Articulus 69
EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI OCTAVI : FECIT ET ALTARE HOLOCAUSTI.
FECIT et altare holocausti. In isto recitatur capitulo, qualiter facta sint altare holocausti et vasa ipsius, et labrum æneum, ac atrium, cum attinentiis suis : quæ omnia vicesimo septimo capitulo explanata sunt, et omnia ista erant extra sanctuarium juxta illud. Hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt juxta præceptum Moysis in cærimoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis. Ithamar fuit junior filius ipsius Aaron. Itaque Ithamar, secundum quod Moyses jussit, numeravit et assignavit instrumenta tabernaculi testimonii expressa in textu, quæ sunt tentoria et columnæ ac bases earum, et calami et cortinæ, quæ in processu et mutatione locorum portabantur a Levitis, prout eorum cærimoniæ exigebant, atque in libro Numerorum plene describitur. Quæ fecit Beseleel, juncto sibi socio Ooliab, qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, id est excellens magister ad operandum artificiose ex lignis, et polymitarius, id est operans vario opere et guttato, et plumarius, operando cum acu. Nomina hæc supra clarius fuerunt exposita.
Deinde exprimitur quantitas auri oblati et expensi pro opere, ornatu, et attinentiis tabernaculi. Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, id est inter dona, a filiis Israel sponte oblata, viginti et novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii. De siclo et ejus valore seu pondere, atque de siclo sanctuarii, et distinctione ejus ab alio siclo, dictum est in tricesimi expositione capituli. Fuerunt præterea centum talenta argenti, ex quibus conflatæ sunt bases sanctuarii, et introitus ubi velum pendet. Textus difficultatem non habet, et si qua in eo obscuritas in sensu aut verbis est, ex præinductis clarescit.
Chapter 70 of 72