Articulus 9
DECLARATIO CAPITULI SEPTIMI : ET FACTUS EST SERMO DOMINI AD ME.
QUINTO capitulo direxit Propheta verbum suum contra Jerusalem; sexto autem capitulo, contra montes, colles, rupes, valles Israel. Nunc sermo prophetalis contra totam Judæam dirigitur. Et sicut moris est vehementer dolentium, eadem verba repetere, vel verbis diversis idem significare, ita nunc ait Propheta. Unde in textu non est magna difficultas, nec immorandum est planis non mysticis, quatenus obscuris ac mysticis convenientius insistatur.
Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus terræ Israel: Finis venit, venit finis, id est, terminus habitationis jam instat, super quatuor plagas terræ, id est totius Judææ, ad omnem scilicet plagam ejus: ita quod ad plagam suam orientalem, occidentalem, septentrionalem, australem, a Chaldæis vastabitur, habitatoribusque privabitur usque ad tempus præfixum. Nunc finis super te : id est, statim post hanc prophetiam, veniet super te, o Judæa, finis habitationis hominum in te modo degentium. Ezechiel quippe orsus est prophetare in Babylone quinto anno Sedeciæ regis, cujus imperii nono anno ingressus est rex Babylonis Judæam, cepitque Jerusalem anno undecimo Sedeciæ. Et immittam furorem meum, id est, justitiæ meæ rigorem exercebo, in te; et judicabo te juxta vias tuas, id est opera vitiosa, quibus ad infernum transisti. Viæ autem hominum sunt, non opera tantum exteriora, sed omne meritum sive demeritum : quod est medium quoddam inter statum præsentem et vitam alterius sæculi. Et non parcet oculus meus super te : id est, sapientia qua cuncta intueor, vel clementia qua electos præsertim contemplor, non habebit te a debitis castigationibus supportatum; et non miserebor, afflictorum suspiria exaudiendo. Sed vias tuas ponam super te, id est, peccata tua inexcusabiliter tibi imputabo, et justa pro eis tibi infligam tormenta; et abominationes tuæ in medio tui erunt, id est, manifeste ac evidenter punientur in te, et omnibus innotescent.
Hæc dicit Dominus Deus : Afflictio una, id est, magna atque præcipua nunc prope est, afflictio ecce venit, puta captivitas et pressura tua a Chaldæis. Finis venit, venit finis. Repetitio, confirmationis ac seriositatis admonendæque intentionis est signum. Evigilavit adversum te, id est, vigilanter ac indilate tibi propinquat afflictio, diu clementer dilata. Venit contritio, id est destructio, super te, o popule Judæorum, qui habitas in terra Judææ; prope est dies occisionis, et non gloriæ montium, id est principum Judæorum, qui non habuerunt a Chaldæis gloriam, sed interfectionem.
Egressa est contritio : id est, destructio tua tam prope est, ut dici possit jam tibi inflicta, et ab hostibus tuis in te profecta, eo quod certissime tibi immineat. Hinc per Jeremiam Dominus loquitur populo huic : Non poterat vos Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum. Floruit virga : id est, flagellum quo percutiamini, omnino paratum est, sicut virga recens apta est ad cædendum. Potestque nomine virgæ rex Babylonis intelligi, qui fuit instrumentum divinæ potentiæ in correctione Judæorum : quemadmodum de rege Assyriorum scriptum est in Isaia, Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est. Germinavit superbia : id est, contemptus vester in Deum, fructum plagarum produxit. Pœna enim est effectus peccati. Idcirco superbia, quando tam ingens est ut ultionem Dei requirat, germinare asseritur. Iniquitas surrexit in virga impietatis. Per virgam impietatis, intelligi potest regia potestas Sedeciæ regnantis injuste : in quo multiplicata fuit iniquitas, propter quam ipse cum populo periit. Non ex eis, et non ex populo, id est, iniquitas ista non fuit principaliter ex ministris vel vulgo, neque ex sonitu eorum; sed ex parte regum et principum ac majorum, qui tanquam pastores cæci gregem duxerunt in foveam, et perditionis eorum causa fuerunt. Ideo subditur : et non erit requies eis. Chaldæi enim Judæis a se obsessis, requiem non dederunt; nec his qui in Ægyptum fugerunt, requies fuit, ut dictum est.
Venit tempus vastitatis præfatæ. Qui emit, non lætetur : quia quod emit, mox perdet. Et qui vendit hereditaria bona, quæ solent cum dolore venundari, non lugeat : quia etsi non venderet, nihilo minus statim amitteret, Chaldæis cuncta vastantibus. Quia ira, id est ultio Dei, super omnem populum ejus, id est, toti populo Judæorum per Chaldæos jam infligetur. Quia qui vendit, ad id quod vendidit non reveretur quinquagesimo anno, qui dicitur jubilæus : quo omnia vendita hereditaria, ad priorem dominum revertebantur. Per hoc designatur, quod antequam jubilæus adveniret, caperentur ac disperirent. Et adhuc in viventibus vita eorum, id est, in Judæis
Jer. XLIV, 22.
Is. x, 5.
11
Matth. xv, 14.
12
13
Lev. xxv, 10.
3
Ezech. 1, 2.
IV Reg. xxv, 1.
Ibid. 2.
4
5
6
7
10
B
C
D nondum exstincta est vita naturalis, sed mox ruituri sunt. Visio enim ad omnem multitudinem ejus, id est revelatio prophetica de totius Judaici populi vastitate, non regredietur, id est, irrita non erit, nec revocabitur; et vir in iniquitate vitæ suæ non confortabitur, id est, nulli proderit sua iniquitas, nec præbebit ei robur ad evadendum mala quæ imminent. Imo quanto quis amplius peccat, eo infirmior est coram Deo; summaque fortitudo est, vitia superare, ac Deo subjectum consistere.
Consequenter populo Judæorum ironice dicitur: Canite tuba, excitando vos ad pugnandum contra Chaldæos; præparentur omnes Judæi tubam audientes ad prælium. Quod autem istud ironice dictum sit, sequenti verbo patescit: et non est qui vadat ad prælium, id est, nullus Judæorum audebit egredi ad præliandum contra Chaldæos. Ira enim mea super universum populum ejus, puta Judææ: id est, ego auxilium universo populo subtraho, eosque adversariis trado. Gladius foris, id est, exercitus Chaldæorum armatus, extra urbium mœnia fusus est, et quos invenerit, ibi occidet; pestis et fames intrinsecus, id est, qui intra urbes se tueri putabant, illic pestilentia consumentur ac fame. Ideo additur: qui in agro est, gladio morietur, quum fuerit a Chaldæis inventus.
Et salvabuntur, id est, in vita conservabuntur, vel per pœnitentiam consequentur salutem, qui fugerint ex eis, id est, manum Chaldæorum evaserint; et erunt in montibus, ad quos confugerint ad latendum, quasi columbæ convallium, id est, quæ ex sua natura in convallibus cupiunt habitare; omnes trepidi, id est inveniri atque occidi timentes, unusquisque in iniquitate sua, id est pro suo peccato, quo sibi conscius est se mortem meruisse. Quemadmodum enim columbæ quæ in convallibus demorantur secure, sunt formidolosæ dum timore volentium capere eas ad montes convolant, ibique sistunt; ita et isti. Omnes manus dissolventur istorum ita timentium, id est, invalidæ erunt ad resistendum. Passio namque timoris dum vehemens est, infrigidat multum, et reddit membra impotentia atque trementia: imo et timor iste patulam facit vesicam, ut nequeant cohibere urinam. Ideo subditur: et omnia genua istorum fluent aquis, id est urinæ humoribus. Et accingent se ciliciis ex pœnitentia et dolore, ut misericordiam consequantur a Deo, ne hostium incidant manus; et operiet eos formido, ita ut in vultu et membris per pallorem ac tremorem, interior timor appareat; et in omni facie confusio, id est pudor de sua impietate atque miseria, et in universis capitibus eorum calvitium, eo quod pili ex fame ac ceteris calamitatibus defecerint sive exciderint, vel eos sibi propriis manibus præ dolore extraxerint.
Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit. Hoc ideo dicitur, quoniam præ timore hostium omnia sua a se projecerunt, ut expeditius currendo, diffugerent, suam tantum vitam conservare optantes; vel quia hostes eorum pretium quo se redimere cupiebant, ex contemptu rejecerunt. Argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini, id est, Chaldæi nullum pretium sument, ut eis parcant in die quo tradentur isti Judæi in manus ipsorum. Animam suam non saturabunt, id est, appetitui cibi ac potus satisfacere non valebunt, et ventres eorum non implebuntur: victualibus namque deficientibus, emere pro argento et auro sustentaculum vitæ non poterunt; quia scandalum iniquitatis eorum factum est argentum et aurum ipsorum, dum sibi ex his idola fabricarent, quæ eis ruinam culpæ et pœnæ præbuerunt. Et ornamentum monilium suorum, id est monilia sua ornata aurea sive argentea, in superbiam posuerunt, id est, ad ostentationem exposuerunt, et donis Dei in superbiam sunt abusi; et imagines abominationum suarum, id est idola superstitionum, et simulacrorum, id est deorum falsorum, fecerunt ex eo, statuas aureas argenteasque formando. Propterea dedi eis
18
19
20
14
15
16
17
B
C
D illud argentum et aurum in immunditiam, id est ad majorem eorum deturpationem, permittendo eos cadere in idololatriæ sordes. Et dabo illud in manus alienorum, videlicet Chaldæorum, ad diripiendum, et impiis terræ in prædam. Chaldæi enim pessimi erant. Et contaminabunt illud, id est, contaminata esse a vobis ostendent, et in usus illicitos cultumque deorum suorum illud convertent.
Et avertam faciem meam, id est pietatis respectum, opem et protectionem, ab eis, scilicet perversis istis Judæis. Et violabunt arcanum meum, id est, Chaldæi templum, et præsertim Sanctum sanctorum, in quo nullus ingredi debuit nisi pontifex, et hoc, semel in anno, inhonorabunt ac polluent, illud intrando, vitiosa ibi agendo, ipsumque ædificium funditus destruendo.1 Et intrabunt in illud emissarii, scilicet sagittarii Chaldæorum. De hoc plorat Jeremias in Threnis: Vidit, inquiens, gentes ingressas in sanctuarium Dei, de quibus præceperas, ne intrarent in illud.2
Deinde loquitur Dominus ad Prophetam: Fac conclusionem, id est, Judæorum comprehensionem et dejectionem brevi sermone complectere, eosque irretractabiliter opprimendos conscribe; quoniam terra plena est judicio sanguinum, id est, Judæa vehementer condigna est per divinum judicium tradi hostibus ad occidendum: ut sicut in terra ista fusus est sanguis innocentium ac Prophetarum, præsertim tempore regis Manassæ, ut legitur quarto Regum;3 sic in ea effundatur sanguis impiorum; et civitas plena iniquitate, puta Jerusalem. Et adducam pessimos de gentibus, id est crudelissimos Chaldæos, et possidebunt Chaldæi domos eorum, videlicet Judæorum: quia in suam potestatem has redegerunt, et ad placitum destruxerunt. Et quiescere, id est cessare, faciam superbiam potentium, scilicet Sedeciæ et principum ejus ac sacerdotum, quos sibi subjecerunt Chaldæi; et possidebunt Chaldæi sanctuaria eorum, id est templum et sacra loca ipsius: quæ in suam Chaldæi potestatem redegerunt, sicut de domibus dictum est. Angustia superveniente requirent Judæi pacem ab hostibus, et non erit: quoniam eis non parcent. Conturbatio super conturbationem veniet, id est, una afflictio alteri adjungetur, et auditus rumor de Chaldæorum adventu ac hostilitate, super auditum: ita quod nuntio mala nuntianti alter mox occurrens, eadem nuntiabit. Et quærent visionem de propheta: quemadmodum in Jeremia copiose narratur, quod Sedecias rex occulte quæsivit a Jeremia verbum Dei, et principes sciscitabantur quid cum rege contulisset.4 Quærebant quoque a pseudo-prophetis quid immineret. Et lex peribit a sacerdote. Chaldæi quippe occiderunt sacerdotes, et libros legis incenderunt; sacerdotes etiam legem impie reliquerunt. Et consilium a senioribus Judæorum peribit: qui erant judices ordinarii, et captivitate instante, nec sibi nec aliis consulere potuerunt, sed occidebantur.
Rex lugebit, scilicet Sedecias, quando rex Babylonis filios ejus, eo cernente, fecit occidi, ejusque oculos jussit erui, et ipsum vinctum in Babylonem perduci.5 Et princeps induetur mœrore: quod accipi potest de principe militiæ, vel generaliter de principibus cum rege captis. Sæpe enim ponitur singularis numerus pro plurali. Et manus populi conturbabuntur: sicut jam dictum est, Omnes manus dissolventur. Nec dubium quin nomine manuum, ipsi homines designentur, vel fortitudo et opus eorum, secundum quod totum nomine partis sæpius significatur.6 Secundum viam eorum faciam eis, infligendo quod meruerunt, tamen citra condignum, quum in omni opere justitiæ meæ mixtum sit opus clementiæ. Et secundum judicia eorum judicabo eos: id est, secundum quod ipsi in judicando meruerunt a me judicari, recipere ac puniri, sic faciam eis. Hoc est quod Christus ait in Evangelio:7 Quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis. Et Jacobus:8 Judicium, inquit, sine misericordia fiet ei, qui non fecerit misericordiam. Dicitur autem judicium immisericordium esse sine misericordia, non quod nulla sit ibi pœnæ justæ remissio, sed quia justitia in tali judicio prædominatur, evidentiusque relucet. Et scient quia ego Dominus. Iste versiculus, ut ait Hieronymus, in hoc Propheta frequenter repetitur, quod cruciatus atque supplicia sequatur scientia Dei, ut quem non intelligebant per beneficia, per tormenta cognoscant.
Juxta spiritualem intelligentiam, facillimum reor, ea quæ de Synagoga ad litteram dicta sunt, Ecclesiæ Christi et impiis Christianis applicare : præsertim quum etiam corporaliter ipsa urbs Jerusalem ac tota Judæa, fide Christi recepta, propter transgressionem evangelicæ legis, ab infidelibus victa sit et exterminata, destructis in ea Christi Ecclesiis.
Footnotes
Chapter 10 of 59