Skip to the text

Articulus 4

EXPLANATIO CAPITULI SECUNDI : HÆC VISIO SIMILITUDINIS GLORIÆ DOMINI.

DESCRIPTA difficillima atque altissima visione capitulo præcedenti, descendit Propheta ad particularia, et quid sibi post visionem illam dictum itemque commissum sit, pandit. Itaque præcedentibus nunc dicenda continuans, ait : Hæc visio, id est imaginaria repræsentatio, seu prophetalis conspectio, præcedenti capitulo explicata, fuit similitudinis gloriæ Domini, id est non ipsius divinæ majestatis in se ipsa, sed cujusdam effigiei ipsius angelico ministerio formata ac demonstrata: sicut jam dictum est plenius in expositione præcedentis capituli. Et vidi (ea quæ primo capitulo scripta sunt), et cecidi in faciem meam, videlicet pronus ad terram. In visionibus enim tam horrendis ac magnis, humana infirmitas corporalibus viribus destitui solet, propter nimiam mentis occupationem circa secreta divina, ex qua corporalis complexio maxime immutatur et alienationem animi a sensu exteriori homo incurrit, et propter horrorem rerum quæ demonstrantur. Hinc Isaias ostensa sibi Babylonis destructione, ait: Corrui quum audirem, conturbatus sum quum viderem; emarcuit cor meum. Daniel quoque decimo capitulo, quum grandem ac terribilem visionem descripsisset, ait: Non remansit in me fortitudo; sed et species mea immutata est, et emarcui, nec habui quidquam virium. Porro, secundum Hieronymum, Ezechiel tantæ visionis magnitudine non est elatus, sed conscientia fragilitatis humanæ procidit in faciem suam. Unde et Paulus postquam ad tertium cœlum raptus est, et ineffabilia verba audivit, datum sibi asserit angelum Satanæ, qui se colaphizaret ne extolleretur.

Et audivi vocem loquentis, videlicet angeli, cujus ministerio fiebant Prophetæ revelationes divinæ. Sed an solo interiori auditu audierit, an etiam corporali, non exprimit: ex sequentibus tamen videtur, quod utroque modo. Et dixit ad me, locutione interna, sicut Zacharias sæpius ait, Angelus loquebatur in me; vel etiam exteriori, sicut ad Zachariam patrem Baptistæ: Fili hominis, sta super pedes tuos, id est, cor tuum ad divinorum advertentiam contemplationemque cœlestium erige. Hoc enim per corporis stationem designabatur necessarium esse ad rationem cognitionis propheticæ. Litteraliter quoque, corpore erecto atque robusto, aptior erat ad actum intellectivum, quam pronus debilisque jacendo. Et loquar tecum, quum obediendo et stando te ad meam allocutionem aptaveris.

Is. xxi, 3, 4.

Dan. x, 8.

II Cor. xii, 2, 4, 7.

Zach. i, 9, ii, 3; iv, 1; v, 5.

Luc. i, 13 et seq.

A 2 Et ingressus est in me spiritus, id est, angelus me confortavit per suæ potestatis influxum. Vel sensus est: Spiritus meus, seu anima præ defectu collapsa, reversa est ad me, pristinam virtutem recipiendo, non locum mutando. Sic enim de recuperantibus fortitudinem pristinam communiter dicitur in Scripturis: Reversus est spiritus ejus. Postquam locutus est mihi qui residebat in throno præfato, qui non erat veraciter Deus, sed angelus in persona Dei apparuit: sicut Joannes in Apocalypsi asserit sibi apparuisse similem Filio hominis, utpote angelum in persona et specie Christi. Et statuit me supra pedes meos. Ita et Daniel profitetur: Statuit me in gradu meo.

1 Reg. xxx, 12.

Apoc. i, 13.

Dan. viii, 18.

Et audivi loquentem ad me, Deum, seu angelum in persona Dei, et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, eos videlicet qui in Chaldæa fuerunt ex regno Juda, qui propter peccata sua gravissima non merentur dici populus Dei, sed gentes perversæ, sicut et nationes, sicut subjungitur: ad gentes apostatrices per recessum a fide, caritate, et cultu unius veri Dei, quæ recesserunt a me per inobedientiam, idololatriam, aliaque diversa facinora: juxta illud Osee, Dominum dereliquerunt in non custodiendo. Ab incircumscriptibili etenim Deo non loco, sed vitio, non incessu, sed dissimilitudine mentis receditur. Recesserunt quoque a Deo, recedendo a templo ejus in Jerusalem, in quo Deus nomen suum posuit, seque specialiter habitare testatus est, et sacrificando idolis in locis sacrilegis, in quibus Deus speciali modo non fuit. Ipsi et patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc, id est, legem divinam incessanter transgressi sunt, pro maxima parte etiam a tempore egressionis de Ægypto. Et si qui Judæorum interdum bene vixerunt tempore Judicum et David ac Salomonis, Ezechiæ, Abiæ, Josaphat et Josiæ, hoc tamen comparative modicum fuit, nec duravit.

Osee iv, 10.

III Reg. ix, 3.

Ibid. vi, 13; viii, 12.

C

Et filii dura facie, id est inverecundi et mente indurati, et indomabili corde sunt, id est incorrigibiles, ad quos ego mitto te: non quod Deus eos emendare nequiverit, quum ipse sit omnipotens medicus, qui solus ad nutum corda immutat, et quocumque vult, vertit; sed quia habituati et obstinati fuerunt in malis, ita quod difficillime poterant refrenari, quantum fuit ex parte indispositionis eorum, quamvis omnia sint Deo æque facilia, cujus imperio omnis obedit creatura. Unde talibus dicitur a Jeremia: Si mutare potest Æthiops pellem suam, et vos poteritis benefacere, quum didiceritis male. In Isaia quoque: Scivi quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. De quibus iterum loquitur Jeremias: Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Magna autem fuit Dei bonitas, ad tam impios destinare Prophetam.

Prov. xxi, 1.

Jer. xiii, 23.

Is. xlviii, 4.

Jer. v, 3.

Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus. Quod autem mox subditur, adhuc est verbum Domini ad Prophetam, cur scilicet mittat eum ad illos. Si forte vel ipsi audiant verba mea per te, non exteriori solum, sed interiori auditu obediendo, et si forte quiescant, id est, a vitiis suis cessent. Loquitur autem Deus, Si forte, non quasi dubius futurorumque nescius, sed ut hominem libero vigere arbitrio monstret, et ne per præscientiam ejus putemus nos necessitari ad faciendum, vel patiendum, vel omittendum quæ ipse prænoscit; sed quod nos propria voluntate sumus facturi, ille novit futurum quasi Deus. Sic ergo loquitur Deus, ut ostendat se facere pro nostra conversione quod ejus est, et damnationem nostram esse ex nobis. Quod vero sic increpat eos juste, adjecit: quoniam domus exasperans est, id est plebs Deum in sua natura pium, dulcem, clementem, ad rigorem, asperitatem, severitatemque provocans: non quod Deus in se ipso mutetur, aut amaricetur, sed quoniam per vindictam suæ justitiæ impiis talis videtur; quod tamen, Isaia testante, alienum et peregrinum est opus ab eo. Propter quod ad Romanos ait Apostolus:

Is. xxviii, 21.

A Vide bonitatem et severitatem Dei: severitatem in eos qui ceciderunt, etc. Et scient quia Propheta fuerit in medio eorum: id est, quum verba tua viderint adimpleri, experimentaliter noscent te verum fuisse Prophetam.

Rom. xi, 22.

Tu ergo, fili hominis, non timeas eos, id est tormenta quæ tibi inferre minabuntur, vel poterunt. Justus enim quasi leo confidens, absque terrore erit, ut Salomon ait. Et in Isaia habetur: Quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum arescit? Hinc hortatur Salvator: Nolite timere eos qui corpus occidunt. Parati enim esse debemus ad ponendum vitam pro Deo, ad moriendum pro æquitate. Neque sermones eorum, id est detractiones, comminationes, irrisiones, metuas: imo in istis gaudere debemus, quum Christus testatus sit: Beati eritis quum maledixerint vobis homines, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me; gaudete in hora illa et exsultate, quoniam merces vestra magna est in cœlo. Quoniam increduli et subversores sunt tecum: qui Deo et servis ejus non credunt, justitiamque pervertunt, et simplices fallunt, bonos inficiunt, pusillos scandalizant; et cum scorpionibus habitas, id est cum hominibus pungitivis. Denique secundum Hieronymum, unusquisque pro moribus suis sortitur vocabulum. Unde Scribis et Pharisæis dicitur, Generatio viperarum; et de Herode, Dicite vulpi illi. Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et timeant, et quiescant. Non est ergo, ut ait Hieronymus, cessandum, licet mali sint quibus loquimur; quin secundum Apostolum opportune et importune verbum Dei prædicemus, quoniam fieri potest ut durus corrigatur ad mollitiem.

Prov. xxviii, 1.

Is. li, 12.

Matth. x, 28.

Ibid. v, 11, 12; Luc. vi, 22, 23.

Matth. iii, 7. Luc. xiii, 32.

II Tim. iv, 2.

Tu autem, fili hominis, audi cum omni diligentia mentis, quæcumque loquor ad te. Nempe quo major est Deus, eo diligentius verba ipsius sunt audienda: alioqui majestati ejus non satisfit. Noli esse exasperans sicut domus Israel exasperatrix est, id est, illorum inobedientiam non sequaris, nec cum perversis pervertaris. Aperi os tuum*, id est, os intellectuale quo verbum mentis profertur, dispone ad intelligendum quæ dico;* et comede*, id est spiritualiter mastica, atque in ventre memoriæ tene ac digere,* quæcumque ego dico tibi*, id est, omnia quæ tibi revelo, quorum notitia est animæ esca et mentis reflectio.*

Et vidi visione imaginaria et mentali; et ecce manus missa ad me. Apparuit enim Prophetæ, quod jubente eo qui sedit in throno, manus porrigeretur ante eum desursum: quod totum fiebat per similitudines imaginariæ apprehensionis, non fictas, sed angelo administrante formatas ac repræsentatas. In qua erat involutus liber; et expandit illum coram me: id est, eorum quæ continebantur in ipso, intelligentiam mihi donavit, et secreta clare revelavit; qui erat scriptus intus et foris, videlicet ex utroque latere: quoniam multa continebantur in eo, et de præteritis ac de futuris tractavit; litteralem quoque sensum et spiritualem continuit. Et scriptæ erant in eo lamentationes Judæorum in Chaldæam translatorum, qui de sua transmigratione dolebant, et carmen, id est consolatio bonorum in adversis patientiam habentium, et væ, id est vastitas eorum qui in Judæa atque Jerusalem contra Jeremiæ consilium regi Babylonis repugnaverunt: unde postea ab ipso gravissime premebantur. Vel, lamentationes justorum, super his qui in malitia perstiterunt, et a justis ad pœnitentiam invitabantur. Quemadmodum enim Samuel Saulem, sic Daniel, Ezechiel, et alii quidam electi Judæi, aliorum planxerunt peccata, ipsosque ad idem provocaverunt. Et carmen consolatorium, super his qui in adversis Domino placuerunt; væ quoque super his qui penitus desperantur, qui quum venerint in profundum peccatorum, contemnunt. Potest etiam de eisdem lamentatio consolatioque

I Reg. xv, 11, 35; XVI, 1; Dan. x, 2.

Prov. xviii, 3. haberi, secundum diversos respectus: quia dum vitæ præsentis adversa quæ patiuntur, tanquam quædam mala pœnalia et naturæ contraria considerantur, debetur patientibus ea lamentatio atque compassio; in quantum vero eadem considerantur ut medicinæ contra peccata, et purgamenta a vitiis, ac media pertingendi ad gratiam Dei, ne homo æternaliter pereat, vel ut minus damnetur, sic patientibus ea consolatio est impendenda, et amatores eorum se ipsos consolari possunt ac debent. Ideoque de aliorum tribulationibus nunquam immoderate contristari debemus, præsertim quum pœnæ vitæ præsentis sint medicinales.

Denique de moralitate præsentis capituli opus non est multa conscribere. Quum enim, juxta Apostolum, omnia in figura contigerint illis, per Ezechielem (qui interpretatur fortitudo Dei, vel roboratus a Domino) designatur quicumque in evangelica lege idoneus pastor, efficax doctor, diligensque prælatus: qui a Christo ad indomitorum atque rebellium Deo hominum conversionem et instructionem transmittitur, quibus vitia illa conveniunt quæ de filiis Israel dicta sunt. Tali ergo famulo suo præcipit Dominus ne formidet, ostenditque ei librum intus et foris scriptum, id est sacram Scripturam. Tales fuerunt Apostoli, quibus Christus perhibuit: Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum. Aperuit quoque illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Porro in libro divinæ Scripturæ sunt lamentationes viæ, carmen patriæ, væ gehennæ. Postremo ut tactum est, Ezechiel in multis fuit figura Christi, quem Pater misit ad domum exasperantem, subversores, incredulosque Judæos. Unde etiam in figura Christi, qui in Evangelio ubertim se ipsum hominis Filium nuncupat, tam frequenter Ezechieli divinitus dicitur, Fili hominis: quod Danieli quoque dicitur, raro tamen, ut patet in ejus volumine.

I Cor. x, 11.

Matth. x, 16.

Luc. xxiv, 45.

Matth. viii, 20; IX, 6, etc.

Dan. viii, 17.

Chapter 5 of 59