Skip to the text

Articulus 10

ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVI : ET FACTUM EST IN ANNO SEXTO.

NUNC particularius, quam ante, denuntiatur Prophetæ causa destructionis Jerusalem et Judææ. Et factum est in anno sexto transmigrationis Joachin, in sexto mense anni istius, in quinta mensis, id est quinto die mensis ejusdem. Itaque visio ostensa est per quatuordecim menses post primam capitulo primo descriptam.1 Illa enim fuit ostensa quinto anno transmigrationis, quarto mense, quinta die mensis; et (ut ait Hieronymus) per tantum tempus, videlicet annum duosque menses, intermissa est prophetia, vel interim gesta sunt quæ jam supra descripta sunt. Ego sedebam in domo mea.

Dicunt aliqui, quod die isto necdum completi fuerunt dies quadringenti triginta, quibus Ezechiel jussus est super latera sua dormire.2 Quamvis enim finiti jam essent dies trecenti nonaginta, quibus pro decem tribubus dormivit super latus sinistrum, nondum tamen fuerunt completi dies quadraginta, quibus dormire habuit pro duabus tribubus super dextrum latus. Dicunt ergo, quod Ezechiel adhuc fuit in domo sua reclusus, jacens super dextrum latus : quibus contrariari videtur quod ait Propheta, Sedebam in domo mea; et de præsentibus secum mox subdit, Senes Juda sedebant coram me. Unde apparet quod sumat Sedere univoce, prout distinguitur contra Jacere. Et forte præceptum illud de jacendo, fuit sibi postea mitigatum, et tempus jacendi abbreviatum. Quod quia incertum est, nec multum probabile, posset quis dicere quod dormitione super sinistrum latus completa, non statim ad aliud latus se posuit ad jacendum, sed repausavit. Quod quoniam item ambiguum est, potissime quod multis diebus distulerit, dici potest cum prima positione quod Sedere capitur hic pro Manere, et quod senes Juda, id est seniores duarum tribuum in Babylonem translati, venerant ad consolandum Prophetam, tamdiu instar ægri jacentem. Porro secundum Hieronymum, Propheta sedebat in domo sua, fugiens frequentiam populi.

Et senes Juda sedebant coram me, vel animo audiendi verbum Dei, vel animo insidiandi sermonibus Vatis. Et aliqui asserunt, quod venerunt ad inquirendum de statu Jerusalem. Unde subjungitur : Et cecidit ibi illis præsentibus super me manus Domini Dei, id est potestas et gratia prophetalis seu divina illuminatio, et mentis excessus, et raptus, alienatioque ab exterioribus sensibus, ad contemplandum statum Judæorum in Jerusalem. Et vidi imaginaria simul et intellectuali visione; et ecce similitudo quasi adspectus ignis, id est, similitudo hominis mihi apparuit in specie ignis, et per modum ignis splendentis. Per similitudinem hominis, significabatur Deus omnipotens in throno gloriæ residens: qui ad insinuandum judiciorum suorum terrorem, vel naturæ suæ simplicitatem ac puritatem et agilitatem, in forma ignis apparuit; vel, ut quidam affirmant, ad designandum combustionem Jerusalem. Ab adspectu lumborum ejus et deorsum erat ignis; et a lumbis ejus et sursum, quasi adspectus splendoris, ut visio electri.3 Hæc visio similis est cum illa quæ in fine primi capituli scripta est atque exposita, et verba ista ibidem exposita sunt.

Et emissa a Deo ad me similitudo manus hominis, non ipsa manus (omnia etenim ista in imaginaria visione fiebant), apprehendit me in cincinno capitis mei. Sic et Habacuc legitur ab angelo apprehensus:4 sed Propheta iste, imaginarie; ille, realiter. Et elevavit me spiritus, id est angelus cujus ministerio repræsentatio ista imaginaria atque prophetica mihi fiebat, inter cœlum et terram, puta in aere, elevatione (ut dicitur) imaginaria, non reali. Videbatur namque Prophetæ quod sic elevaretur: per quod mentis suæ elevatio designabatur. Verumtamen viri sancti frequenter ex contemplationis excessu leguntur corporaliter elevati in aere. Et adduxit me in Jerusalem in visione Dei, id est per spiritualem visionem a Deo factam: ita quod ista adductio non fuit corporalis, sive in corpore, sed in spiritu, per hoc quod similitudines rerum hic descriptarum, formabantur ac repræsentabantur in spiritu seu animo Ezechielis. Propter quod corpus ejus mansit in domo qua jacuit, anima quoque in corpore mansit. Juxta quem modum leguntur quidam ad paradisum, infernum, purgatoriumque adducti. Juxta ostium interius, id est ad ostium atrii immundorum, et intra januam istam, quod respiciebat ad aquilonem. Erant enim adhuc duo alia hujus atrii ostia, quorum unum fuit versus orientem, aliud versus austrum. Ubi erat statutum idolum zeli, id est statua Baal: quæ dicitur idolum zeli per causam, quia per ejus cultum Judæi iram Dei contra se provocabant. Propter quod subditur: ad provocandum œmulationem, id est indignationem atque vindictam Dei in eos, juxta illud Deuteronomii: Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis;5 et ego provocabo eos in eo qui non est populus. Et ecce ibi gloria Dei Israel, id est, divina majestas mihi ibidem apparuit, secundum visionem quam videram in campo, id est per talem imaginationem et repræsentationem, per qualem et ante mihi apparuit in campo:6 ut dictum est capitulo tertio; estque eadem cum illa quæ describitur primo capitulo.7 Apparuit autem gloria Dei, seu gloriosa visio ejus juxta idolum, non quod tali delectaretur consortio, sed ut suæ præsentiæ potestate templum idolumque designaret delendum.

Et dixit ad me: Fili hominis, leva oculos tuos interiores ad viam aquilonis, id est ad aquilonarem portam. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis: et ecce ab aquilone portæ altaris, id est a parte aquilonari, in qua fuit porta altaris vel idoli Baal, vel holocaustorum. Eratque porta hæc, directe respiciens ad altare hoc, idcirco porta altaris vocatur. Itaque ab hac parte fuit idolum zeli positum in ipso portæ introitu. Et dixit ad me: Fili hominis, putasne, vides tu quid isti faciunt? utpote abominationes magnas, id est irrationabiles idololatrias, quæ sunt abominabilia scelera, quas domus Israel facit hic in templo mihi consecrato, sicque ex parte loci aggravatur peccatum, ut procul recedam a sanctuario meo, puta a templo, non per localem distantiam, sed protectionis subtractionem, et solitæ inhabitationis cessationem. Et adhuc conversus, id est ad alium locum oculos dirigens, et te vertens, videbis abominationes majores.

Et introduxit me ad ostium atrii templi: in quo atrio stabant mundi secundum89

8

9

10

11 legem; et vidi, et ecce foramen unum in pariete. Et dixit ad me: Fili hominis, perfode parietem, foramen istud amplificando, ut ingredi queas, et quæ intus aguntur, conspice. Et quum perfodissem parietem, apparuit ostium unum. Et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic. Secundum Hieronymum, per minoris foraminis dilatationem, et parietis perfossionem, designatur tam in Ecclesia, quam in singulis nobis, per vitia parva, majora monstrari, et quasi per quædam foramina ad abominationes maximas perveniri: quemadmodum per turpem sermonem libidinosus quis esse cognoscitur, etiam si callide vitia sua celet. Et ingressus, vidi: et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio, scilicet statuæ bestiarum, et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum.

Ecce quanta idololatrarum cæcitas atque insania, ut rationales creaturæ, irrationalia tamque vilissima bruta adorent. De hoc in libro Sapientiæ multa scribuntur, quemadmodum miserrimas bestias colant:10 de quibus loquitur Isaias, quod talpas et vespertiliones adoraverint.11 Unde ad Romanos scribit Apostolus: Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.12 Porro, secundum Hieronymum, in nostri templi parietibus, et animarum nostrarum penetralibus idola monstrantur depicta, dum omnibus vitiis subjacemus, et pingimus in corde nostro vitiorum conscientias, imaginesque diversas: quod maxime faciunt qui ex humano rubore aliqua mala devitant, quorum cogitationes et affectiones in corde coram Deo versare non erubescunt, hominum magis quam Divinitatis curantes intuitum.

Et septuaginta viri de senioribus domus Israel, et Jezonias filius Saphan, stabat in medio eorum stantium ante picturas, tanquam principalis in idololatriis istis. Et unusquisque habebat thuribulum in manu sua: sicque quod Deo fuerat exhibendum, brutis sacrilegi, brutis feliciores, fecerunt thurificantes. Et dixit ad me spiritus, cujus obsequio omnia hæc mihi ostendebantur: Certe vides, fili hominis, quæ seniores domus Israel faciunt in tenebris, etc. Quasi dicat: Ex eo quod in templo faciunt congregati, considerari potest quid singuli in suo faciant cubili: qui enim publice peccare non metuunt, incessabiliter intra se cogitando et appetendo excedunt. Dicunt enim, Non videt Dominus nos, id est, actus humanos non cognoscit, dereliquit Dominus terram, id est, de inferioribus istis non habet curam seu providentiam. Istud dixerunt isti Judæi, vel quia tam impie egerunt ac si ita putassent: sicque dixerunt, id est facto monstrarunt sic esse, quemadmodum de quibusdam dicit Apostolus, Dicunt se nosse Deum, factis autem negant;13 vel quia errorem negantium providentiam Dei universa distincte cognoscere, disponere et complecti, inciderunt. In quorum persona ait Psalmista: Dixerunt: Quomodo scit Deus? et, Si est scientia in Excelso? Unde et in Job inducitur: An cogitas quod Deus excelsior cœlo sit? Nec nostra considerat, et circa cardines cœli perambulat. Verum, ut ait Hieronymus, multi sunt peccatores, et ambulantes juxta cogitationes et concupiscentias, qui Deum non putant curare mortalia, nec illum ad nostra vitia pertinere. Certe quando peccamus, si cogitaremus Deum videre, et esse præsentem, nunquam quod ei displicet faceremus.

Et dixit Dominus ad me: Adhuc conversus, videbis abominationes majores quas isti faciunt. Et introduxit me per ostium portæ domus Domini, quod respiciebat ad aquilonem, id est per portam atrii sacerdotum. Et ecce ibi mulieres sedebant, plangentes Adonidem. Adonis iste, secundum gentiles, fuit pulcherrimus juvenis, atque amasius Veneris, quem aper percutiens interfecit. Unde gentilium feminæ ipsum omni anno die suæ occisionis planxerunt. Quarum idololatriam secutæ sunt feminæ1415

12

13

14

Judæorum: quod et viris earum id permittentibus imputatur: fuitque prædictis scelestius, quoad hoc, quod in porta atrii sacerdotum fiebat. Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Tanquam dicat: Ex his scire, aliisque insinuare potes, quam juste irascar, et tormenta inferre proponam populo huic. Adhuc conversus, videbis abominationes majores his.

Et introduxit me in atrium domus Dei interius, id est in atrium sacerdotum templo propinquius; et ecce in ostio templi, inter vestibulum, id est porticum templi, et altare holocaustorum in eodem atrio positum, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra altare Domini, et facies ad orientem. In quo contra legem fecerunt, qua per Moysen Dominus jussit, ne versus orientem adorarent more gentilium, sed potius contra occidentem et versus templum. Sed viri hi in Dei contemptum opposito modo gesserunt, dorsa vertendo ad altare, et vultus ad orientem. Et adorabant ad ortum solis, videlicet ipsum solem, servientes creaturæ potius quam Creatori, qui est super omnia Deus omnipotens, incircumscriptus, et benedictus in sæcula. Istud quodammodo imitantur inobedientes, Deo rebelles, vanis et caducis magis quam summo, incommutabili, immensoque bono adhærentes, et per hoc, dorsum contra eum et ejus templum vertentes, divitias quoque sæculi, et carnis delicias, ac temporales honores magis quam Creatorem colentes, cogitantes, amantes, et exquirentes. templum

Cf. Exod. xxvi, 22,23.

Rom. 1, 25.

Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis, tanta horum facinora. Numquid leve est hoc domui Juda? tanquam dicat: Non utique, sed gravissima sunt ista peccata. Quia replentes terram iniquitate, id est corda et corpora sua inquinantes. Dicitur enim terra iniquitate repleri, dum habitantes in ea, abundantissime peccant. Hinc sanctus Job: Si vidi, inquit, solem quum fulgeret, et lunam incedentem clare, et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam: quæ est

Job xxxi, 26-28. iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Et ecce applicant ramum ad nares suas. Ramum enim palmarum quem idolo applicuerunt, deinde naribus propriis applicabant, in signum reverentiæ idolorum, quasi dulce aliquid odorantes, quo se sanctificari credebant: sicut fideles panes consecratos ad Dei honorem, ori ac naribus admovent.

Ergo et ego faciam in furore, id est in rigore justitiæ, ultionem in eos, et non parcet oculus meus, id est censura atque intuitus sapientiæ meæ. Et quum clamaverint ad aures meas, id est ad misericordiam et providentiam meam, voce magna, non exaudiam eos tempore suæ angustiæ, eo quod clament ad me non zelo justitiæ, neque ex caritate, sed timore servili, et inevitabili necessitate. Si autem pœnituissent, et ex caritate Dominum exorassent, exaudisset utique eos, quantum ad animarum salutem et culpæ remissionem; sed non expedit peccatoribus semper, ut preces eorum quibus a præsentis vitæ tribulationibus eripi flagitant, exaudiantur. Hinc ait Hieronymus: Qui non intelligunt quid eis prosit, et orant frequenter saluti contraria, expedit eis ut non exaudiantur a Domino. Unde et in oratione dicimus: Fiat voluntas tua: non voluntas nostra, quæ errare consuevit; sed tua, quæ futura cognoscit. Magnæque interdum felicitatis est, ad præsens misericordiam non mereri. Postremo, et omnibus istud applicari potest qui tempore prosperitatis ac sospitatis Deum non curant, neque honorant, et ejus præcepta parvi pendunt, quod dum imminente persecutionis seu mortis periculo ad Deum clamaverint solo servili timore, quo pœnam metuunt, non exaudientur, nec gratiam consequentur. Propter quod in Proverbiis increata Sapientia testatur: Quia vocavi, ac renuistis, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis; ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, quum vobis id quod timebatis, evenerit. Quum irruerit repentina calamitas, tunc invocabunt me, et ego

Matth. vi, 10.

Prov. 1, 24- 29. non exaudiam, eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint. Itaque indulta pœnitentiæ tempora non perdamus, nec corporis robore abutamur, sed dum sana sunt membra, Deo altissimo fortiter ministremus.

Footnotes

  1. Ezech. 1, 1, 2. ↩

  2. Ezech. IV, 4-6. ↩

  3. Ezech. 1, 27. ↩

  4. Dan. xiv, 35. ↩

  5. Deut. xxxii, 21. ↩

  6. Ezech. III, 23. ↩

  7. Ibid. 1, 3 et seq. ↩

  8. Ezech. i, 3 et seq. ↩

  9. Ezech. i, 27. ↩

  10. Sap. xiii-xv. ↩

  11. Is. II, 20. ↩

  12. Rom. I, 23. ↩

  13. Tit. I, ↩

  14. Job xii. 14. ↩

  15. Ps. I, x. 11. ↩

Chapter 11 of 59