Skip to the text

Articulus 65

DECLARATIO CAPITULI TRICESIMI QUARTI : AC DEINCEPS : PRÆCIDE, AIT, TIBI DUAS TABULAS LAPIDEAS.

REPARATIO tabularum Decalogi, apparitio Dei, et commemoratio seu repetitio præceptorum legalium, in isto describuntur capitulo. Ac deinceps: Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, id est similes illis, quas fregisti, et scribam super eas verba, id est decem præcepta, quæ habuerunt tabulæ illæ priores, quas fregisti. Circa hæc oritur quæstio, qualiter Dominus dicat hic, Scribam super eas, quum alia dicat translatio, Scribe super eas; imo et in isto capitulo infra habetur: Dixitque Dominus ad Moysen, Scribe tibi verba hæc. Et rursus: Fuit ergo ibi cum Domino, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.1 Ad hoc Augustinus, aliique respondent, quod Dominus scripsit per auctoritatem, Moyses per exsecutionem, videlicet Deo jubente. Quocirca iterum quæritur, cur Dominus universa prænoscens, illas tabulas præparavit atque inscripsit, quas a Moyse noverat mox frangendas, et eas quas noverat diu duraturas, jussit per Moysen præcidi, parari, inscribi. Ad hæc Augustinus mysticam rationem assignat, quoniam tabulæ factæ a Deo, significabant gratiam Dei datam Hebræis in exitu de Ægypto, quam celeriter perdiderunt redeuntes cordibus in Ægyptum. Tabulæ autem factæ a Moyse, eos designant, qui per adjutorium gratiæ Dei implent præcepta per sæculi hujus durationem. Litteralius vero quis dicere potest, quod ex quo Moyses primas tabulas et earum scripturam conspexit, potuit juxta earum exemplar formare ac scribere alias. Vel certe ad majorem superbi ingratique populi humiliationem, datæ sunt ei secundo tabulæ ab homine factæ atque descriptæ.

Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. Itaque Moyses nocte consurgens, valde mane cœpit montem ascendere, et stetit in cacumine ejus cum Domino, id est cum angelo in persona Dei visibiliter apparente, et in forma humana ibi loquente. Illa etenim hora ad spirituales actus est aptior. Propter quod loquitur Isaias: De mane vigilabo ad te. Et Psalmista: Mane adstabo tibi et videbo. Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem. Oves quoque et boves non pascantur econtra. Supra quum Moyses auditurus erat a Deo in monte decem præcepta, jussit Dominus ut Aaron secum ascenderet. Rursusque scriptum est, qualiter Moysi duas tabulas recepturo Dominus jussit, ut in verticem montis ascenderet; et tunc Josue ejus minister aliquam montis partem secum ascendit et mansit in ea. Iterum capitulo nonodecimo legitur, qualiter Dominus vetuit montem tangi ab hominibus vulgaribus ac jumentis. Nunc vero Moyses secundo accepturus tabulas scriptas, a Domino jussus est solus ascendere, in tantum ut nemo per totum montem conspiceretur, nec pecora ex opposito montis, nisi per grandem a monte distantiam, alerentur. Quæ est ergo horum ratio, et cur fuit in ista susceptione tabularum major coarctatio quam in prima?

Ad quod Rabbi Paulus respondet, quod ista descensio Dei super Sinai, solennior fuit quam illa quæ fuit in legis donatione: quia in illa solum proposuit Dominus præcepta communia, in ista autem revelata sunt Moysi divina secreta. Sed istud non apparet idonee dictum, quoniam textum capituli hujus intuentibus innotescit, quod in ista Dei descensione et apparitione et allocutione cum Deo non sunt specialia secreta Moysi revelata, sed præcepta præhabita repetita. In priori vero descensione, apparitione, collocutioneque Dei cum Moyse, non solum data sunt ei præcepta communia toti plebi, imo et alia multa specialia et arcana de institutione novi sacerdotii, et ordine ministrorum tabernaculi, successione pontificum, de consecratione, vestibus, sacrificiisque eorum, de formatione arcæ ac sanctuarii, de confectione thymiamatis et olei unctionis: quorum omnium spirituales et mysticas rationes credendum est Moysen tunc ex revelatione cognovisse divina.

Itaque prædictorum videtur alia causa fuisse. Dominus namque voluit in hac vice Moysi apparere in similitudine gloriosa præclara, prout in fine præcedentis promisit capituli. Ideo noluit alium quemquam adesse, et propter majorem reverentiam divinorum, jussit et pecora abigi, præsertim ad figurandum quod carnales brutalesque homines, ad communionem et inspectionem divinorum indigni sunt. Insuper dici potest, quod Dominus paulatim ostendit se esse placatum: ideo necdum admisit Aaron ad montis ascensum, atque adhuc habuit se circa populum magis abstracte quam ante.

Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant; et de nocte consurgens. In quo patet suæ obedientiæ promptitudo et devotionis alacritas; siquidem Dominus dixerat ei, Esto paratus mane; et ipse surrexit nocte. Ascendit in montem, sicut præceperat ei Dominus, portans tabulas secum. Quumque descendisset Dominus per nubem, quia in illa nube angelus Dominum repræsentans descendit, stetit Moyses cum eo in vertice montis, tanquam ad Dei obsequium omnino paratus, invocans nomen Domini, utpote ipsum Dominum, in cujus persona angelus sibi apparuit. Quo transeunte coram eo. Si Moyses cum Domino stetit, quomodo Dominus coram eo transivit? Sed horum utrumque successive celeriter fieri potuit, similitudinemque assumptam potuit Dominus subito immutare, et gloriosiorem ac clariorem, quam ante

Is. xxvi, 9.

Ps. v, 5.

Exod. xix, 24.

Ibid. xxiv, 12, 13.

Ibid. xix, 12, 13. apparebat, efficere, eamdem quoque rursus adspectui Moysis contemperare.

Ait ipse Moyses, subito inflammatus contemplatione et amore illius, qui sibi tam gloriose ad sensum apparuit: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax. Deus dicitur dominator, ab actu dominandi; Dominus, potestate, et quoniam habet subjectos; Deus, per omnium creationem et gubernationem; misericors, natura, in quantum ei proprium est misereri, non tamen affectum compassionis habere; clemens, relaxando debitam ultionem; et multæ miserationis, per varios suæ pietatis effectus; et verus*, in deitatis natura, quum ipse solus sit verus Deus. Verus quoque in verbis, fidelis in promissis, verax in documentis, et justus in præceptis ac præmiis. Qui custodis misericordiam in millia, id est, gratiam et dona misericordiæ concessa parentibus, pie continuas et conservas in posteris eorumdem per generationes et personas quamplurimas. Ponitur enim hic numerus determinatus, pro indeterminato, sicut in illo Psalmi versiculo: Memor fuit in sæculum testamenti sui, verbi quod mandavit in mille generationes.2 Qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata. Per iniquitatem, potest intelligi culpa originalis; per scelera, mortalia vitia; per peccata, venialia mala. Aufert quoque iniquitatem cordis, scelera oris, peccata operis et omissionis. Rursus, per iniquitatem potest intelligi culpa commissa in Deum; per scelera, culpæ quæ fiunt in proximum; per peccata, quæ fiunt in se ipsum. Nullusque apud te per se innocens est, id est, propria auctoritate nullus est absque culpa, quia etsi quis aliqualiter innocens est, et ad modicum sine peccato, non per se, sed per te et gratiam tuam hoc est. Denique in multis offendimus omnes, et nascimur in peccato, et erravimus quasi oves quæ perierunt.34 Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus, id est filiis filiorum, in tertiam et quartam progeniem.5 Interdum enim usque in primam progeniem tantum, interdum usque in secundam, quandoque in tertiam, aliquando usque in quartam, quandoque in nullam: imo interdum pessimis patribus nascuntur electissimi filii, quemadmodum ipsi Achaz natus est Ezechias, et ipsi Amon sanctus Josias.67 Varia namque, libera, et imperscrutabilia sunt judicia Omnipotentis. Verumtamen qualiter intelligenda sit ista auctoritas, diligenter expressum est in vicesimi elucidatione capituli.*

Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, cum profunda inclinatione, vel totius corporis prostratione, ad divinæ reverentiam majestatis. Et forte hoc fecit antequam præhabita protulit verba, quamvis postea recitet. Et adorans, ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum, juxta sensum præcedenti articulo introductum. Populus enim duræ cervicis est: propterea necessaria est nobis indesinenter gratiosa adsistentia tua, quæ nostra emolliat corda. Et auferas iniquitates nostras atque peccata, scilicet, tam carnalia quam spiritualia vitia, dando et infundendo veram contritionem, piam remissionem, gratiosam custodiam; nosque possideas per dona gratiæ tuæ, ne recidivemus.

Respondit Dominus: Ego inibo pactum, id est, ita me facturum testabor, et amicitiæ fœdus vobiscum percutiam, interim tibi dando tabulas scriptas, et pugnando pro vobis; videntibus cunctis, id est omnibus vobis et interdum etiam aliis; faciam signa quæ nunquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus: ut fuit statio solis et lunæ ad instantiam Josue, retrocessio quoque Jordanis, et alia multa quæ in libro Josue alibique leguntur;8 ut cernat populus iste in cujus es medio, id est, cujus prælatus ac ductor es, et inter quos sæpius resides, opus Domini terribile quod facturus sum, id est præfata et consimilia miraculosa ac horribilia opera, præsertim adversariis vestris, quæ pro vestri introductione in terram promissionis

D efficiam, ut vel sic mihi jugiter adhæreatis.

Observa cuncta quæ hodie mandavi tibi. Hoc sub persona Moysis ait ad populum, ut scilicet populus universa Dei præcepta memoriter teneat, et opere exsequatur, quæ mandavit eis per Moysen, hodie, id est tempore isto. Vel ideo ait, Hodie, quia nunc ea repetiit. Ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum et Chananæum et Hethæum, Pherezæum quoque et Hevæum et Jebusæum. Cave ne unquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ tibi sint in ruinam, etc., id est amicitias periculosas illicitas. Si tamen voluissent ad Judaismum converti et confœderari legitime, non fuisset eorum amicitia contemnenda. Noli adorare deum alienum, id est aliquem præter me verum Deum, nullum videlicet deum gentium ceterarum. Dominus zelotes nomen ejus, Deus est æmulator. Qualiter Deus dicatur zelotes, in expositione vicesimi capituli dictum est.9 Dicitur quoque æmulator, id est justæ ultionis amator. Æmulari autem significat inflari, amare, invidere et imitari. Quum ergo Deus instar amatoris zelotypi, velit solus amari ut sponsus ab anima rationali, et fornicationem omnem etiam spiritualem graviter ulciscatur, vitandum est omne peccatum, potissime alieni adoratio dei.

Consequenter repetuntur diversa præcepta in littera, quæ omnia habita sunt atque exposita capitulo vicesimo et deinceps, imo et quædam ante, capitulo duodecimo. Quum enim tulero gentes a facie tua, id est, dum populum Chananæorum a terra tibi promissa abstulero per interfectionem eorum, et dilatavero terminos tuos, dando tibi regiones regum multorum citra et ultra Jordanem, sicut in libro Josue legitur, ubi triginta unus reges a filiis Israel occisi scribuntur;10 nullus insidiabitur terræ tuæ, id est, nec tibi nec fructibus ac possessionibus terræ tuæ valebit nocere, ita quod si insidientur, nihil proficient, sed peribunt; ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno, juxta sensum expositionis præhabitæ.

Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi, id est ad tui ipsius meritum ac salutem, verba hæc, præsertim decem præcepta, quibus et tecum et cum Israel, id est Israelitico populo, pepigi fædus, id est, pacis et amicitiæ inii pactum, quia per ista præcepta ostendo caritatem meam ad vos, a quibus specialiter amari et coli volo. Circa hæc Nicolaus de Lyra dicit, quod Moyses propria manu non scripsit hæc verba in tabulis istis. Cujus oppositum ex translatione Septuaginta interpretum, imo et ex littera ista, atque ex verbis Augustini et Glossæ probatum est. Et Magister in historiis, multique alii in hoc Augustinum sequuntur, nec argumenta alterius sunt magni vigoris. Nam arguit, quum tabulæ illæ fuerint lapideæ, litteræ illæ fuerunt in eis scriptæ per sculpturam; sed non videtur quod Moyses secum portavit ad montem instrumenta sculpendi. Ad quod primo respondetur, quod sicut alia multa supernaturalia fecit Deus per Moysen, ita et tabulas illas poterat Moysi facere ad scribendum cedentes ut ceram mollissimam, quemadmodum multis Sanctis in novo Testamento fecit saxa et cupra, ad suscipiendum signacula crucis, cedere tanquam ceram. Secundo dicendum, quod ex quo Septuaginta transtulerunt circa exordium hujus capituli, Scribes, satis credibile est, quod Moyses necessaria ad scribendum in tabulis secum accepit, nisi forte ex divino instinctu omiserit hoc. Iterum satis apparet, quod sicut primæ tabulæ fuerunt a Domino præparatæ et scriptæ, ita Dominus secundas tabulas voluit manu Moysis scribi, quemadmodum jussit eas per manum ejus præcidi ac præparari. Nempe si Dominus voluisset eas inscribere, cur jussisset aut quid indiguisset per Moysen eas parari?

Quumque descenderet Moyses de monte Sinai, expleto quadragenario dierum jejunii sui, tenebat duas tabulas lapideas testi- monii: quas in manibus reverenter tenendo, descendit ad populum; et ignorabat quod cornuta esset facies sua, id est tam luminosa ac splendida, quod radii clari ac fulgidi procedebant ex lumine vultus sui, in altum tendentes paulatim in similitudinem cornuum; ex consortio sermonis Dei, id est ex longa sua conversatione, collocutione et communione cum Deo: ex quibus mens sua fuit tantis illuminationibus, claritatibusque repleta, quod redundabant in vultu ipsius. Sed quum etiam antea tot diebus fuerit cum Deo conversatus et affatus in monte, cur tunc rediens non fuit tam splendidus? Responderi potest, quod interim multum profecit in spiritualibus donis, atque in contemplatione divina; et item, quia jam vidit Deum in forma tam gloriosa, ut patuit, et Dominus super faciem suam posuerat dexteram suam, ideo clarior factus est; et etiam, ut de cetero amplius timeretur a filiis Israel, nec contra eum murmurare præsumerent, propter idololatras quos fecit occidi.

Videntes autem Aaron, et filii Israel cornutam Moysis faciem, timuerunt prope accedere, stupefacti re tam nova et inconsueta ac divina, et quoniam visus eorum reverberabatur claritate vultus Moysis et radiorum illorum. Forsitan etiam metuebant, ne ex commissione divina denuo exerceret correptionem et punitionem in eos. Erant namque incerti, an eis veniam impetrasset. Moyses quippe ascensurus in montem, dixerat eis: Peccastis peccatum maximum, ascendam ad Dominum, si quo modo quivero deprecari pro scelere vestro.11 Vocatique ab eo, reversi sunt, id est, ad Moysen eos vocantem, et ne timerent, consolantem, redierunt, a quo ex timore parum fugerunt, tam Aaron quam principes synagogæ, id est principes tribuum, et officiati ac judices substituti. Et postquam locutus est ad eos, venerunt ad eum etiam omnes filii Israel, quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai. Impletisque sermonibus, id est verbis finitis quæ dixit ad illos, posuit velamen super faciem suam: cognito quod facies sua esset tam illuminata, quod Josue ei forte primo exposuit. Sicque mansit facie coopertus velamine, quod forsitan fuit tenuis pannus, aut aliquid tale, moderans filiis Israel splendorem vultus Mosaici. Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo in monte vel tabernaculo, auferebat, id est, de facie sua removit, et remotum dimisit, donec exiret de loco allocationis divinæ, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quæ sibi fuerant imperata. Qui videbant faciem egredientis Moysis esse cornutam ut ante, sed operiebat ille rursum faciem suam, si quando, id est quandocumque, loquebatur ad eos, de cetero durante in eo tanto splendore: aliter non potuerunt eum inspicere.

In Historia vero scholastica dicitur: Quantum duravit hæc gloria vultus Moysis, et utrum semel aut pluries ei acciderit, ignoramus. Verumtamen ex præinductis hujus litteræ verbis rite perspectis datur intelligi, quod duravit per tempus notabile, et quod magis quam semel contigit ei. Rursus in eadem habetur Historia: Dicunt Hebræi, quod adhuc tertio ascendit ad Dominum, ad impetrandum eis veniæ certitudinem, et quod rursus jejunavit quadraginta diebus ac noctibus. Quumque redisset cum certitudine veniæ, nonus fuit dies septimi mensis; et in crastino solennitatem agentes pro venia data, afflixerunt animas suas jejunantes: sicque deinceps decima dies hujus septimi mensis, facta est dies propitiationis. Quod si verum est, potest esse quod exemplo Moysis Ecclesia proponit in anno tres quadragenas: licet ob hoc institutum dicatur, quoniam tres viri, Moyses, Elias, et Jesus tot jejunaverunt diebus.12

Præterea spiritualis sensus hujus capituli, supra pro maxima parte est habitus. Specialiter vero ex istius capituli docemur exordio, quod volentes in monte, id est in altitudine contemplationis, Deo vacare, loqui, uniri, debeant separari a ceteris, et cuncta relinquere per mentis recollectionem in Deo, ac jugiter esse ad spiritualem ascensum parati, et Deo reverenter adsistere, humiliter subjici, totaliter mancipari; ipsum quoque in tali fervore affectuosissime exorare pro communi bono Ecclesiæ, pro pace et unione, pro vivis ac mortuis, pro parentibus, propinquis, commissis, benefactoribus, pro afflictis, tentatis, ac omnibus in periculo constitutis. Amplius docet nos hujus scriptura capituli, semper ad Deum confugere, ejus præsentiam gratiosam, piissimumque ducatum incessabiliter affectare ac postulare in omni via præsentis exsilii, spiritualibus atrocissimis hostibus pleni, innumerabilibus veræ salutis obstaculis circumdati, gravissimis periculis adimpleti: sicque de nostris viribus nunquam præsumere, sed toto cordis annisu in Deo semper confidere. Sic ergo et hoc specialiter deprecemur, ut non educat nos de loco isto, de corpore carceris hujus, si non ipsemet voluerit nos ad protegendum præcedere, nosque salvare. Consideremus demum ex isto capitulo, quantum complaceant Deo sobrietas, abstinentia, atque jejunium, quando et Moyses vice repetita, quadraginta jejunavit diebus Decalogum accepturus. Ideo sobrietati et jejuniis simus intenti, ut ita ad gratiæ incrementa, ad illuminationes disponamur supernas.

Postremo, per lucem ac radios vultus Moysis, designantur veritates, mysteria, ac nobiles proprietates Scripturarum veteris Testamenti. Per velationem autem ipsius, difficultas et obscuritas intelligendi Scripturas easdem. Per disvelationem vero vultus Moysis, illuminatio Spiritus Sancti, per quam Christus aperuit nobis sensum ad intelligendum illas Scripturas.13 Per cornua autem vultus Moysis, fortia argumenta ex lege et Prophetis accepta, quibus armamus nos ad disputandum contra excæcatos Judæos, ac ceteros sanæ doctrinæ ac fidei æmulos. De hoc velamine, vultusque Moysis gloria et splendore, loquitur Apostolus ad Corinthios.14

Footnotes

  1. Exod. xxxiv, 27, 28. ↩

  2. Ps. civ, 8. ↩

  3. Ps. cxviii, 176. ↩

  4. Jacob. III, 2. ↩

  5. Exod. XX, 5. ↩

  6. Jacob. XXII, 1, 2. ↩

  7. IV Reg. XVI, 20. ↩

  8. Josue X, 13; et III, 16. ↩

  9. Exod. xx, 5. ↩

  10. Josue xii. ↩

  11. Exod. xxxii, 30. ↩

  12. III Reg. xix, 8. Mat. iv, 2. Luc. iv, 2. Sensus spiritualis. ↩

  13. Luc. xxiv, 45. ↩

  14. II Cor. III, 13. ↩

Chapter 66 of 72