sed contempto templo et sa-erificiis neglectis, festinabant participes fieri palæstræ et præbitionis ejus injustæ, et in exercitiis disci.910111213 Verum quis dicere posset, librum Machabæorum non esse in canone. Præterea in Judicum libro scriptum est, qualiter tribus Dan coluit idolum Michæ. Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam, filii Moysis, et filios ejus, sacerdotes in tribu Dan. Michas quoque idololatra dixit:1415 Nunc scio quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem. Qui fuit Levites, ut in libro Judicum legitur: imo filii Moysis hominis Dei, in filiis Levi numerati sunt, quia et Moyses fuit de tribu Levi. Ideirco non video dictum illud Hebræorum posse salvari; nec apparentiam habet, quod inferiores Levitæ magis declinaverunt idololatriam, quam sacerdotes atque pontifices de tribu Levi. Præterea minorem videtur habere colorem, quod Rabbi Paulus hic addit, videlicet Levitas, prout a sacerdotibus distinguuntur, non fuisse participes criminis crucifixionis Christi, præsertim quum juxta doctores, multi Scribæ et Pharisæi ex illorum fuerint numero.

Sed juxta hæc manet quæstio, qualiter omnes filii Levi fuerint congregati ad Moysen, si quidam illorum circa vituli conflationem erant culpabiles. Ad quod aliqui responderunt, quod omnes congregati narrantur, juxta modum loquendi, quo aliquid adscribitur toti, quia convenit parti ejus majori ac principali, juxta quem modum in libro Judicum legitur: Egressi sunt omnes filii Israel, et congregati quasi vir unus.16 Et tamen habitatores Jabes Galaad non fuerunt ibidem, prout in Judicum libro describitur.17 Amplius, dici posset, quod perpauci de Levitis fuerunt in crimine illo consortes. Quod autem modicum est, pro nihilo reputatur. Interim addi potest, quod ex quo Levitæ mente non consenserunt, nec adoraverunt simulacrum, idcirco pœnitendo veniam faciliter procuraverunt, sicque contritione præmissa, in adjutorium Moysis confluxerunt.

Quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Ponat vir gladium super femur suum, id est, unusquisque vestrum se accingat ad prælium. Potest autem nomine gladii quodlibet bellicum instrumentum, præsertim secativum ferreumque, intelligi. Nam et Ezechieli loquitur Dominus: Accipe tibi gladium radentem pilos.18 Ite et redite de porta usque ad portam, id est de uno exercitus hujus introitu seu extremo usque ad aliud, per medium castrorum considerando undique noxios; et occidat unusquisque vestrum, fratrem et amicum et proximum suum, id est, sine personarum acceptione occidite reos, quantumcumque vobis propinqui et cari exstiterint. Sed ex hoc apparet, quod etiam quidam Levitæ fuerant occidendi, et per consequens in idololatria illa rei: quod tamen prædictis non derogat. Nihilo minus aliquis dicitur frater variis modis, videlicet fide, religione, amicitia, communione naturæ, et sanguinis propinquitate et consanguinitate, imo et qualibet convenientia in proprietate, in societate, actione, aut culpa. Hi autem qui occidebantur, erant amici occidentium, quantum ad ipsam naturam seu pristinam conversationem.

Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysis. Cecideruntque in die illo, quasi viginti tria millia hominum. Alia littera habet, Quasi tria millia hominum, et ita, ut fertur, Hebraica veritas habet. Quocirca aliqui pro concordia dicunt, quod principales in idololatria illa, fuerunt circiter tria millia, et illos exprimit alia littera, veritasque Hebraica; aliorum vero qui communicaverunt in crimine illo, fuerunt tot interfecti, quod usque ad viginti tria millia circiter devenerunt. Aliqui autem dicunt, quod occisi gladio fuerunt circa tria millia; alii autem fuerunt alio modo plagati a Deo, ut infra tangetur. Et ait Moyses Levitis ad se reversis post interfectionem idololatrarum: Consecrastis manus vestras hodie Domino, id est, Deo placitas et ejus voluntati obedientes fecistis eas per actum justitiæ; unusquisque in filio et in fratre suo. Ex hoc multum apparet, quod aliqui Levitarum occisi fuerunt. Ut detur1920 vobis benedictio, id est, dona gratiæ dentur seu augeantur, ac multiplicentur in vobis merito tantæ justitiæ.

Facto autem die altero, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum, id est, divinam legem transgrediendo, commisistis gravissimam impietatem, honorem Deo debitum transferendo in idolum. Quæri potest, quibus Moyses dixit hæc verba. Qui enim gravissime peccaverunt, jam interfecti fuerunt. Respondetur, quod frequenter toti communitati adscribitur, quod a parte ejus committitur. Nec etiam omnes fuerunt occisi, qui in idololatria illa fuerunt culpabiles, sed qui gravius peccaverunt in ea, utpote ex proposito et mera malitia. Ascendam ad Dominum, id est ad montis hujus cacumen, in quo Deus specialiter esse et habitare se monstrat, si quo modo eum quivero deprecari pro peccato vestro, id est ad hoc, si forte potero, vel ut aliquo modo valeam vobis impetrare veniam sceleris tanti ab eo.21 Et loquitur Moyses per hunc modum: Primo, ad insinuandum enormitatem hujus facinoris; secundo, ad innuendum difficultatem obtinendi remissionem ejusdem; tertio, ad designandum libertatem Dei ad exaudiendum, atque propriam incertitudinem de sua exauditione, seu quantum, quando, et qualiter erat exaudiendus.

Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, id est, propter propriam tuam bonitatem exaudiri rogo, nam peccavit populus iste: quod dicitur despective, zelo justitiæ; peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: in quibus verbis ponitur plurale pro singulari, ut tactum est. Aut dimitte eis hanc noxam, scilicet idololatriam istam cum vitiis ei annexis, et in ea inclusis. Larga etenim pietas non dimidiat veniam, nec unum mortale sine alio indulget. Aut si non facis, id est, si eis non ignoscis hoc crimen, dele me de libro tuo quem scripsisti, id est de libro vitæ seu numero prædestinatorum. Non ex impetu, perturbationeve animi dixit hoc Moyses, sed ex ardentissimæ caritatis impulsu, et ex occulta familiaritate ac confidentia ad Deum.

Et item quasi per modum hyperbolicæ locutionis, qua frequenter aliquid dicitur per excessum sine mendacio ad insinuandum magnitudinem affectionis seu causæ, juxta quem modum ait Apostolus ad Romanos: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis.22 Vel, ut aliqui scribunt, dixit hæc verba eo modo, quo oravit Salvator: Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.23 In qua oratione Christus expressit dispositionem inferioris partis animæ suæ, qua naturali horrore mortem refugiebat, quum tamen secundum superiorem animæ portionem cuperet pro mundi salute pati. Sic Moyses et Paulus tantum erant affecti ad Judæorum salutem, quod secundum animæ inferiorem partem malebant quodammodo deleri de libro vitæ, et separari a Domino, quam Judæos perire, quum tamen secundum superiorem rationem absolutamque voluntatem intellectualem, ita non vellent. Ex familiaritate quoque et confidentia, proveniente ex sincerissima caritate, et longa seu grandi experientia bonitatis caritatisque Dei circa se, ita locuti sunt, tanquam certi quod Deus eos de libro vitæ non deleret.

Quocirca multa inquiri possent, videlicet quid sit liber vitæ, et qualiter possit quis inde deleri, et cujus vitæ dicatur liber ille: quæ omnia alibi magis habent determinari. Breviter tamen tangendo, liber vitæ proprie appellatur, firma et certa memoria, seu notitia prædestinatorum in Deo, seu electorum in mente divina conscriptio: qui liber est ipsa prædestinatio Dei. Dicitur autem aliquis dupliciter scriptus in libro vitæ. Primo, secundum æternam prædestinationem, sicque omnes electi, et ipsi dumtaxat in libro vitæ sunt scripti; alio modo secundum præsentem justitiam, et sic omnes in caritate exsistentes, in eo sunt scripti. Et qui ita ibi sunt scripti, dicuntur inde deleri dum peccant mortaliter. At vero liber vitæ dicitur liber vitæ gloriæ, ad quam prædestinati electi sunt. De hac materia super epistola ad Romanos plenius scripsi.

Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, id est, mortalem culpam inciderit ad irreverentiam meam, præponendo mihi vana, creata, caduca, delebo eum de libro meo, id est de libro vitæ: delebo, inquam, secundum præsentem justitiam, quia non recognoscam eum ut talem, felicitatis capacem, neque ad me pertinentem; si tamen electus est, manet scriptus quantum ad præscientiam et prædestinationem æternam. Unde et ipsum Moysen, quando ad aquas Contradictionis per incredulitatem peccavit, Deus de libro suo delevit secundum præsentem justitiam; pœnitentem autem denuo scripsit in eo, hoc est, inter suos, ut talem, recognovit. Hinc aliqui dicunt, quod nullus deletur de libro vitæ, quantum ad præordinationem prædestinatoris; sed solum, quantum ad prædestinationis effectum, dum gratiam et caritatem amittit. Itaque per hæc verba Deus respondit verbis Moysis, quibus dixit, Aut dele me, etc. Deinde respondet ei quoad hoc quod dixit, Dimitte eis hanc noxam. Tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi, id est ad terram promissionis. Quasi dicat: Non sic vindicabo impietatem eorum, ut statim et omnino deleam eos, sed pœnam mitigabo ac differam, eosque introducam ad terram promissam, nisi adhuc demeruerint aliunde. Angelus meus præcedet te, id est, ductor vester erit, sicut fuit hucusque. Quod cur dicatur, et qualiter intelligendum sit, circa principium sequentis capituli exponetur.

Ego autem in die ultionis, hoc est extremi judicii, in quo fiet ultio consummata ac generalis universæ iniquitatis, interim non vindicatæ plenarie: quæ dies, antonomastice dies ultionis vocatur; visitabo per debitam punitionem, et hoc peccatum eorum, in eis qui non pœnituerint veraciter in hac vita, quos constat esse damnatos: ideo in die judicii augebitur eorum supplicium, quando et in corporibus resumendis de cetero æternaliter torquebuntur. Sed quia subjungitur, Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, scilicet pro adoratione ipsius, quem fecit Aaron; videtur nunc per diem ultionis, intelligendus dies, in quo Deus ultra punitionem per Levitas factam, adhuc plagavit eos qui in idololatria peccaverunt, per mortalitatem et pestem. Quum enim dixisset, in die ultionis visitabo et hoc peccatum, protinus quasi expositorie subditur, Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli. Quasi dicat Scriptura: Ex quo ita comminatus est se visitaturum illud peccatum, ideo percussit populum pro illo excessu.

Circa hæc recitat Lyra, quod Hebræi increduli per diem ultionis intelligunt tempora adversitatum et infortuniorum, quæ Judæis postea acciderunt, præsertim tempus captivitatis hujus per Romanos eis inflictæ. Additque Lyra, quod aliqui expositores catholici in hoc cum Hebræis conveniunt, quod per diem ultionis intelligunt captivitatem Babylonicam vel Romanam. Deinde reprobat istud: Primo, quoniam juxta Scripturas veteris Testamenti, Deus visitat iniquitatem patrum in filios et nepotes, usque in tertiam et quartam generationem, nec ultra. A tempore autem adorationis vituli, usque ad Babylonicam captivitatem, valde multæ generationes fluxerunt, et multo plures usque ad captivitatem Judæorum sub Vespasiano ac Tito. Secundo, quoniam Christus in Evangelio docet captivitatem a Romanis illatam Judæis, ideo factam, quia non receperunt eum, sed crucifixerunt. Circa hæc advertendum, quod super illud, Ego in die ultionis, Glossa interlinearis ait: Romanæ captivitatis, vel generalis judicii. Similiter super illud in sequenti capitulo, Semel ascendam in medio tui, et delebo te, ait Glossa:24 Babylonicam captivitatem vel Romanam, vel ultimi judicii vindictam minatur. Idem in Scholastica historia continetur.

Circa hæc dico, quod doctores catholici, per diem ultionis intelligentes captivitatem Judæorum, a Babyloniis aut Romanis inflictam, valde differunt ab Hebræis doctoribus: Primo, quia fatentur principalem causam captivitatis Babylonicæ fuisse scelera Judæorum, qui illis fuerunt temporibus, prout in Jeremia ceterisque Prophetis habetur. Similiter principalem causam captivitatis Judæorum sub Romanis, affirmant fuisse, quod regem Messiam non receperunt, sed occiderunt. Porro Rabbi Salomon et alii perfidi Judæorum doctores asserunt, causam captivitatis eorum sub Romanis, non esse quod peccaverunt in Christum, sed vituli adorationem, aut alia quædam. Atque ut Rabbi Paulus conscribit, hoc ipsi malitiose confingunt, quoniam nolunt fateri, quod causa captivitatis et destructionis factæ per Titum et Vespasianum, quæ acerbissima fuit, et omnes præcedentes in ignominia et duratione excedit, facta sit in ultionem occisionis Messiæ.

Secundo, quia doctores præfati catholici non intendunt asserere quod captivitas Babylonica aut Romana inflicta sit propter adorationem conflatilis vituli, vel quod Deus crimen illud ulciscatur in Judæis nunc captis, nisi eo modo, quo omnia vitia reproborum dicuntur in eorum universitatem atque congeriem redundare. Ponit namque Scriptura duplicem hominum generationem: unam, bonorum et electorum; aliam, malorum ac reproborum. Et docet quod sicut virtuosi actus justorum sibi invicem communicantur, ita quod merita eorum in se invicem redundant, quoniam per caritatem connexi sunt et unum mysticum corpus exsistunt; propter quod ait vir sanctus, Particeps ego sum omnium timentium te, etc.25; de qua etiam generatione cantamus, Hæc est generatio quærentium Dominum: sic vitia atque demerita iniquorum in se invicem redundare dicuntur, et communi damnatione dispereunt, sicut sunt unum corpus, et civitas una diaboli. Hinc Christus dixit Judæis: Ecce ego mitto ad vos Prophetas, et ex illis occidetis, ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram,2627 a sanguine Abel justi, etc. Unde et in Luca protestatur: Amen dico vobis, requirentur hæc omnia a generatione ista.28

Insuper dici potest, quod Deus dicendo Judæis illis idololatris, Semel ascendam in medio tui, et delebo te; itemque, Ego in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum: non solum minatur illis incredulis, qui tunc erant, sed etiam sub nomine eorum universis successoribus eorum perversis, ita quod comminatio illa in diversis diversimode ac diversis temporibus est impleta: sicque doctores isti catholici possunt salvari, nec tam faciliter sunt negandi.

Insuper quæritur circa prædicta, cur Aarron qui vitulum illum specialiter fecisse fertur in textu; qui et coram vitulo ædificavit altare, et præconis voce clamavit, Cras solennitas Domini est; ad quem etiam Aaron Moyses vere locutus est, Quid tibi hic fecit populus, ut induceres super eum peccatum maximum: cur, inquam, ultionem præfatam evasit. Circa hoc loquitur Augustinus: Novit Deus cui parcat usque ad commutationem, qua noscit eum in melius commutari; et cui parcat ad tempus, quamvis præsciat eum in melius non mutari; et cui non parcat, ut mutetur in melius; et cui non parcat, ita ut nec mutationem ejus exspectet. Inscrutabilia sunt enim judicia ejus, et investigabiles viæ illius. Alii autem dicunt, quod ideo, quoniam ex quadam coactione et timore mortis fecit quæ dicta sunt.

Nunc quæritur de ordinatione Decalogi, videlicet quot præcepta scripta fuerunt in qualibet tabula. Ad quod Augustinus respondet, quod tria prima, ad Dei cultum directe spectantia, et ceteris principaliora, scripta erant in tabula prima: unde et præcepta primæ tabulæ nuncupantur. Cetera septem ad proximum pertinentia, in tabula secunda: propter quod præcepta tabulæ secundæ appellantur. Hunc modum ordinandi et situandi præcepta Decalogi, sequuntur Isidorus et Richardus de S. Victore, multique alii. Lyra vero refert, quod secundum Rabbi Salomonem et doctores Hebraicos, quinque fuerunt scripta in tabula una, et quinque in tabula alia.29 Cui recitationi contradicit Rabbi Paulus, affirmans quod secundum doctores Hebraicos fuerunt tantum quatuor præcepta in tabula prima, et cetera sex in secunda. Hebræi vero aliter distinguunt decem præcepta, quam Augustinus, prout in expositione vicesimi capituli dicebatur. Sed recitatio Lyræ verior æstimatur. Constat namque, quod etiam Josephus ponat in qualibet tabula quinque præcepta. Magister quoque in historiis dicit: Josephus et Hebræi in utraque tabula ponunt quinque. Attamen esse potest, quod quidam Hebræi dicant, secundum quod Rabbi Paulus refert; sed præfata positio apud Hebræos solennior invenitur. Magister autem in historiis breviter tangit quamdam Augustini ac Josephi concordantiam, dicens: Forte quia Augustinus tria prima præcepta voluit pertinere ad dilectionem Dei, et septem alia ad dilectionem proximi, propter dignitatem potius quam propter scripturam dixit tria primæ tabulæ, et septem secundæ, quemadmodum dicere consuevimus homines primæ classis et secundæ.

Præterea Petrus de Tarentasia, super tertium Sententiarum, distinctione 37, scribit: Josephus Judæorum fidelis historiographus, dicit quod quinque erant in una, totidemque in alia. Deinde Petrus addit: Scripturam præceptorum in tabulis contingit dupliciter ordinare. Primo, secundum ordinem rei gestæ, et sic ordinat Josephus: quia ad litteram quinque erant inscripta tabulæ primæ, et quinque secundæ. Secundo, secundum ordinem rei gerendæ, et sic ordinat Augustinus, ponens in prima tabula tria, et septem in secunda; et etiam Origenes, qui ait, quod quatuor continebantur in prima, et sex in secunda. Nam horum uterque ponit in prima tabula per appropriationem, et non per proprietatem, præcepta ordinantia in Deum, quæ primo ac principaliter sunt gerenda seu exercenda; in secunda vero, ordinantia in proximum. Illa tamen, Origenes posuit esse quatuor; ista, sex: ut in expositione vicesimi capituli plenius est expressum. His concordat Bonaventura super tertium Sententiarum.

Postremo, circa præhabita quæri potest, an idololatria sit gravissimum peccatum absolute loquendo. Ad quod plenarie respondere, prolixum est: quoniam secundum diversas considerationes ac varios gradus ac modos, unum peccatum dicitur gravius alio, prout Alexander de Hales in Summa sua, et Thomas in prima secundæ, magistraliter docent. Interdum quippe peccata in Spiritum Sanctum dicuntur esse gravissima, interdum occisio Christi, quandoque infidelitas: imo aliqui dicunt, quod absolute loquendo, odium Dei sit peccatum gravissimum. Horum determinationem, brevitati studens, transilio.

Footnotes

  1. II Esdr. ix, 18. ↩

  2. 1 Cor. x, 7. ↩

  3. III Joann. 4. ↩

  4. Num. xiv, 12. ↩

  5. Is. lxiv, 7. ↩

  6. Ezech. xxii, 30, 31. ↩

  7. IV Reg. XVI, 10, 11, 15. ↩

  8. II Mach. IV, 19. ↩

  9. Ezech. xxii, 14. ↩

  10. Jer. II, 8. ↩

  11. Galat. VI, 7. ↩

  12. Eccli. XXVII, 24. ↩

  13. Hebr. IV, 13. ↩

  14. Hebr. xvi, 13. ↩

  15. Judic.xviii, 30. ↩

  16. Judic. xx, 8. ↩

  17. Ibid. xx, 1. ↩

  18. Ezech.v, 1. ↩

  19. Ezech. xxi, 8. ↩

  20. Ezech. xvii, 13. ↩

  21. * scelere ↩

  22. Rom. ix, 3. ↩

  23. Matth. xxvi, 39. ↩

  24. Exod. xxxiii, 5. ↩

  25. Ps. cxviii, 63. ↩

  26. Matth. xxiii, 34, 35. ↩

  27. Ps. xxiii, 6. ↩

  28. Luc. xi, 51. ↩

  29. Rom. xi, 33. ↩

Chapter 63 of 72