Skip to the text

Articulus 5

ELUCIDATIO CAPITULI TERTII : ET DIXIT AD ME : FILI HOMINIS, QUODCUMQUE INVENERIS COMEDE.

DIXIT in fine præcedentis capituli sanctus Propheta, librum divinitus missum, coram se fuisse expansum; nunc clarius scribit, se intellectu libri illius spiritualiter esse refectum atque impletum. Et dixit ad me Dominus sedens in throno : Quodcumque inveneris comede, id est, quidquid tibi nunc primo proponitur, spiritualiter ede. Hoc enim dixerat Deus, quoniam vidit quid Prophetæ mox manducandum offerret. Comede volumen istud, id est, librum præfatum intus forisque scriptum, et lamentationes, carmen, ac væ continentem, tibi incorpora; et vadens, loquere ad filios Israel. Primo enim oportet verba Dei intelligi, antequam aliis prædicentur. Et aperui os meum. Sic enim in imaginaria visione Prophetæ apparuit, quod os materiale aperiret : per quod interioris oris applicatio ad instructionem Spiritus Sancti significabatur. Et cibavit me volumine illo, id est, intellectu libri hujus spiritualiter me nutrivit. Est enim cibus animæ verbum Dei, juxta illud : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.

Et dixit ad me : Fili hominis, venter tuus comedet, id est, intellectus tuus seu intellectualis memoria intra se cognoscet, et spiritualiter masticabit scripta in libro; et viscera tua complebuntur volumine isto, id est, interiora animæ tuæ præcordia, mentis et voluntatis ac pietatis affectus pleni erunt sensu et gustu voluminis hujus. Dum enim Propheta sensum istius libri memoriter tenuit et perpendit, generabatur in vi affectiva dolor atque compassio propter mala populi sui : sicque intima animæ replebantur cognitione et affectione. Sunt quippe spiritualia viscera : de quibus in epistola ad Philemonem loquitur Paulus : Frater, ego te fruar in Domino; refice viscera mea. Et comedi illud, id est, librum hunc mihi incorporavi; et factum est in ore meo quasi mel dulce. Verbum etenim Dei, seu sermo divinus in se dulcis consistit, et menti suaviter sapit, secundum quod a Deo infunditur, et mentem de veritate illuminat. Propter quod Propheta ait : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! Super mel ori meo. Apparuit quoque Prophetæ in visione imaginaria, quod os aperiendo, ac librum vorando, suavitatem corporalem sentiret in ore : per quod interioris oris delectatio, divinam instructionem concomitans, figurabatur.

Et dixit ad me : Fili hominis, vade ad domum Israel, id est, Judæos in Chaldæam tecum translatos ac demorantes, et loqueris verba mea ad eos. Et ne Propheta se excusaret, addidit Dominus : Non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israel : id est, filii Israel, ad quos te mitto, non sunt tam ornati seu rhetorici difficilisque sermonis atque extraneæ linguæ, ut verba vestra mutuo intelligere non possitis; neque ad populos multos, id est ad diversas gentium nationes, profundi sermonis et ignotæ linguæ, quorum non possis audire, id est audiendo intelligere, sermones. Et si ad illos mittereris a me ad prædicandum eis verbum Dei, ipsi audirent te, credendo et obediendo : quoniam darem eis gratiam taliter audiendi, vel per aliqua signa ostenderem te esse missum a me; sicque ob meam auctoritatem tibi præberent au-

Philem. 20.

Ps. cxviii, 103.

1

2

Deut. VIII, 3; Matth. IV, 4.

3

B

C

D

4

5

6

Jonæ III. ditum, ut patuit in Ninivitis ad prædicationem Jonæ. Quibus verbis docetur, quod Judæi isti erant magis indurati ac impii quam gentiles. Propter quod subditur :

Domus autem Israel nolunt audire te ex contemptu et habituata malitia. Et ne inde abundantiori absorbearis tristitia, quasi hoc sit ex tuo defectu, ecce te consolando, causam quare te audire renuunt, pando. Quia nolunt audire me, sed obicem ponunt instinctui meo, quo corda eorum affor et hortor ad bona, legemque Moysi datam a me non advertunt. Similiter Dominus consolatur Samuelem de principatu ejectum : Sicut fecerunt mihi, sic faciunt tibi.1 Præterea in verbis his patet, quam incomprehensibilia sint judicia Dei :2 quia ad eos misit Prophetam, quos noverat non audituros; et ad eos non misit quos noverat, si mitteretur Propheta ad eos, audituros. Ideo admirando exclamat Psalmista : Venite, et videte opera Dei, terribilis in consiliis super filios hominum.3 Omnis quippe domus Israel attrita fronte est, id est procacis audaciæ, nec Deo nec servis ejus reverentiam exhibens, et consuetudine peccandi inverecunda effecta, juxta illud Jeremiæ :4 Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Non est autem putandum, quod omnes absolute in Chaldæa Judæi, tales exstiterint, sed tam multi, quod alii videbantur pauci respectu eorum : quod autem modicum est, pro nihilo reputatur. Est itaque distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Et duro corde, id est animo indurati, ita quod ad susceptionem verbi Dei molles non sunt. Quocontra in Ecclesiastico scriptum est :5 Cor durum male habebit in novissimo;67 et iterum, Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei.

Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, id est, majorem constantiam in bonis tibi donabo, quam sit pertinacia illorum in malo; et frontem tuam duriorem frontibus eorum, id est, major erit tua inverecundia bona, quam illorum inverecundia vitiosa, ut nullo supereris pudore; sed verba mea secure denunties. Per quod, secundum Hieronymum, discimus interdum esse gratiæ Dei, impudentiæ resistere, et quum ratio poscit, frontem fronte atterere, ne verecundia nostra et pudor humanus pertimescat insidias æmulorum. Quemadmodum autem est verecundia duplex, videlicet bona et mala, ita et inverecundia. Et ut adamantem et silicem dedi faciem tuam, id est, insuperabilem patientiam præstiti tibi, ut nulla illorum frontositate et persecutione cesses ab injuncto tibi officio. Est autem adamas, lapis durissimus.

Fili hominis, omnes sermones meos quos loquor ad te, assume in corde tuo. Imprimenda enim sunt menti divina eloquia, sicut in Proverbiis Salomon dicit : Ne excidant de corde tuo jugiter.8 Unde in Deuteronomio habetur : Erunt verba Domini in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens.9 Vade ad transmigrationem, ad filios populi tui, id est ad Judæos de Judæa in Chaldæam transductos : qui sunt filii populi Hebræorum, de quo natus es tu.

Et assumpsit me spiritus, id est, Spiritus Dei seu Spiritus Sanctus, ad contemplationem sublimium me elevavit, et ad opus sibi placitum deputavit. Fuique raptus in spiritu, ut audirem quod subditur. Et audivi post me vocem commotionis magnæ, id est sonitum grandem, non strepitum inanem, sed significativum, videlicet :

Benedicta gloria Domini, id est, sancta apparet ac innotescit Dei omnipotentis majestas, magnificentia, magnificusque effectus, de loco suo, id est de throno præfato supercœlesti quo residet. Quæ autem fuerit manifestatio gloriæ Dei facta Prophetæ, dictum est primo capitulo. Vel, locus Dei est templum, puta Christianorum collectio; vel anima justi, quæ sedes est sapientiæ.10 Ex quo loco innotescit magnificentia Dei, per effectum quem Deus operatur in loco hoc.11 Mirabilis enim Deus in Sanctis suis, et gloria majestatis ejus benedicitur ab his, quos Deus ipse gratiose inhabitat. Præterea, quum juxta Salomonem, filius sapiens sit gloria patris, per benedictam gloriam Dei, intelligi potest Unigenitus Patris, de quo Isaias :1213 Revelabitur, inquit, gloria Domini. Hujus gloriæ locus, est Pater, seu cor sinusque Patris, quemadmodum Christus in Evangelio protestatur : Ego in Patre, et Pater in me est.14 Et Joannes inducit :15 Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Rursus, locus Dei est lux inaccessibilis quam inhabitat :16 de qua procedunt effectus, in quibus cognoscitur et laudatur divina majestas. Vel quod dicitur, Benedicta gloria Domini, est verbum Prophetæ, divinæ sublimitatis beatitudinem commendantis, ejusque potentiam ex præfata ingenti commotione cognoscentis.

Audivi et vocem alarum animalium quatuor (de quibus jam dictum est) percutientium alteram alam ad alteram, id est unam ad aliam alam, vel propriam vel alterius animalis, cujus alæ ala sua fuit in extremitate conjuncta, ut dictum est ; et vocem, id est sonum, rotarum sequentium animalia. De quibus omnibus plurima dicta sunt primo capitulo. Fecit autem Deus Prophetam hic rursus audire, ut de confortatione sibi promissa certior fieret, videndo potestatem Dei in istis effectibus. Et vocem commotionis magnæ (de qua dictum nunc est), quæ iram Dei super Israel venturam signavit.

Spiritus quoque levavit me, id est, Spiritus Sanctus ad cognitionem secretorum erexit me ac roboravit ; et assumpsit me ad exsequendum officium prophetandi, increpandique populum : sicut et in Actibus scriptum est : Dixit Spiritus Sanctus, Segregate mihi Barnabam ac Paulum in opus ad quod assumpsi eos.17 Et abii a loco in quo ista audivi, ut opus injunctum aggrederer, amarus bona amaritudine, scilicet contristatus et dolens super iniquitatibus populi mei, in indignatione spiritus mei, id est animæ meæ contra peccata eorum. Quemadmodum ergo Joannes in Apocalypsi dicit sibi librum divinitus datum ad devorandum, qui fuit sibi in ore dulcis ut mel, sed postea amaricavit ventrem ejus, ita Ezechieli nunc accidit.18 Primo enim dulce sibi erat audire verbum Dei, sed propter effectum consequentem, quo populi sui culpas pœnasque advertit, ex verbo Dei anima ejus amaritudinem et indignationem incurrit. Estque ista indignatio laudabilis. Quidam per levationem et assumptionem Ezechielis præscriptam a spiritu, intelligunt eum corporaliter translatum ad locum præfatum, sicut de Habacuc legitur in Daniele.19 Manus quoque Domini, id est virtus et gratia divini subsidii, erat mecum confortans me, ut mihi commissa negotia efficaciter adimplerem. Et veni ad transmigrationem, id est populum a Judæa translatum, ad acervum novarum frugum, id est ad locum sic appellatum, vel in quo fruges recentes collectæ jacebant, ita quod circa messem hoc accidit ; ad eos Judæos, qui habitabant juxta fluvium Chobar ; et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mœrens in medio eorum, id est, peccata illorum cum dolore et planctu considerans, et ab eorum increpatione interim silens. Primo ergo notavit et observavit quid agerent, ut certius distinctiusque cognosceret qualiter eos argueret. Quidam tamen affirmant, quod ex negligentia tacuit, et quod ideo quoque verbis sequentibus increpetur.

15 juxta fluvium Chobar ; et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mærens in medio eorum, id est, peccata illorum cum dolore et planctu considerans, et ab eorum increpatione interim silens. Primo ergo notavit et observavit quid agerent, ut certius distinctiusque cognosceret qualiter eos argueret. Quidam tamen affirmant, quod ex negligentia tacuit, et quod ideo quoque verbis sequentibus increpetur.

16 es, factum est verbum Domini ad me, dicens : Speculatorem dedi te domui Israel, id est, spiritualem speculatorem constitui te populo Judæorum. Quemadmodum enim speculator principis in turre locatur, ut undique circumspiciat, et quidquid adversitatis venire viderit, domino et populo suo annuntiet ; sic pastor, prædicator, prælatus, seu doctor populo insidias dæmonum, pericula vitiorum, pœnitentiæ fructum, beatitudinis amabilitatem intimare sollicite debet. Porro, secundum Hieronymum, qui speculator futurus est, et Dei verba populo narraturus, multo tempore debet quiescere, et dolere ad mala quæ vidit, nihilque in conscientia habere eorum quæ in aliis correpturus est. Et audies de ore meo verbum de exhortatione, increpatione et emendatione ipsorum; et annuntiabis eis ex me, id est ex parte mei, ut magis advertant, Deum in suo honorantes præcone.

Si dicente me ad impium, Morte morieris, id est, pro morte peccati mortem æternæ miseriæ patieris, vel ante tempus de vita præsenti tolleris, non annuntiaveris ei, ut avertatur a via sua impia mala, id est conversatione iniqua, qua itur ad inferni tormenta, et vivat vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro, impia conversatione abjecta; ipse impius in iniquitate sua morietur, id est, pro suis peccatis peribit, nisi aliunde sibi subvenero; et quoties mortaliter peccat, spiritualiter moritur. Sanguinem autem ejus de manu tua requiram, id est, mortem animæ seu damnationem ejus tibi imputabo, erisque reus tanti flagitii, quum tua negligentia ille perierit. Hinc secundum Hieronymum, magnum discrimen est, Dei sermones tacere vel timore, vel pigritia, vel adulatione. Propter quod loquitur Isaias: Væ mihi quia tacui.20 Et Heli sacerdos, eo quod filios suos non satis rigorose corripuit, graviter est punitus.21 Si autem tu annuntiaveris impio verba correptionis et informationis, et ille non fuerit conversus ab impietate sua; ipse quidem in iniquitate sua morietur: præsertim quum et ipsa impietas animæ mors sit, Salvatore testante, qui ait:22 Dimitte mortuos sepelire mortuos suos; tu autem animam tuam liberasti, id est, periculum culpæ ac negligentiæ ignaviam præcavisti, per quod damnationis æternæ causam vitasti.

Et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem: hæc est mala conversio, quæ potius subversio, quam conversio est vocanda; ponam offendiculum, id est obicem, coram eo, id est, non repente eum damnabo, sed per adversa et aspera, per languorem atque tormenta exercebo admoneboque eum ut corrigatur. Hinc per Osee Dominus ait:23 Sepiam viam tuam spinis. Itaque væ eis quos sine obstaculo Deus permittit peccare. Ipse morietur, id est, suis exigentibus peccatis damnabitur, quia non annuntiasti ei, ut per adversa seu alio modo resipisceret a peccatis. Et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit, id est, pristina merita sua præmium salutis non sortientur, quia non perseveravit usque in finem. Dicitur autem Deus oblivisci ac reminisci, per quamdam metaphoram: quia ad modum obliviscentis se habet, dum succurrere cessat, vel opera non acceptat, vel æternaliter damnat; per oppositum quoque reminisci asseritur. Porro opera meritoria mortali peccato mortificata, per pœnitentiam rursum in memoria Dei sunt, et reviviscunt. Sanguinem vero ejus de manu tua requiram, id est, de illo rationem a te exigam. Si autem tu annuntiaveris justo, ut non peccet justus, sed usque in finem perseveret, et ille non peccaverit saltem mortaliter; vivens vivet per gratiam in via, gloriamque in patria, et tu animam tuam liberasti. Hinc secundum Hieronymum, opera bona indigent assiduo præceptore, ne lassus optimo cursu, retrahat pedem.

Et facta est ibi, videlicet in loco quo mihi præinducta revelata sunt verba, super me manus Domini, id est jussio ac allocutio Dei. Et dixit ad me: Surgens, egredere in campum, et ibi loquar tecum. Illi enim inter quos sedit, divinæ revelationis sibi fiendæ adspectu indigni fuerunt. Locus insuper solitarius et quietus, contemplationi est aptior: unde et Christus ascendit in montem solus orare, ut exhiberet imitandi exemplum.24 Et surgens, egressus sum in campum. Et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar, id est, talis visio divinæ majestatis, talisque similitudo animalium et rotarum, firmamenti ac throni, atque in ipso sedentis, mihi ibidem apparuit, qualem primo capitulo mihi ostensam descripsi. Et cecidi in faciem meam propter causas in expositione præcedentis capituli assignatas.25 Et ingressus est in me spiritus, et statuit me supra pedes meos.26 Hoc totum ibidem expositum est.

Et dixit ad me : Ingredere et includere, id est, te ipsum include, in medio domus tuæ. Aliqui dicunt, quod jussus est se in domo sua includere, quatenus re ipsa obsidionem Judæorum in Jerusalem figuraret. Alii asserunt, quod in pœnam præmemorati sui silentii jussus est se ipsum includere. Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, id est, vinculis ligandum te trado, vel ad præfigurandam Judæorum in Jerusalem vinculationem, vel ob culpam silentii inordinati. Et ligabunt te in eis noti tui : quod tamen æquanimiter feres, imo volo quod ita ligari te facias. Et non egredieris de clausura domus ac vinculis de medio eorum, id est inter Judæos usque ad certum tempus, quod non exprimitur hic. Et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, id est, auctoritatem et efficaciam prædicandi, copiamque verbi cœlestis auferam tibi ad tempus. Et eris mutus, quantum ad Judæos inter quos sedisti, nec quasi vir objurgans eos, id est impietates eorum. Asserunt quidam, taciturnitatem hanc, Prophetæ pro culpa prætacta inflictam, ut qui nimis tacuit ex propria voluntate, obmutescat invitus ex divina virtute. Verumtamen verba sequentia non concordant : in quibus causa taciturnitatis istius adscribitur peccato plebis perversæ. Quia domus exasperans est, id est, familia ista me jugiter offendendo, indignam se præbet prædicationis instructionisque verbo.

Quum autem locutus fuero tibi, id est, dum tempore congruo commisero tibi loqui ad eos : tempus enim tacendi, et tempus loquendi;27 aperiam os tuum, influendo tibi sapientiam ad loquendum, et facultatem exsequendi injunctum officium. Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Qui audit verba mea, audiat ea salubriter; et qui quiescit, id est, a peccatis cessat, quiescat feliciter. Loquitur Deus instar hominis moleste graviterque ferentis duritiam audientium verba sua, tanquam dicat : Qui vult verba mea audire, audiat; et qui non vult, dimittat. Ideo subditur : Quia domus exasperans est. Ideo justum est sic alloqui eam. Juxta quem modum in Apocalypsi Dominus ait : Qui in sordibus est, sordescat adhuc; et qui nocet, noceat adhuc.28

Postremo, quæ in isto capitulo ad litteram dicta sunt de Ezechiele et ingratissimo populo Judæorum, facile est applicare bono prælato, doctori, seu Ecclesiæ Christi prædicatori, et populo christiano duro, inverecundo, et impœnitenti, secundum quod præcedenti articulo tactum recordor. Diligentissime autem pensandum est omni principi et prælato, omnique curam animarum habenti, quod de speculatore domus Israel dictum est : quemadmodum scilicet de manu ejus omnium pereuntium animas Deus requirat, nisi ipse quod in se est, cum debita sollicitudine fecerit, et sui officii actus universos rite impleverit. O quam grave et supergrave onus est, animarum curam habere ! Et quis ad hanc venire non trepidat, nisi qui divini judicii rigorem non expavescit?

Footnotes

  1. 1 Reg. VIII, 8. ↩

  2. Rom. XI, 33. ↩

  3. Ps. LXV, 5. ↩

  4. Jer. III, 3. ↩

  5. Eccl. III, 27. ↩

  6. Eccl. V, 13. ↩

  7. Eccli. III, 27. ↩

  8. Prov. VI, 21. ↩

  9. Deut. VI, 6, 7. ↩

  10. Sap. VII, 27. ↩

  11. Ps. LXVII, 36. ↩

  12. Is. xl, 5. ↩

  13. Prov. x, 1; xiii, 1. ↩

  14. Joann. xiv, 10. ↩

  15. Joann. i, 18. ↩

  16. I Tim. vi, 16. ↩

  17. Act. xiii, 2. ↩

  18. Apoc. x, 9, 10. ↩

  19. Dan. xiv, 35, * enim ↩

  20. Is. VI, 5. ↩

  21. I Reg. II, 22-25; III, 12-14; IV, 18. ↩

  22. Matth. VIII, 22. ↩

  23. Osee II, 6. ↩

  24. Matth. XIV, 23. ↩

  25. Ezech. II, 1. ↩

  26. Ibid. 2. ↩

  27. Eccle. III, 7. ↩

  28. Apoc. XXII, 11. ↩

Chapter 6 of 59