Skip to the text

Articulus 3

PERTRACTATIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, SECUNDUM EXPOSITIONEM S. GREGORII.

CIRCA præsens capitulum primo inquit B. Gregorius, cur Propheta quum nihil præmisisset, librum suum a conjunctione, quæ inter duo mediare solet, incepit dicendo : Et factum est. Ad quod respondet, quod sicut sensus noster corporalia, sic sensus seu intellectus Prophetarum spiritualia inspicit. Idcirco sunt eis illa præsentia, quæ nostræ ignorantiæ videntur absentia. Unde in mentibus Prophetarum interioribus conjuncta sunt exteriora, et utraque simul cognoscunt. Ideo itaque a conjunctione incepit, quoniam verbum quod foris protulit, verbo quod intus per revelationem audivit, conjunxit.

Denique, quod tricesimo ætatis suæ anno audit Ezechiel primo verba revelationis propheticæ, mystice signat quod Christus eadem ætate venit ad baptismum, et post dies paucos prædicare exorsus est. Hæc namque (secundum Hieronymum) in hominibus perfecta est ætas : in qua secundum legem Moysis, sacerdotes cæperunt in tabernaculo ministrare; in qua et Joseph constitutus est dominus terræ Ægypti, et Joannes Baptista ad Jordanis fluenta descendit, prædicare et baptizare incipiens. Nec contra hoc movere quempiam debet, quod Jeremias et Daniel spiritum prophetiæ pueri seu in pueritia acceperunt : quia, ut dicit Gregorius, miracula non sunt in exemplum operationis trahenda. Porro Ezechiel in multis fuit figura Domini Salvatoris. Nam sicut Ezechieli aperti sunt cœli, et vidit secreta Dei anno suo tricesimo, ita et Christo in eadem ætate baptismum suscipienti aperti sunt cœli, et vox Patris audita est, descenditque super eum Spiritus Sanctus.

Dicit quoque Gregorius, per electrum, quod ex auro argentoque mixtum est, Christum, in quo divinitati quasi auro humanitas velut argentum unita est, designari. Quod autem in medio ignis sive electri, similitudo quatuor animalium apparuit, designavit quod sancti quatuor Evangelistæ in Christo per gratiam solidarentur, et igne tribulationis pro ipso affligerentur. Amplius, quod in his quatuor animalibus similitudo hominis fuisse primo præmittitur, id designat quod Evangelistæ ad Christi similitudinem seu imitationem virtutum ejus tendebant, ut sancti consisterent. Unde et Paulus : Imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi. Quatuor facies uni, et quatuor pennæ uni.

Per faciem, fides atque notitia Dei; per pennam, contemplationis volatus, exprimuntur. Unicuique ergo animalium sunt quatuor facies, quoniam quod omnes quatuor de Christo credunt, scribunt, ac sentiunt, singulus quisque eorum conscribit et sentit. Unicuique quoque quatuor pennæ sunt, quoniam Dei Patris Unigenitum concorditer prædicant, contemplationisque ala inspiciunt. Facies tamen Evangelistarum ad Christi humanitatem, penna vero eorum ad ejus divinitatem, referri specialiter potest : quoniam in eum quem corporeum inspiciunt, quasi faciem tendunt : quem dum ratione divinitatis incircumscriptum incorporeumque denuntiant, per contemplationis pennam in sublime conscendunt.

Quod autem horum animalium pedes recti dicuntur, designat quod actus et gressus eorum non erant ad peccati obliquitatem retorti. Ideo Paulus hortatur : Gressus rectos facite pedibus vestris. Planta pedis eorum, quasi planta pedis vituli. In Evangelistis et sanctis prædicatoribus planta pedis est vi-

1 Cor. IV, 16.

Hebr. XII, 13.

Matth. III, 13; IV, 17; Luc. III, 23; IV.

Num. IV, 3. Gen. XLI, 46

Marc. I, 4, 9; Luc. III, 3, 23.

Jer. I, 5, 6; Dan. I, 17.

Ezech. I, 1.

Luc. III, 21-23. tuli, puta mature incedens, et fortis, atque divisa, quoniam unusquisque prædicator idoneus, et venerationem habet in maturitate, et fortitudinem in operatione, et divisionem ungulæ in discretione. Non enim faciliter prædicatio ejus accipitur, si levis in moribus videatur; et nulla erit maturitatis ostensio, si contra adversa omnia non adfuerit operis fortitudo; virtutis autem meritum, fortitudo operationis amittit, si discretio in intellectu non fuerit. Et scintillæ quasi adspectus æris candentis. Æri, quod valde sonorum est, Evangelistarum voces comparantur, quia in omnem terram exivit sonus eorum;1 et sicut æs candens sonat et ardet, sic prædicatorum sanctorum vita ardet desiderio, sonat verbo. De candenti quoque ære scintillæ procedunt, quoniam de illorum ore verba flammantia ad aures audientium prodeunt: quorum verba recte vocantur scintillæ, quoniam quos in corde tetigerint, ad amorem Dei incendunt.

Et manus hominis, id est operatio rationalis, sub pennis eorum, id est sub contemplationis volatu, in quatuor partibus mundi, ad quas prædicatio ista devenit: contemplationem enim ornare debet vita activa, et vice versa. Et facies et pennas per quatuor partes habebant: quoniam sancti Evangelistæ in quatuor mundi partibus denuntiaverunt, quod de Christi humanitate et divinitate senserunt, idque concorditer peregerunt. Non revertebantur quum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur: quoniam a terrenis ad spiritualia transierunt; et proficiendo in bonis, semper ad anteriora atque æterna festinarunt: quod et nos jugiter imitari pro posse debemus. Nemo enim respiciens retro, postquam manum suam ad aratrum misit, aptus est regno Dei.2

Insuper, juxta Gregorium, per hominem designatur Matthæus, quoniam ab humana Christi generatione incepit; per leonem Marcus, qui a clamore in deserto exorsus est; per vitulum Lucas, qui a sacrificio inchoavit; per aquilam vero Joannes, qui evangelium suum a Christi divinitate incepit. Præterea per animalia ista etiam Christus intelligi potest: quia per incarnationem factus est homo; et in cruce pro nobis in sacrificium est oblatus, ut vitulus; propria quoque potestate surrexit, ut leo; in ascensione demum elevatus est super universa, ut aquila. Denique omnis electus, atque in via Dei perfectus, homo, vitulus, leo, et aquila est: homo, ratione in cunctis utendo; vitulus, passiones et vitia mortificando, et se Deo totaliter offerendo; leo, adversa æquanimiter tolerando, et impedimentis virtutum efficaciter reluctando; aquila, divinorum contemplationibus insistendo. Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, etc. Nam incarnatio Christi per hominem designata, ejusque resurrectio per leonem expressa, materiam præbent gaudendi. Sed passio ejus fuit discipulis dolorosa: idcirco facies bovis, qua passio figuratur, a sinistris fuisse describitur. Facies autem aquilæ desuper eminebat: quoniam ascensionem Christi signavit; et quia Joannes ceteris altius scripsit, imo et Christi divinitatem tam alte describens, etiam super se ipsum transivit. Propter hoc et desuper ipsorum quatuor fuisse asseritur, quum tamen et ipse unus quatuor fuerit.

Et facies eorum, et pennæ eorum extentæ desuper. Omnis namque Evangelistarum ac Sanctorum contemplatio, itemque intentio, super se tendit, ut id adipisci valeat quod in cœlestibus appetit. Duæ pennæ singulorum jungebantur, et duæ tegebant corpora eorum. Per pennas desuper junctas, intelliguntur amor et spes futurorum bonorum. Per alas duas, timor et pœnitentia de præteritis malis, quæ ab omnipotentis Dei oculis per timorem et pœnitentiam quasi abscondi videntur, secundum quod legimus:3 Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata; beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum; itemque, Averte faciem tuam a peccatis meis.4 Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, id est,

Spiritus Sancti instinctum et rationis censuram secuti sunt; impii autem impetum carnis concupiscentiamque sequuntur.

Hæc erat visio discurrens in medio animalium, etc. Splendor ignis, et de igne fulgur egrediens, in medio animalium discurrens videtur: quia nisi ab igne veritatis Spiritu Sancto pennata animalia calorem susciperent, in carbonum ac lampadarum similitudine non arderent. Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis. Superius dixit Propheta, quod animalia ibant, et non revertebantur: quia videlicet sic tendunt ad bona agenda, ut ad mala non redeant perpetranda. Quod ergo nunc ait, Ibant et revertebantur, ad aliud referre oportet, videlicet quod in actibus vitæ contemplativæ, ad vitam activam seu aliqua opera ejus, frequenter reverti compelluntur: quia in illis mens fixa diu stare non valet, sicut in actibus vitæ activæ.

Quumque adspicerem animalia, apparuit rota una super terram, etc. Rota, est sacra Scriptura, quæ ex omni parte ad audientium volvitur aures, et nullo erroris angulo a prædicationis suæ itinere retinetur. Fuerunt autem quatuor rotæ, et cuilibet erant quatuor facies: quoniam sacra Scriptura per quatuor librorum suorum partes distinguitur. Nam vetus Testamentum per legem et Prophetas, novum per Evangelia et Actus ac dicta Apostolorum distinguitur. Potest quoque per quadriformem faciem quadripartita Scripturarum expositio accipi, quamvis id a Gregorio loco præsenti non tangatur. Et adspectus rotarum et opus earum quasi visio maris. In sacra enim Scriptura sunt magna sententiarum volumina, et grandes sensuum cumuli. Et una similitudo ipsarum quatuor: quoniam præfatæ quatuor partes Scripturæ, scilicet lex et Prophetæ, Evangelium et libri Apostolorum, de Christo uniformiter concorditerque testantur. Per quatuor partes earum, id est per has quatuor partes Scripturæ, ibant rotæ ad fidelium corda; et non revertebantur rotæ quum ambularent: quoniam omnes libri Scripturarum prænominati, usque ad finem sæculi permanebunt, proficientque electis, præsertim si spiritualiter intelligantur Scripturæ. Statura quoque, id est rectitudo et observantia præceptorum, et altitudo, id est supernæ promissionis sublimitas, et horribilis adspectus, id est comminatio æternæ damnationis, erant in rotis. Hæc enim denuntiantur in divinis Scripturis. Quumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea, etc. Ambulant animalia, quum viri sancti in Scriptura sacra intelligunt quemadmodum moraliter vivant; et rotæ ea sequuntur: quia quo ipsi magis proficiunt in Scripturis, eo Scriptura plus proficit apud eos. Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotæ pariter levabantur sequentes eum. Quo enim spiritus legentis tendit, illuc divina levantur eloquia: quia si in eis altum quid videndo et sciendo quæsieris, hæc eadem sacra eloquia tecum crescunt, tecum in altioribus scandunt. Spiritus enim vitæ erat in rotis: quia per sacra eloquia donis Spiritus Sancti vivificamur, ut mortifera a nobis opera repellamus.

Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi adspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper. Per firmamentum intelligi potest angelicarum potestatum protectio, vel Salvator electorum defensor, instar crystalli fortis et splendens: quibus viatores in sæculo isto pia tuitione teguntur. Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum. Tunc pennæ virtutum sub firmamento rectæ sunt, quando unus alteri impendit bonum quod a Deo suscepit, quemadmodum Petrus hortatur:5 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.

Et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum. Alæ animalium, sunt virtutes Sanctorum. Porro per aquas, populi designantur.6 Itaque sonus alarum, est quasi sonus aquarum multarum, quoniam per omnipotentis Dei clementiam, illæ alæ virtutum quæ prius in paucis virtuosis sonabant, jam nunc prædicatione diffusa in multorum populorum conversationibus resonant, quasi sonum sublimis Dei, qui mentes electorum implet cœlesti desiderio, et ipse exaudit impletas.7 Ipse enim creat in Sanctorum corde amorem, et ipse ex amantibus cordibus suscipit precem. Quum ambularent, id est, dum Evangelistæ et sancti prædicatores mundum prædicando et convertendo circuirent, quasi sonus erat multitudinis, quoniam innumerabiles traxerunt ad fidem : qui omnes Deum tanquam angelicus quidam exercitus devotissime laudaverunt, ut sonus castrorum, id est spiritualium pugnatorum : protinus enim contra aerias potestates prælium arripuerunt. Quumque starent, demittebantur pennæ eorum. Stant sancta animalia, quando ea quæ Dei sunt, intenta contemplatione considerant ; sed eorum pennæ demittuntur, quia dum alta Dei judicia conspiciunt, suæ eis virtutes vilescunt. Nam quum fieret vox super firmamentum, quod erat super caput eorum, id est, quum Christi vel angelicorum spirituum perfectionem attenderent, vel internam allocutionem audirent, stabant et submittebant alas suas, id est, quidquid virtutis et gratiæ habuerunt, illorum comparatione quasi nihil spreverunt, nec divina scrutari immoderanter audebant ; quin potius ad propriæ parvitatis intuitum se verterunt, quemadmodum Habacuc ait : Domine, audivi auditionem tuam, et timui;8 consideravi opera tua, et expavi.

Et super firmamentum quasi adspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudinem throni similitudo quasi adspectus hominis desuper. Per similitudinem throni, intelligitur superna illa sublimitas superiorum mentium angelicarum, quæ ad exteriora inferius non mittuntur : quibus præsidet ipse Creator. Unde propter eminentiam deiformem earum, Deus in ipsis sedere et habitare asseritur, juxta id Psalmi :9 Sedisti super thronum, qui judicas justitias. Et vidi quasi speciem electri, velut adspectum ignis intrinsecus, etc. Quod Salvator a lumbis et sursum, adspectum electri et ignis intra se splendentis, a lumbis vero et infra, speciem ignis radios emittentis habere describitur, id designat, quod ante ejus incarnationem in sola Judæa ejus amor atque notitia fuit ; post incarnationem vero et passionem, per universum mundum gentibus claritatem Spiritus Sancti infudit, et suæ notitiæ radios dilectionisque scintillas ubilibet sparsit, sicut Isaias prædixit :10 A finibus terræ audivimus laudes, gloriam Justi. Cetera patent ex præinductis.

Postremo expositio ista non est penitus spiritualis, sed etiam litteralis in plurimis æstimanda, his qui per quatuor animalia, quatuor Evangelistas ad litteram designatos edisserunt.

Footnotes

  1. Ps. xviii, 5. ↩

  2. Luc. ix, 62. ↩

  3. Ps. xxxi, 1, 2. ↩

  4. Ps. l, 11. ↩

  5. I Petr. IV, 10. ↩

  6. Apoc. XVII, t. 15. ↩

  7. Apoc. XVII, 1, 15. ↩

  8. Habac. III, 2, juxta LXX. ↩

  9. Ps. IX, 5. ↩

  10. Is. XXIV, 16. ↩

Chapter 4 of 59