Articulus 63
DE SPIRITUALIBUS DOCUMENTIS ATQUE MYSTERIIS HUJUS CAPITULI TRICESIMI SECUNDI.
MORALITER docemur ex capituli hujus exordio, quam periculosa sit gregi boni pastoris absentia, etiam si adsit vicarius competens. Moyse quippe absente, et moram redeundi agente, plebs Israel ad idololatriam est dilapsa, ad gulam quoque et rebellionem contra prælatum, atque ad chorizandum. Prælatus ergo plebi sibi commissæ studeat semper adesse, ac pastoraliter præsidere, pensans pretiositatem crediti sibi thesauri, videlicet animalium rationalium Christi sanguine redemptorum. Quod si interdum oportuerit eum abesse, festinet pro posse reverti, et interim de idoneo provideat vicario, qui vita, scientia et ætate aptus ac potens sit custodire, gubernare, ac pascere oves Christi.
Surge, fac nobis deos qui nos præcedant. Per impios illos idololatras designantur omnes iniqui ad vitia proni, qui spem suam avertunt a Deo, et facili occasione in hominibus seu rebus caducis magis quam in Deo confidunt; sicque creaturis magis quam Creatori altissimo inhærentes, alienos sibi faciunt deos, quibus et inaniter innituntur. Eorum quoque sequuntur ducatum, dum quo carnalia et terrena alliciunt, mentaliter aut etiam corporaliter gradiuntur. Omne etenim mortale peccatum, est idololatria quædam et fornicatio spiritualis: quia per illud mens creata a vero Deo avertitur, dæmoni jungitur, et transitoriis ac caducis magis, quam summo et incommutabili bono, cohæret. Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Ecce qualiter ex uno vitio aliud generetur, ita quod idem est culpa et pœna culpæ. Specialiter quoque ex gula oriuntur diversa enormiaque peccata. Nam ventre satiato, et corpore laute refecto, cor mox ad inania relaxatur: spiritualia fastidit exercitia et interna, fabulari, jocari, cachinnari, chorizare, otiari, et tandem luxuriari delectat. Qui igitur tot peccata cupit evadere, immoderantiam, lauticinia, diversitatem cibi ac potus devitet.
Locutus est autem Dominus ad Moysen: Vade. Per hoc primo instruimur, quod prælatus debet tempore opportuno exercitia contemplationis interrumpere, atque ad tempus suspendere, et ad sibi commissos accelerare, ac debitum sui officii exhibere eisdem, quum Dominus dicat: Vade, id est, a contemplatione ad actionem procede, a quiete occupationis internæ, ad sollicitudinem et occupationem externam ac pastoralem, descende. Secundo, per hoc verbum docemur Dei esse præceptum, ut quum transgressi fuerint subditi, præsidens mox festinet ad corripiendum, corrigendumque eos: quia si dormiat disciplina, sævit, augmentatur, putrescit impunita nequitia. Peccavit populus tuus. Ecce quod peccando desinimus esse populus Dei. Ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit. Videamus ne et nos tales reputemur a Domino. Non simus indociles, pertinaces, inobedientes. Nempe qui mentis est duræ, corruet in mala.1 Et quasi scelus idololatriæ est, acquiescere nolle.2 Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos. In hoc verbo patet rigor divinæ justitiæ, qui per furorem exprimitur, ad insinuandum vehementissimam suæ districtionis punitionisque severitatem, potissime in futuro. In eodem etiam verbo insinuatur immensitas pietatis divinæ, quia quum Deus omnipotens sit, tamen fatetur hominem sibi posse resistere, seque caritate et precibus quodammodo posse ligari ac vinci. Eodem verbo docemur, quantum beneficium Dei sit, virtuosum habere prælatum, et quantum possit prælatus idoneus apud misericordiam Dei pro salute gregis commissi. Nec his obstat, quod sanctus Job ait: Deus, cujus iræ nemo resistere potest.3 Iræ etenim Dei tantum potest homo virtuosus resistere, quantum vult Deus, non amplius.
Moyses autem orabat Dominum Deum suum. Hoc exemplo instruuntur prælati, quam ferventer debeant sibi commissos diligere, etiamsi offendant; quam item ferventer atque fideliter teneantur pro ipsis orare, præsertim dum enormiter excesserunt. Vidit vitulum et choros; iratusque valde, projecit tabulas. Ecce quam mirabiliter in bonorum cordibus prælatorum vigent caritas Dei, amor proximi, pietas compassionis, zelusque æquitatis. Præsidens ergo ita condoleat lapsis, et oret pro eis, ut tamen Dei inflammetur amore ac zelo justitiæ, reisque increpationem, informationem, et debitam castigationem impendere non omittat. Et confregit eas. Per quod, secundum Augustinum, magno mysterio figurabatur, quod vetus Testamentum fuerat abolendum, et novum instituendum. Atque ut ait Lyra, per tabularum confractionem significata est evacuatio legalium in Christi adventu. Nec valet quod contra hoc objicit Rabbi Paulus, videlicet quia in tabulis illis continebatur Decalogus qui manet in evangelica lege. Nam tabulæ illæ, totam veterem legem sua inscriptione virtualiter repræsentabant et commemorabant.
Ponat vir gladium super femur suum. Per hoc datur intelligi, quod prælati ac præsidentes debent se ipsos ac suos coadjutores spiritualibus armis armare, excitare, accendere, ad vitia debellanda, ad corrigendum excessus, ad reformandum destructa. Penset omnis qui præest, quod sanctus Moyses, qui quam ardentissime dilexit sibi commissos, [ita] quod propriæ salutis quasi oblitus, oravit aut illis ignosci, aut se de libro vitæ deleri : tantum abhorruit carorum impietatem, quod eam tam terribiliter vindicavit, nec tantorum interemptionem, putavit condignam tanti criminis expiationem. Vigeant ergo in pastore paterna compassio ac zelus justitiæ. Discretio quoque contemperandi et exercendi, ut oportet, utrumque mansuetudine irriget et confortet justitia. Omnis negligentia, torpor, et timor inutilis abjiciantur.
Footnotes
Chapter 64 of 72