Skip to the text

Articulus 67

DECLARATIO CAPITULI TRICESIMI SEXTI : FECIT ERGO BESELEEL.

HIC particularius describitur exsecutio operum. Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, etc., quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, id est vasa et utensilia tabernaculi, et quæ præcepit Dominus fieri, id est reliqua quæ fieri jussit, sicut et ista. Quumque vocasset eos Moyses, et omnem virum eruditum cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte obtulerant sua ad faciendum opus, tradidit eis universa donaria, id est sponte oblata, filiorum Israel. Qui quum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat, id est, quolibet mane obtulerunt quæ desideraverunt ac promiserunt offerre. Et bene obtulerunt mane, quando ad devotionem aptior mens est. Unde artifices venire compulsi, id est vehementer excitati, dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est ad faciendum quæ fieri jussa sunt. Jussit ergo Moyses præconis voce cantari, id est, quemdam tanquam præconem fecit alte clamare :

Nec vir nec mulier quidquam ultra offerat in opere sanctuarii, id est ad faciendum sanctuarium, et quæ spectant ad illud. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, eo quod oblata sufficerent.

Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi. Quæ hic habentur, supra in capitulo vicesimo sexto exposita sunt et conscripta. Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. De hoc vecte non videtur mentio superius facta, eratque in facie tabernaculi orientali, et capita ejus erant inserta duarum capitibus tabellarum exsistentium juxta tabernaculi ingressum. Per quas, id est per quarum spissitudinem, vectis iste transivit, ab angulo qui conjunxit orientalem et aquilonarem sanctuarii partes, usque ad angulum copulantem partes sanctuarii seu tabernaculi orientalem atque australem. Reliqua vicesimo sexto capitulo exposita sunt plenius.

Chapter 68 of 72