Articulus 8
EXPOSITIO CAPITULI SEXTI : ET FACTUS EST SERMO DOMINI AD ME.
PRÆCEDENTI capitulo specialiter prænuntiata est civitatis Jerusalem vastitas; nunc totius Judææ dejectio annuntiatur. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel, ut per seriosam vultus tui directionem ad eos, designetur quam ponderosa sint ea quæ dices; et prophetabis ad eos, et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei: Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus. Nominibus rerum istarum sunt intelligendi habitatores earum, quorum pressura captivitasque prædicitur; vel si ad insensata sermo dirigitur, hoc ideo fit, non ut ipsa audiant formaliter, sed materialiter, in quantum præbent hominibus occasionem atque materiam advertendi verba divina, per hoc quod audiunt homines verbum Dei factum esse ad illa, non propter illorum, sed eorum informationem: quemadmodum irrationales inanimatæque creaturæ in Scripturis invitantur ad laudandum benedicendumque Dominum creatorem.
Ecce ego inducam super vos, id est habitantes in locis hujusmodi, gladium Chaldæorum, et disperdam excelsa vestra, id est loca vel ædificia illa sublimia in quibus idola colebantur, et demoliar aras vestras, id est altaria idolorum super vobis ædificata, et confringentur simulacra vestra, id est idola. Omnia ista atque sequentia quædam fecerunt, Deo inspirante, Chaldæi. Ideo ipsemet Deus dicit se ea facturum. Et dejiciam interfectos vestros, id est cultores vestros, qui colendo super vobis idola, se ipsos spiritualiter occiderunt peccando, ante idola vestra, illa videlicet, quæ in vobis coluntur, ut innotescat quod vana sunt idola, quæ suos non valuerunt tueri cultores, in tantum quod corpora quoque eorum insepulta manserunt. Et dabo cadavera filiorum Israel idololatrarum ante faciem simulacrorum vestrorum, permittens eos occidi ibidem, ut ubi peccaverunt, et punirentur. Urbes desertæ erunt. Chaldæi namque non ipsam Jerusalem tantum, sed ceteras etiam urbes Judææ destruxerunt. Et conterentur delubra vestra: id est, loca voluptatis in quibus idola colebantur, redigentur in pulverem; et delebuntur opera vestra: videlicet, dii quos fabricastis, et idololatriæ loca, omnia quoque gesta iniqua damnabuntur.
Consequenter Dominus non omnes perituros prædicit. Et relinquam in vobis, id est, quosdam vestrum conservabo in vita, eos qui fugerint gladium, id est, percussionem Chaldæorum evaserint, in gentibus, inter quas habitabunt, quum dispersero vos, id est aliquos vestrum, in terras gentilium. Et recordabuntur mei, id est, me laudabunt, colent, ac prædicabunt, liberati vestri, videlicet isti in vita, Deo disponente, conservati ut per eos notitia Dei Israel manifestaretur gentilibus, in gentibus, ad quas captivi ducti sunt: juxta illud Tobiæ: Confitemini Domino, filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum, quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut enarretis mirabilia ejus, et faciatis eas scire, quia non est alius Deus omnipotens præter eum. Similiter per Danielem data est regi Nabuchodonosor, et regi Dario, multisque, imo innumerabilibus aliis illorum subditis, notitia veri atque altissimi Dei. Per Mardochæum quoque et Esther multi gentilium ad Judaismum fuerunt conversi, ut habetur in libro Esther. Hæc ergo fecerunt per hoc, quod Deus gratiam pœnitendi veraciter præstitit eis, sicut mox subditur:
Quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, non ipsum esse cordis, sed vitia ejus destruendo: secundum quod Salomon ait, Verte impios, et non erunt. Fuit autem in Judæis istis non solum fornicatio spiritualis, quæ potissime idololatriam respicit, sed insuper corporalis: quibus competebat id Osee, Spiritus fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a Deo. Et oculos eorum fornicantes post idola sua, id est ad idola infideliter respicientes: quos contrivi, auferendo ab eis tantum flagitium, sicut orat Psalmista: Averte oculos meos ne videant vanitatem. Et displicebunt sibimet super malis quæ fecerant, id est, consideratione vitiorum suorum se spernent ac reprobabunt. Hæc est displicentia bona ac optima, quæ ad sui ipsius contemptum et Dei amorem disponit veraciter pœnitentem. Quo autem propriam fragilitatem, ingratitudinem, negligentiam, impietatem clarius adspicit, eo sibimet amplius displicet; sicque humilis, patiens, mitis efficitur, omni confusione ac pœna dignum se arbitrans. Quocontra de impœnitentibus ac superbis scriptum est: Iniqui, audaces, sibi placentes, quibus caligo tenebrarum reservatur. Hinc ad Romanos B Paulus docet: Debemus autem nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
Et scient per illuminationem gratiæ sibi concessæ ac pœnitentiam salutarem, quia ego Dominus non frustra locutus sum, id est, non inaniter per Prophetas prædixi, ut facerem eis malum hoc, id est castigationem istam pœnalem, tamen paternam ac piam. Pœnæ etenim vitæ præsentis, sunt medicinæ atque remedia contra peccata. Dum ergo ad eas emendatio sequitur, non sunt frustra inflictæ: alias frustra sunt, quantum ad patientem. Cedunt tamen in bonum commune, atque in decorum ordinis universi, justitiamque divinam commendant. Hinc per Jeremiam de induratis Dominus ait: Frustra percussi filios vestros; disciplinam non receperunt.
Hæc dicit Dominus: Percute manum tuam, et allide pedem tuum: id est, instar eorum qui vehementer dolent et student, vel aliquid deflent, percute manus tuas ad invicem, et pedem allide ad terram propter magnitudinem culparum atque pœnarum filiorum Israel. Et dic, Heu, ad omnes abominationes malorum domus Israel, scilicet Judæorum adhuc exsistentium in Judæa; quia gladio, fame, peste ruituri sunt, unus sic, alter sic, prout subditur: Qui longe est ab hostibus, peste morietur; qui autem prope hostes est, gladio corruet; et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur in urbe seu fortalitio. Itaque, qui manus adversariorum evaserit, in manus Dei cadet. Et scietis per
Tob. xiii, 3, 4.
Dan. iv, 31-34; v, 25-27.
Esther viii, 17.
Prov. xii, 7.
Osee iv, 12.
Ps. cxviii, 37.
II Petr. ii, 9, 10, 17.
Rom. xv, 1.
Jer. ii, 30. effectum justitiæ meæ, quia ego Dominus, omnia regens, intuens atque dijudicans, verax in verbis, et justus in factis, quum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, in omni colle excelso, et subter omne lignum nemorosum, id est in locis idololatriæ, ubi accenderunt thura redolentia idolis suis. Distributiones istæ non sunt multum stricte accipiendæ, sed secundum subjectam materiam, atque accommode, et pro generibus singulorum. Et faciam terram eorum desolatam et destitutam habitatoribus, a deserto Deblatha: quæ (secundum Hieronymum) est in terra Emath, et ut alii dicunt, ad locum istum in una parte sua terminatur Judæa; in omnibus habitationibus eorum, id est per universa habitabilia loca ipsorum. Chaldæi quippe totam Judæam in solitudinem quodammodo redegerunt.
MORALITER, quod in exordio hujus capituli dicitur ad montes et colles, rupes ac valles, de superbis ac vanis Christianis accipitur, qui in oculis suis magni et sapientes sunt, et præesse vel exaltari famarique cupiunt, et de eorum ministris, fautoribus vel subjectis, superiorum suorum pravitatem sectantibus.1 Horum excelsa atque simulacra, id est pompositates, præsidentias, varia phantasmata, confictaque dogmata, et cetera quæ magis colunt quam Deum, videlicet ventrem, venerem, aurum, divitias, Deus confringet; et ipsi infelices peribunt, nec tempore necessitatis, plagæ ac mortis, poterunt adjuvari per ista inania in quibus confidunt. Verumtamen quidam ex istis, Deo propitiante, redeuntes ad cor, pœnitent; et Dei beneficia recordantes, atque Creatorem suum laudantes, alios quoque trahunt ad Deum. Quorum cor ante fornicans, et a Deo recedens, ipse clementissimus Dominus tanta gratia ungit, emendat et perficit, ut ubi abundavit delictum, abundet et gratia.2 Unde quo gravius peccaverint, humiliores fiunt, et sibi vehementissime displicent, vituperari desiderant, laudes suas gravissime ferunt. — Postremo, sicut Ezechieli Deus præcepit, super iniquitates et clades populi Israel manus percutere, pedem allidere, et plorare, et Heu exclamare; ita et veri virtuosique Christiani, proximorum suorum cessus et ærumnas totis præcordiis debent verbo et facto portare, deflere, itemque pro viribus caritative relevare ac amovere, sicut ait Apostolus: Flere cum flentibus, et, Alter alterius onera portate.3
Footnotes
Chapter 9 of 59