Skip to the text

Articulus 68

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI SEPTIMI : FECIT AUTEM BESELEEL ET ARCAM.

IN isto capitulo describitur qualiter facta sint ea, quæ erant in tabernaculo, tam ea quæ erant intra Sancta sanctorum, quam illa quæ continebantur in exteriori tabernaculi parte, quæ dicebatur Sanctum vel Sancta. Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim. Istud vicesimo quinto capitulo expositum est. Fecit et propitiatorium.

C Hoc eodem capitulo habetur expositum. Sequitur de productione mensæ atque candelabri ac lucernarum seu lampadarum et vasorum quorumdam : de quibus omnibus eodem vicesimo quinto capitulo habitum est. Postremo additur de formatione altaris thymiamatis, quod fuit in Sancto, et de compositione olei unctionis ac thymiamatis : de quibus omnibus expositio introducta est in pertractatione tricesimi capituli. Et omnia quæ hic habentur, in præallegatis sunt capitulis explanata ; nec in istis capitulis aliud continetur, nisi historia, qualiter per artifices factum sit, quod in illis capitulis Dominus fieri jussit.

Chapter 69 of 72