Skip to the text

Articulus 66

DECLARATIO CAPITULI TRICESIMI QUINTI : IGITUR CONGREGATA OMNI TURBA FILIORUM ISRAEL.

QUEMADMODUM homilia tertiadecima super Exodum loquitur Origenes, frequenter in Exodi libro eadem repetuntur, præsertim descriptio templi. Dicitur namque, et quum Deus præcepit Moysi, qualiter fieri debeat; et iterum, quum Moyses præcepit populo, ut offerat materias operi construendo, ut in isto capitulo. Postmodum quoque enumerantur singula, quum per Beseleel ac ceteros viros prudentes fabricantur; et iterum, dum ad conspectum Moysis deferuntur; rursumque, dum juxta Dei imperium dedicantur. Imo et postea in aliis libris ac locis fit commemoratio horum, et idem sæpe repetitur, dum necessario commonetur. Itaque nunc incipit Moyses recitare, qualiter exsecutioni mandata sunt quæ Dominus jusserat fieri.

Igitur congregata omni turba filiorum Israel, dixit ad eos: Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri. Sex diebus, scilicet ferialibus, facietis opus; septimus dies erit vobis sanctus, id est divino cultui specialiter deputatus, sabbatum et requies Domini. Qui fecerit opus in eo, occidetur. Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. Hoc loco resumit tantummodo præceptum de celebritate sabbati, ne filii Israel putarent se in sabbato posse licite exercere, quæ ad tabernaculi ac consimilium spectant constructionem. Deinde repetitur, quod vicesimo quinto capitulo jussum est de materiis offerendis pro sanctuario ac ceteris, quæ Dominus jusserat fabricari. Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem præcepit Dominus: Separate apud vos primitias Domino: id est, unusquisque vestrum præcipua aliqua de rebus eligat et assumat, ac apud se ponat, ad offerendum ea Domino pro ædificatione tabernaculi et rerum ad illud spectantium, sicut subjungitur. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino.1 Hilarem quippe datorem diligit Deus, cui coacta non placent obsequia: imo cui opera bona tanto plus placent, quanto ex promptiori ferventiorique corde procedunt.2 Aurum et argentum, etc., quæ omnia vicesimo quinto capitulo exstant elucidata. Vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii, id est, vestes sacras quibus ministri tabernaculi in divino utentur obsequio, scilicet vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, quibus in sacrificiis ceterisque divinis induentur ac potientur: has, inquam, artifices faciant.

Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysis, obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii, id est dona præcipua, et dextralia, id est ornamenta dextrorum seu brachiorum dextrorum prope manum. Omne vas aureum, in donarium Domini separatum est, id est, præcipua vasa aurea filiorum Israel, ab eisdem sunt ab aliis vilioribus vasis sequestrata, et collocata inter ea, quæ oblata sunt Domino ad usum præfatum. Sed et mulieres doctæ in artificiis sibi congruentibus, dederunt quæ neverant, id est, Domino obtulerunt ea quæ filaverant, hyacinthum, sicut expositum est, vermiculum, id est coccum.3 Siquidem vermiculus, coccus et coccinum, quasi pro eodem sumuntur. Nam quod hic nomine vermiculi, hoc vicesimo quinto capitulo nomine cocci significatur. Cuncti filii Israel, id est quidam de universis, ut sit distributio pro generibus singulorum, voluntaria Domino dedicaverunt, id est, munera sua a se sponte oblata, consecraverunt ad gloriam Dei pro ædificatione tabernaculi, attinentiarumque ejus, ut fierent opera Domini quæ jusserat Dominus per manum Moysis, id est, quæ Deus per ministerium Moysis præcepit et insinuavit Judæis.

Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel, etc.4 Ooliab quoque, etc. Totum istud tricesimo primo capitulo habitum est atque expositum. Ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, id est ea quæ fieri solent a carpentariis. Porro abietarius proprie dicitur, qui operatur de ligno abiete. Communius vero accipitur pro artifice operante de ligno quocumque: et ita nunc sumitur, quoniam in textu describente constructionem tabernaculi non fit mentio de lignis abietum, sed setim. Cetera prætactis locis exposita sunt.

Et sicut litteralis, ita spiritualis expositio hujus capituli patet ex præinductis. Verumtamen multa dicuntur in Glossa de spirituali hujus capituli intelligentia ex homilia Origenis, qui inter cetera ait: Nostis qui divinis mysteriis interesse consuevistis, quomodo quum suscepistis corpus Domini, cum omni cautela et diligentia illud servastis, ne ex eo parum quid decidat. Si enim quid decidat, reos vos creditis. Quomodo ergo putatis minoris piaculi esse, verbum Dei negligere, quam corpus ipsius? Ex quo Origenis eloquio sumptum puto quod asserit Augustinus: Non minoris est criminis verbum Dei contemnere, quam corpus Christi in lutum projicere.5

Footnotes

  1. II Cor. 1x, 7. ↩

  2. Exod. xxv, 3 et seq. ↩

  3. Ibid. 4. ↩

  4. Exod. xxxi, 2. ↩

  5. II Cor. ix, 7. ↩

Chapter 67 of 72