Skip to the text

Articulus 2

EXPOSITIO MULTIPLEX PRÆSCRIPTÆ VISIONIS PROPHETICÆ.

QUEMADMODUM quidam affirmant, liber iste Ezechielis, est de Deo ut creaturis præsidente. Idcirco primo capitulo describitur imaginaria visio, ad designandum divinæ præsidentiæ modum. Itaque præcedenti articulo exposita est hujus primi capituli littera, applicando eam ad apprehensionem imaginariæ visionis. Quæ expositio non est completa, nec proprie litteralis: quia in ea dictum non est quid per illas similitudines imaginarie repræsentatas significetur. Nunc ergo dicendum quid per visionem hanc intelligendum sit.

Primum autem quod in visione ista exprimitur, est ventus turbinis, deinde nubes. Itaque, secundum Hieronymum, verbum Hebraicum RUA, pro quo ventus turbinis positus est, quandoque significat spiritum, interdum animam, aliquando ventum. Qui ergo hoc loco, Ventum turbinis legunt, per ventum istum intelligunt iram Dei venientem ab aquilone, id est a Nabuchodonosor rege adversum Jerusalem. Per nubem intelligitur exercitus Chaldæorum, quem rex contra Judæam adduxit; per ignem involventem, futura supplicia, et civitatis Jerusalem ac templi combustio; per splendorem, manifestatio clara divini judicii contra Judæos. Porro qui hoc loco legunt et habendum putant, Spiritum, exponunt prædicta in bono, intelligentes nomine spiritus, Spiritum Sanctum. Per nubem intelligunt Christum, qui juxta Isaiam, ascendit super nubem levem, et intravit Ægyptum. Nam et prædicatores, nubes vocantur. Per ignem et splendorem, accipiunt caritatem et dona gratiæ atque virtutes, de quibus ait Salvator: Ignem veni mittere in terram.1 Insuper, quod de medio ignis apparet similitudo electri, significat quod divina providentia nomine electri signata, inter tormenta et adversa non deest, imo nec divina clementia. Sed Deo moderante, quod pœna adversitasque videtur, medicina peccati est.

Quod autem in medio ignis, similitudo quatuor animalium ita ut dictum est dispositorum apparuit, hoc designat quod rationales creaturæ Dei in quatuor partibus mundi versentur, quæ sub divina providentia comprehenduntur, atque ad ejus imperium disponuntur.2 Denique per ipsa quatuor animalia, quidam quatuor Evangelistas intelligunt, sicut et ipse Hieronymus super Matthæum. Quidam vero, juxta Platonem, per ea intelligunt quatuor partes seu vires animæ: rationem, quæ refertur ad hominem; vim concupiscibilem, quæ refertur ad bovem seu vitulum, qui terræ operibus hæret; vim irascibilem, quæ pertinet ad leonem; et apicem affectus, vel synderesim seu conscientiæ scintillam, quæ refertur ad aquilam, quoniam aliis viribus eminet. Hanc quadrigam Deus per modum aurigæ gubernat, et incompositis gradibus currentem refrenat, docilem efficit, et suo cogit parere imperio.

Quidam in quatuor animalibus, juxta Hippocratem, quatuor elementa ex quibus omnia mixta subsistunt, opinantur monstrari: quæ sibi invicem admiscentur, et quum singula sint, sibi juncta videntur, et invicem se tangunt. Unaque animalis persona quatuor figuras habet ac species. Per rotas autem animalibus junctas, eorumdem animalium contemperationem intelligunt, vel quatuor temporum circulum, qui tribus conficitur mensibus, annumque vertentem; quod vero rota in rota esse asseritur, annum in anno significari existimant. Sed et per similitudinem firmamenti, cœlum istud quod cernimus, sub quo omnia jam prædicta volvuntur aut transeunt, intelligi dicunt. Per thronum vero, et sedentem in eo, Dei omnipotentis imperium designatum edisserunt. Quod autem pedes animalium recti dicuntur, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli, significat, secundum eos, terrena quæque ad cœlestia subvolare, et elementa ad figuram sphæricam tendere. Manus quoque hominis sub pennis animalium esse describitur, ut ratio cuncta sustentet, et de humilitate terrena ad cœlestia elevet. Per scintillas demum intelligunt omnia esse luminis plena.

Præterea, sicut Hieronymus recitat, Catina quidam (quem Syrii λεπτόν, id est acutum et ingeniosum appellant) per quatuor animalia dixit significari quatuor ordines castrorum duodecim tribuum Israel in deserto, quæ divisæ fuerunt in quatuor partes, in quarum qualibet erant exercitus trium tribuum.3 Fuitque unus ordo castrorum ad orientem, alter ad occidentem, alius ad meridiem, et alter ad septentrionem, qui sibi invicem, et consanguinitate et caritate sociabantur (quod est, fuisse rotam in rota), qui ducebantur a spiritu, protegebantur a nube, illuminabantur a columna ignis, nec revertebantur in Ægyptum, sed ad terram promissionis ire festinabant. Præterea per electrum intelligit Sancta sanctorum; faciem autem hominis refert communiter ad totum populum Israel; faciem leonis, ad tribum regalem; faciem vituli, ad sacerdotalem; faciem aquilæ desuper eminentem, dixit significare ultionem Dei de cœlo super impios respicientem, eosque laniare paratam; ac super hujusmodi quadrigam tanquam aurigam sedere Deum, faciendaque vel non facienda præcipere.

Denique, quod animalia pennas et facies per quatuor partes habebant, et quod pennæ eorum sibi in extremitatibus jungebantur, etc., significat animalia vel Evangelia sibi mutuo esse cohærentia et conjuncta: quæ et per totum mundum volaverunt, semperque ad ulteriora procedunt, sicut Apostolus ait: Quæ retro sunt oblitus, in anteriora extendo me ipsum.4 Hoc et de viribus animæ, temporumque volatu et elementorum commixtione dici potest.

Similitudo autem vultus eorum: facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, etc. Secundum Hieronymum, per faciem principia Evangeliorum signantur: e quibus homo et leo, id est generatio Christi humana et prædicatio ejus, vel vox Joannis in deserto, a dextris sunt; facies autem vituli, id est victimarum et sacerdotii Judæorum, quia jam cessaverunt, a sinistris fuisse scribuntur. Hæc omnia sibi consonant et cohærent. Facies vero aquilæ sursum apparuit, quoniam quæ Joannes de Christo describit in Evangelio, sublimiora sunt his quæ alii tres de Christo scripserunt. Et facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper: quoniam Evangelistæ prædicando cœlestia, intentionem vultumque mentis erigunt ad divina. Per pennas autem duas corpora tegentes, si- gnificatur humana scientia et terrena, a perscrutatione divinorum debere excludi, et quod in hac vita non conceditur nobis revelata, sed velata et imperfecta de Deo notitia, sicut Apostolus protestatur :5 Ex parte cognoscimus. Et unumquodque coram facie sua ambulabat. Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur. Sancti enim Evangelistæ quum manum misissent ad aratrum, non respexerunt retro, sed in directum tendebant, prout a Spiritus Sancti agebantur impulsu.6 At vero quod animalia carbonibus ignitis lampadibusque accensis similia videbantur, Evangelistarum splendorem in sapientia atque fervorem in caritate significat. Et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis : celerrime enim per mundum diffusa fuit evangelicæ prædicatio legis; et Evangelistæ ibant in altiora, et revertebantur, non per defectum labendo in posteriora, sed id quod cœperant, continuando ac perficiendo. Et talis reversio non obviat ei quod dictum est, Non revertebantur quum ambularent. De his animalibus processit ad alios splendor doctrinæ, et de splendore nascebatur fulgur dilectionis ignitæ flammigeræ.

Præterea per rotas animalia sequentes, significatus est certus omnium cursus. Rota quoque in rota, veteris et novi Testamenti juncturam significat : quorum statura et cursus sublimis tendit ad cœlum, et parum quid attingit in terra. Videtur autem per rotam intelligi posse Ecclesia, et per quatuor rotas, Ecclesia per quatuor mundi plagas diffusa ac quadripartita : quæ Evangelistarum sequitur documenta ; quæ comparatur mari magno. Et quatuor facies habet : quatuor cardinales virtutes ; vel quatuor dona Spiritus Sancti, ad aciem visumque mentis spectantia, id est sapientiam, intellectum, consilium, atque scientiam; vel quadriformem considerationem, nunc adspiciendo præmia Beatorum, nunc supplicia damnatorum, nunc divini judicii severitatem, nunc mortis acerbitatem. Rotæ istæ ambulando per actus virtutum, et elevando se ad intuitum supernorum, et stando in quiete mentali, conformant se sanctis Evangelistis; et spiritum vitæ, id est Spiritum Sanctum vivificantem vita gratiæ, sunt secutæ; suntque oculis plenæ, quia in omnibus sapienter et caute se habuerunt.

De firmamento autem et throno et sedente in eo, jam dictum est quid designent. Quemadmodum autem per crystallum, cui firmamentum comparatur, monstratum est quod omnia quæ in cœlis sunt, purissima atque lucentia sunt; sic per sapphirum, abscondita et secreta ac incomprehensibilia Dei sacramenta signantur. Porro per sonum alarum fortem atque sublimem, Evangelistarum efficacissima prædicatio, partim terribilis propter comminationes, partim dulcissima propter bona promissa, exprimitur. Quumque starent a contemplationis volatu, demittebant pennas suas, opera vitæ activæ exercendo, et proximis condolendo : idque fecerunt juxta imperium Dei et instinctum Spiritus Sancti. Postremo, quod Deus in throno residens, in forma humana apparuit, futuram tunc incarnationem monstravit; quod vero in specie et colore electri apparuit, suæ supersplendidissimæ sapientiæ eminentiam figuravit; quod autem a lumbis et sursum intus se continebat splendorem, et in parte inferiori emicabat, ostendit quod sapientia ejus secundum quod in ipso est, sit incomprehensibilis nobis, sed per suos effectus nobis utcumque manifestatur, juxta illud Sapientiæ : magnitudine speciei creaturæ poterit creator horum cognoscibiliter videri;7 et ad Romanos, Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, conspiciuntur.8

Advertendum autem, quod secundum quorumdam expositionem, per quatuor animalia et quatuor eorum facies et quatuor rotas, intelliguntur quatuor magna regna sibi invicem succedentia, scilicet Chaldæorum, Persarum, Græcorum, et Romanorum, quæ fuerunt Judæis molesta. Specialiter quoque per faciem leonis intelligitur regnum Chaldæorum. Unde et Nabuchodonosor vicissim in Prophetis leo vocatur, juxta illud Jeremiæ: Ascendit leo de cubili suo.9 Per faciem hominis, regnum Persarum, cujus aliqui reges, videlicet Cyrus et Darius, humane tractaverunt Judæos.10 Per faciem bovis, regnum Græcorum, quod ita molestavit et ventilavit Judæos, præsertim diebus Antiochi regis, sicut bos cornibus suis quæque impellit.11 Per faciem aquilæ, intelligi datur Romanum imperium, cujus etiam vexillum est aquila, fuitque sublimius aliis regnis. Per alas, intelliguntur angelicæ potestates regnis his præsidentes. Per motum animalium et rotarum ad quatuor partes terræ oppositas, intelligitur dilatatio regnorum istorum undequaque;12 per velocem insuper motum terribilemque adspectum, robur ferociaque ipsorum; per manus, opera. Per firmamentum prædictum, pars mundi superior, quæ Dei ac Beatorum locus est.

Istud in expositione cujusdam, scilicet Lyræ, plenius scribitur: idcirco percurro. Idque adjicio, quod expositio ista non apparet litteralis: Primo, quoniam multa in littera dicuntur de animalibus istis, alis, et vultibus, quæ præfatis regnis incredulis competere non videntur. Ob hanc enim significationem non fuissent cuilibet animali quatuor facies necessariæ, sed una suffecisset. Item animalia ista erant per omnia æqualia, regna autem prædicta in potestate multum distincta. Insuper istis regnis non videtur competere plenitudo oculorum præscripta, quum et de Cyro præcipuo rege Persarum, Dominus dixerit per Isaiam:1314 Assimilavi te, et non cognovisti me. Alii autem excæcatissimi erant, præsertim Antiochus. Adhuc autem certissimum est, quod evangelista Joannes in Apocalypsi, non verbis dumtaxat, sed et sensibus conformat se sanctis Prophetis, præsertim in locis valde obscuris: in tantum, quod aliqui Christiani verba illa nimis superficialiter attendentes, judaizabant, illos sequendo Judæos qui litteram occidentem, non spiritum vivificantem, sequuntur.15 Quum ergo beatissimus Christi apostolus Joannes in Apocalypsi de quatuor animalibus istis loquatur, multum conformatur ad visionem eorum isto descriptam capitulo. Et per illa quatuor animalia, secundum doctores, communiter intelliguntur quatuor Evangelistæ. Videtur et hic de istis animalibus idem tenendum. Amplius, in isto Propheta agitur de præsidentia Dei super rationales creaturas, potius quantum ad esse gratiæ, quam quoad esse naturæ: ideo de Evangelistis potius quam de regnis ista intelligenda existimo.

Verumtamen in ista materia nihil præcipitanter aut præsumptuose affirmo, potissime quum teste Hieronymo, in hujus visionis interpretatione seu expositione mutæ sint omnes synagogæ Judæorum, ultra hominem esse dicentium, de hac visione, et templi ædificatione quæ circa finem hujus libri describitur, aliquid velle disserere, vel conari. Idcirco Hieronymus dicit, se in hujus visionis pertractatione magis suspicari posse, quam explanare. Imo, secundum Hieronymum, Judæorum traditio est, ut nemo eorum principia libri Genesis, nec Cantica canticorum, nec hujus voluminis exordium vel finem legere permittatur, nisi ætatem sacerdotalis ministerii, id est, tricesimum annum impleverit, quatenus ad perfectam scientiam et mysticos intellectus plenum humanæ naturæ tempus accedat. Hinc quoque in isto articulo diversas tetigi expositiones, nil inconsulte definiens: maxime quum aliqui dicant non quatuor fuisse animalia, nec quatuor rotas, sed unum animal, unamque rotam; sed quatuor dici, propter quaternarium facierum. Nihilo minus secundum seriem litteræ probabilius est quatuor fuisse.

Footnotes

  1. Luc. xii, 49. ↩

  2. Is. xix, 1. ↩

  3. Num. II. ↩

  4. Philipp. III, 13. ↩

  5. I Cor. xiii, 9. ↩

  6. Luc. ix, 62. ↩

  7. Sap. xiii, 5. ↩

  8. Rom. 1, 20. ↩

  9. Jer. IV, 7. ↩

  10. I Esdr. I, VI. ↩

  11. I Mach. I. ↩

  12. Apoc. IV, 6-8. ↩

  13. Is. xlv, 4. ↩

  14. Is. xlv, 4. ↩

  15. II Cor. III, 6. ↩

Chapter 3 of 59