Articulus 6
ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : ET TU, FILI HOMINIS, SUME TIBI LATEREM.
SICUT jam patuit, Prophetæ nunc verbis, nunc factis prophetant. Unde in hujus jam exponendi capituli principio Dominus quædam facta jubet Prophetæ, per quæ vastitas Jerusalem prophetatur. Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, in quo lineæ faciliter protrahantur, et pones eum coram te, taliter eum situando, ut aptius in eo depingere valeas; et describes in eo civitatem Jerusalem: sicut in mappa mundi sub brevi spatio variæ urbes pinguntur. Et ordinabis adversus eam obsidionem, id est, in gyro lateris ordinate depinges ea quibus oppida obsidentur, contra Jerusalem in latere pictam; et œdificabis munitiones, id est, munitionum similitudines pinges. Porro munitiones dicuntur, quibus urbs cingitur, ne obsessi egredi queant. Et comportabis aggerem, scilicet pingendo imagines eorum qui ligna et lapides ferunt, quibus impleantur fossata; et dabis contra eam castra, depingendo bellatorum exercitus ac militum acies. Et pones, id est describes, arietes in gyro civitatis depictæ in medio lateris: in cujus lateris ambitu infra extremitatem ipsius, scilicet in ipso latere, omnia ista describebantur. Sunt autem arietes instrumenta pugnantium, quibus muri quatiuntur, præsertim circa fundamenta, lapidumque junctura dissolvitur.
Et tu, sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum, inter te et inter civitatem. Sartago ferrea, quæ instar ferrei muri inter Prophetam et urbem sic pictam locatur, implacabilem Dei iram contra Jerusalem signat: ita quod sicut per murum ferreum homo perspicere nequit, sic Deus urbem istam ad parcendum non intueretur, nec precibus flecteretur. Juxta quem modum ait Jeremias in Threnis : Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.1 Et obfirmabis faciem tuam ad eam, id est, urbem vultu irato atque distorto adspicies: ad designandum quod Deus eam oculo districtæ æquitatis adspiciat, juxta illud in Psalmo:2 Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Hinc per Jeremiam Dominus protestatur: Plaga inimici percussi te castigatione crudeli. Signum est domui Israel:3 id est, per ista prophetice designatur, quæ futura sint Judæis in Jerusalem et urbibus ejus.
Consequenter facto prænuntiatur duratio seu tempus captivitatis, vel ut aliis placet, tempus iniquitatis tam decem tribuum Israel, quam duarum, videlicet Juda ac Benjamin. Præcipit ergo Deus Prophetæ: Et tu dormies super latus tuum sinistrum in domo tua clausus et vinctus, ita ut in aliud latus te vertere non poteris: sicut infra docetur. Porro per latus sinistrum, designatur regnum decem tribuum, quod fuit magis a Deo elongatum ac reprobum. Statim enim a regno filiorum David divisum, cœpit idola colere, nec cessavit a tanto facinore usque in diem quo captum est atque translatum, ut patet in libris Regum. Et pones iniquitates domus Israel, id est decem tribuum, super eo, id est super latus istud sinistrum, per dormitionem tuam in latere sinistro, ostendens captivitatem atque miseriam decem tribuum pro suis impietatibus eis inflictas, numero dierum quibus dormies super illud.4 Quis autem sit numerus iste, mox adjicietur. Et assumes iniquitatem eorum per mysticas repræsentationes et aliquales afflictiones pro eis. Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies : id est, pro anno iniquitatis eorum, injungo tibi diem dormiendi modo præscripto, ita ut quot diebus in sinistro latere dormies, tot annis decem tribus in captivitate et afflictione manebunt; vel, ut alii dicunt, in peccatis fuerunt, præsertim in idololatria. Et portabis iniquitatem domus Israel, id est decem tribuum, per modum jam dictum. Unde, secundum Hieronymum et eum sequentes, per iniquitatem datur intelligi pœna pro peccato inficta. Annos autem trecentos et nonaginta captivitatis et oppressionis decem tribuum, computat S. Hieronymus a tempore captivitatis populi decem tribuum, sub rege eorum Phacee filio Romeliæ, a Theglathphalasar rege Assyriorum :5 a qua captivitate usque ad annum quadragesimum regis Assueri mariti Esther, qui filios Israel per omne suum imperium dispersos, de gravissima morte eripuit, laudavit, exaltavit, et magna libertate dotavit, ut patet in libro Esther.6 Computat ergo Hieronymus a tempore captivitatis prætactæ, usque ad annum Assueri quadragesimum, annos trecentos ac nonaginta.
Et quum compleveris hæc, id est dormitionem istam in latere tuo sinistro, dormies super latus tuum dextrum secundo per respectum ad primam dormitionem. Per latus dextrum designatur regnum Juda, quod erat Deo carius, et ejus cultui magis adhærens. Et assumes iniquitatem domus Juda, id est, captivitatem ejus tua dormitione et afflictione prophetaliter designabis, quadraginta diebus : ita ut quot diebus sic dormies, tot annis durabit illorum captivitas. Ideo subditur : diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. Horum quadraginta annorum numerum sumit B. Hieronymus a tempore transmigrationis Joachin regis Juda, quem Nabuchodonosor rex Babylonis duxit7 in Babylonem, usque ad primum annum Cyri regis Persarum, qui primo imperii sui anno contulit populo regni Juda libertatem atque licentiam redeundi in propria, sicut in Esdra habetur, et Isaias prædixit.89
A Præterea expositio ista aliis displicet. Nam quantum ad primam ejus partem, non videtur eis idonea, quum decem tribuum captivitas adhuc duret; quantum ad partem quoque ipsius secundam, nam captivitas Judæorum in Babylone duravit annis septuaginta, quemadmodum Jeremias prædixit.1011 Ista secunda objectio fortior est quam prima. Denique quarto Regum docemur, quod Nabuchodonosor rex Babylonis octavo regni sui anno transtulit Joachin;12 Sedeciam quoque regem Juda captivavit nonodecimo sui imperii anno.13 Deinde ibidem conscribitur, quod filius Nabuchodonosor patri suo in regno succedens, elevavit Joachin de carcere anno tricesimo septimo transmigrationis suæ.14 Quum ergo Nabuchodonosor octavo sui imperii anno transtulerit Joachin, et post regnavit annis triginta septem, vel circiter : siquidem filius ejus primo regni sui anno eduxit de carcere Joachin; constat quod a transmigratione Joachin usque ad mortem Nabuchodonosor, fluxerunt anni ad minus triginta septem. Post quos regnavit Evilmerodach filius Nabuchodonosor, deinde Balthasar filius Evilmerodach, sub quo Darius rex Medorum et Cyrus rex Persarum demoliti sunt Babylonem. Occisoque Balthasar, regnavit Darius super Chaldæam : post cujus mortem sumpsit Cyrus imperium. Idcirco non video quomodo a transmigratione Joachin usque ad primum annum regni Cyri, non computentur nisi quadraginta anni. Inquisitive hæc dico.
D Quidam ergo exponunt hunc locum de tempore iniquitatis et idololatriæ decem tribuum ac duarum, ita quod iniquitas idololatriæ decem tribuum duravit annis trecentis et nonaginta : quorum ducenti et quadraginta anni computantur a primo anno Jeroboam regis Israel, qui in vitulis aureis peccare fecit decem tribus, usque ad nonum annum Osee regis Israel, qui cum populo suo captus est a Salmanasar rege Assyriorum, ut legitur quarto Regum. Annos autem deficientes a totali numero prædicto, scilicet annos centum et quadraginta octo, accipiunt pro tempore Judicum, a tempore Gedeonis seu mortis ejus, usque ad tempus Samuelis:151617 quibus annis filii Israel servierunt Baalim et Astaroth.18 Sed ista expositio videtur magis incompleta quam prima. Primo, quoniam idololatria decem tribuum nono anno Osee regis finem non habuit, sed adhuc in impietatibus suis perdurant.1920 Secundo, quoniam filii Israel servierunt idolis multo tempore, et frequenter ante Gedeonem, ut patet in diversis passibus libri Judicum. Tertio, quia nec toto tempore post mortem Gedeonis usque ad præsidentiam Samuelis idola coluerunt, imo interim sæpe pœnituerunt, atque sub bonis judicibus Deo servierunt. Unde in Judicum libro post mortem Gedeonis leguntur ad Deum clamasse, pœnituisse, et omnia a se idola projecisse.21 — Insuper quadraginta annos iniquitatis regni Juda, computant a tempore Manassæ regis Juda, usque ad annum undecimum regni Sedeciæ, quo capta est Jerusalem et destructa.22 Sed ex libro Jeremiæ facile est probare, quod Judæi ab anno undecimo regni Sedeciæ, ab idololatria non cessabant. Prima itaque expositio videtur veritati propinquior: et rationabiliter dici posse opinor, quod computatio quadraginta annorum afflictionis regni Juda, incipiat a captivitate illa generali et maxima sub Sedecia, et protrahatur usque ad tempus quo Judæi in Chaldæa aliquam singularem consolationem de sua liberatione ex Prophetarum verbis sortiti sunt, vel aliud notabile relevamen. Deductionem autem numeri annorum præinductarum expositionum non posui, quia in commentis nunc copiose vulgatis habetur.
Præterea, sicut refert gloriosus Hieronymus, quidam trecentos et nonaginta annos decem tribuum, et quadraginta regni Juda jungentes, faciunt annos quadringentos et triginta, et volunt eos impleri a baptismate Salvatoris usque ad consummationem mundi. Hæc Hieronymus. Verum ad oculos nunc patescit, quam vana fuerit calculatio horum. Alii vero, ut scribit Hieronymus, et præsertim Judæi qui post Christi passionem in sua perstiterunt perfidia, a secundo anno Vespasiani, quo Jerusalem capta est, computant annos præfatos, quibus finitis, reversuros dicunt Judæos ad pristinum statum. Hæc Hieronymus. Sed jam palam est, quam inanis fuerit illa assertio. Verumtamen ex his posset sumi occasio fideliter opinandi et computandi annos præmemoratos quadringentos et triginta a tempore propheticæ revelationis istius usque ad Christum, in cujus primo adventu ac passione finem accepit peccatum, et iniquitas deleta fuit, atque adducta justitia sempiterna, prout in Daniele prædictum est.23 Quod autem tot anni vel circiter fluxerint a tempore hujus revelationis usque ad Christi passionem, non esset ad probandum difficile; nec obstaret, si non esset præcise tantumdem durationis, quoniam in Scripturis, quod modicum est de numero vel tempore, in descriptione ingentium numerorum ac temporum non reputatur.
Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, id est vultu minaci urbem seu ejus in latere depictam imaginem intuendo, et brachium tuum erit exsertum, id est extentum adversus eam, ad designandam percussionem ei imminentem. Et prophetabis adversus eam, non verbis dumtaxat, sed et gestu et habitu corporis. Ecce circumdedi te vinculis. Hoc præcedenti capitulo dictum est aliis verbis:24 Fili hominis, ecce data sunt super te vincula. Jussit quippe Deus Ezechieli, ut faceret se ligari. Et non te convertes a latere tuo in latus aliud: per quod nulla cruciatuum requies designatur; donec compleas dies obsidionis tuæ, id est, quoadusque finiantur supradicti trecenti et nonaginta, et quadraginta, seu quadringenti et triginta dies reclusionis tuæ in propria domo: de quibus præcedenti capitulo dictum est, Ingredere et includere in medio domus tuæ.25 Itaque infra trecentos et nonaginta dies non potuit se sanctus Ezechiel a sinistro latere in dextrum convertere, et infra quadraginta dies non se a dextro potuit latere vertere in sinistrum.
Consequenter præmonstratur fames Judæorum in Jerusalem et Judæa. Et tu, sume tibi frumentum et hordeum et fabam, et lentem, et milium, et viciam, et mittes ea in vas unum : id est, terræ nascentia ista miscebis, non ex quolibet seorsum specialem panem vel escam formando, sed ejusdem generis panes tibi parando ex illo commixto : quemadmodum tempore famis et obsidionis non quæruntur ciborum diversitates atque deliciæ, sed quomodo venter possit impleri. Et facies tibi panes, numero dierum quibus dormies super latus tuum, id est in numero quantus est numerus dierum quibus in sinistro dormies latere, scilicet trecentos et nonaginta. Trecentis et nonaginta diebus comedes illud, id est, quolibet die comedes panem unum, parce edendo, ut moris est tempore obsidionis ac famis. Ideo subditur :
Cibus autem tuus quo vesceris, videlicet panis, erit in pondere : utpote viginti stateres in die : ita quod quilibet panis habuit viginti stateres. Porro, secundum Hieronymum, siclus seu stater habet quatuor drachmas. Drachmæ autem octo, Latinam unciam faciunt : ita ut unus panis decem habeat uncias, quo trahitur anima magis, quam sustentatur. Unde et alii dicunt, quod stater sit media uncia. A tempore usque ad tempus, id est a vespere unius diei ad vesperam alterius diei, comedes illud, id est panem sic ponderatum. Et aquam in mensura bibes, videlicet sextam partem hin, id est sextarii. Secundum Hieronymum, hin duos sextarios facit Italicos. A tempore usque ad tempus bibes illud, id est secundum sensum prætactum, videlicet hora comestionis. Verumtamen determinata harum quantitas mensurarum, nobis ignota est, quum secundum locorum ac temporum varietates, diversificantur pondera et mensuræ; sed certum est, quod valde parva erat propter mysticam significationem. Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, id est, panes isti instar hordeacei panis subcinericii erunt, sicque comedentur a te, non ut laute, sed viliter præparati. Et stercore, quod egreditur de homine, operies illud in oculis eorum, id est, humanis stercoribus cibos præfatos coram Judæis operies, ut prius visus abhorreat, quam gustus nauseam ferat. Istud tamen Dominus postea temperavit.
Quid interea ista significant, et cur ista Dominus imperavit, subjungitur : Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, id est inter eos ad quos ducentur captivi. Fit autem comminatio ista, secundum Hieronymum, contra eos qui in Judæa exsistentes, nondum fuerant captivati. Nam subditur : ad quas ejiciam eos, tradendo eos manibus gentium.
Et dixi : A, a, a, Domine Deus. Trina ejusdem repetitio, magnæ seriositatis indicium est, sicut in Jeremia habetur :26 Terra, terra, terra, audi verbum Domini. Ecce, Domine Deus, anima mea non est polluta, manducando cibaria lege prohibita; et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc. Morticinum vocatur, quod sine sanguinis sui effusione vitam amittit. Et non est ingressa in os meum omnis caro immunda, id est lege prohibita. Ex quibus innotescit, diligentissimam custodiam divinorum præceptorum fuisse in Ezechiele : sicut et in Petro apostolo, qui simili modo locutus est Deo, varia bestiarum genera lege prohibita, sibi ad manducandum monstranti :27 Absit a me, Domine, quia nunquam comedi commune quid aut immundum. Consequenter Dominus annuens preci Prophetæ, adjungit : Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, ut minor tibi sit horror in comedendo tam detestabilem panem; et facies panem tuum in eo, id est, præparabis sive operies.
Et dixit ad me, exponendo quid mea comestio tam defectuosa designaret : Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis, id est ciborum sustentationem, in Jerusalem. Unde Symmachus et Theodotion Firmamentum transtulerunt: sicque in Psalmo cantamus, Vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.28 Et comedent panem suum in pondere, et in sollicitudine, id est timore, et mensura angusta; et aquam in mensura et in angustia bibent: ut deficientibus pane et aqua, ac ceteris alimentis, corruat unusquisque ad fratrem suum, quærens a proximo suo auxilium: quoniam humanæ naturæ hoc est, ut tempore angustiæ et pressuræ, in alio magis quam in se ipso homo confidat; et contabescant in iniquitatibus suis, id est, spiritualiter pereant, corporaliterque deficiant in suis criminibus, et pœnis quas pro illis merentur.
Præterea, secundum Hieronymum, de panibus secundum dies dormitionis in dextro latere quadraginta diebus, hic omnino tacetur, ut occulte Scriptura significet, non eamdem esse pœnam atque sententiam
A Dei contra populum Juda, qui notitiam habuit Dei, et decem tribuum, qui a religione Dei omnino recessit. Insuper, teste Hieronymo, usque hodie Judæi comedunt panem suum non in stercore humano, quoniam idolis non ministrant, sed in fimo boum, dum universa quæ faciunt, propter ventrem et carnem et terræ hujus bona operantur, scilicet propter terram Judææ. Nos autem terrena deliciasque carnales contemnimus, atque cœlesti reficimur pane. Multis quoque Christianis propter iniquitates eorum aufertur robur spiritualis edulii, virtus et gratia sacramenti, aqua sapientiæ salutaris, panis vitæ et intellectus, panis lacrimarum et actionum bonarum.
Postremo, quod præscripta mala contigerint Jerusalem et Judæis tempore Babylonicæ circumvallationis et captivitatis, in Jeremia et Lamentationibus ejus copiose describitur: similiter in Isaia.
Footnotes
-
Thren. III, 44. ↩
-
Ps. XXXIII, 17. ↩
-
Jer. XXX, 14. ↩
-
III Reg. XII, 16 et seq. ↩
-
IV Reg. xv, 29. ↩
-
Esther VIII. ↩
-
IV Reg. xxiv, 15. ↩
-
Is. XLV, 13. ↩
-
1 Esdr. I. ↩
-
Jer. xxv, 11; xxix, 10. ↩
-
Jer. xxv, 11, 12; xxix, 10. ↩
-
IV Reg. xxiv, 12. ↩
-
IV Reg. xxv, 8. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Dan. v, 30, 31. ↩
-
IV Reg. xvi, 6. ↩
-
III Reg. xii, 26 et seq. ↩
-
Judic. VIII, 33; x, 6; ↩
-
IV Reg. xvii, 6. ↩
-
I Reg. VII, 3, 4. ↩
-
Judic. x, 10, 15, 16. ↩
-
IV Reg. XXV, 2 et seq. ↩
-
Dan. IX, 24. ↩
-
Ezech. III, 25. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Jer. xxii, 29. ↩
-
Act. x, 14. ↩
-
Ps. civ, 16. ↩
Chapter 7 of 59