Skip to the text

Articulus 11

EXPOSITIO CAPITULI NONI : ET CLAMAVIT IN AURIBUS MEIS.

Et clamavit in auribus meis interioribus (omnia enim ista fiebant in repræsentatione imaginaria intus exhibita, exteriorum sensuum usu suspenso) voce magna angelus, per quem mihi hæc ostendebantur, dicens : Appropinquaverunt visitationes, id est debitæ correctiones seu punitiones, urbis Jerusalem. Unde Septuaginta transtulerunt, Ultiones. Et unusquisque eorum per quos Deus peccata urbis hujus ulciscetur, vas interfectionis, id est instrumentum interficiendi habitatores Jerusalem, habet in manu sua. Est enim consuetudo Hebræi sermonis, ut omne id quod alicujus contentivum seu effectivum est, vas vocetur. Et hoc loco pro vase Septuaginta transtulerunt, Securim.

Et ecce sex viri, id est ministri Dei, et angeli in forma virorum, veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, id est de porta aquilonaris atrii mundorum. Templum enim habuit atria tria, scilicet mundorum et immundorum, hoc est, in quo stabant Judæi mundi aut immundi secundum legem, ac atrium sacerdotum. Aliqui quoque dicunt ibidem fuisse et quartum atrium, puta gentilium Deum illuc adorare volentium. Et uniuscujusque horum sex virorum vas interitus, id est instrumentum occidendi iniquos, fuit in manu ejus, ad figurandum quod parati atque idonei essent ad exsequendum Dei præceptum contra injustos. Vir quoque unus, id est angelus quidam præcipuus, in medio eorum, vestitus erat lineis. Septuaginta transtulerunt, Podere, quæ fuit unum de vestimentis pontificis. Hinc secundum Hieronymum, angelus iste apparuit in habitu pontificis, et asserunt quidam quod Christum magni consilii Angelum repræsentavit.1 Et atramentarium scriptoris, id est materia in qua scribere posset, ad renes ejus fuit. Unde Symmachus transtulit, Tabulas scriptoris, ut scilicet omnium peccata describeret, et numerum justorum a peccatoribus segregaret. Et ingressi sunt septem angeli isti. Per septenarium autem universitas designatur : ideo septem angeli advenerunt ad demonstrandum, quod universi angelici spiritus parati sunt semper obsequi Creatori. Et steterunt juxta altare æreum. Siquidem duo erant in templo altaria, unum thymiamatis aureum, quod fuit intrinsecus, et alterum æreum holocaustorum ante templum. Steterunt autem juxta altare, ut cujuscumque viderint ibi non esse peccata dimissa, divinæ eum sententiæ seu interfectioni subjacere cognoscant.

Et gloria Domini Israel assumpta est de Cherub, quæ erat super eum ad limen domus. Istud duobus modis exponitur. Primo, secundum Hieronymum, sensus est quod non ipse Dominus in throno residens super quatuor animalia (quæ infra Cherubim nuncupantur, quoniam undique oculata) recessit a pristino loco, videlicet a capitibus animalium, ad limen domus seu templi; sed quod ipse misit unum de animalibus istis, quod singulari numero masculinoque genere dicitur Cherub, ad limen domus. Sicque illo pergente, gloria seu effigies Dei præclara in throno apparens, assumpta fuit de Cherub, per hoc quod desiit esse super ipsum. Secundo exponitur, quod gloria Dei seu præfata ejus similitudo, recessit a capitibus animalium, quæ Cherub vocantur, sumendo singulare pro plurali, et transiit ad limen templi : per quod significabatur recessus Dei de propitiatorio, quod erat intra Sancta sanctorum super alas Cherubim, ita quod non darentur de cetero divina responsa pontifici de propitiatorio, sicut ante. Itaque gloria Dei, quæ erat super eum, id est, super Cherub apparuit, hoc est super caput cujuslibet quatuor animalium, non in quatuor simul locis, sed alte in throno sedens, assumpta est.

Et vocavit Dominus virum qui indutus erat lineis : de quo dictum est; et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, videlicet in medio Jerusalem, id est per omnia loca ipsius, et signa Thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quæ fiunt in medio ejus, id est, qui non solum non peccaverunt enormiter et per idolorum culturam, sed aliorum insuper facinora idololatriasque luxerunt. Porro, secundum Hieronymum, Thau est ultima littera Hebraici alphabeti : per quam perfecta in viris aliorum peccata deflentibus scientia designatur, quibus merito est parcendum. Vel, secundum Hebræos, quoniam Thau est prima littera hujus vocabuli THORA, quod legem significat, illi hoc signum acceperunt, qui legis præcepta custodierunt. Mystice per litteram Thau, quæ crucis habet figuram, signantur qui crucem Christi frontibus suis fideliter imprimunt, et in Christo confidunt, qui salvantur; qui vero ita signati non fuerint, pereunt. Et illis dixit, id est, aliis sex angelis Dominus jussit : Transite per civitatem Jerusalem, sequentes eum, videlicet angelum lineis vestimentis indutum, Thauque scribentem, et percutite omnes qui signum Thau in fronte non habent. Non parcat oculus vester, neque misereamini. Senem, adolescentem, virginem, parvulum, et mulieres interficite. Omnem autem super quem videritis Thau, ne occidatis. Per ista figurabatur, quod Chaldæi sine clementia occiderent Judæos idololatras; justis vero, ut Jeremiæ et Baruch, et filiis Rechab, Abdemelech Æthiopi eunucho, Deus tunc pepercit. Et a sanctuario meo incipite, id est, primo occidite ministros templi, sacerdotes, et principales qui aliis causa peccandi fuerunt. Judicium nempe gravissimum in his qui præsunt, fiet;2 et quo altior gradus, eo gravior casus. Ideo Petrus apostolus : Tempus, inquit, est ut judicium a domo Dei incipiat.3

Cœperunt ergo occidere a viris senioribus qui erant ante faciem domus, id est, qui juxta sanctuarium erant, atque in templo. Et dixit ad eos, scilicet Deus ad sex angelos : Contaminate domum, id est, templum polluite, seu a Chaldæis contaminandum significate, et implete eam interfectis, scilicet sacerdotum cadaveribus. Dicebatur autem secundum legem Moysis locus contaminari, propter casum aut sanguinem mortui ibi cadentis seu morientis.4 Sicque Chaldæi contaminaverunt templum : quod angeli præfiguraverunt. Dixit quoque Deus ad angelos : Egredimini de templo, occidendis occisis, id est occisis his qui fuerant occidendi. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate non habentes in fronte Thau. Et cœde completa, remansi ego cum ceteris signo Thau signatis; ruique super faciem meam in imaginaria visione, et clamans, aio : Heu, heu, heu, Domine Deus. Ex compassione et admiratione collapsus est, et ad ampliorem doloris exaggerationem, ter Heu exclamavit. Ergone disperdes omnes reliquias Israel, id est universos de regno Juda superstites? tanquam dicat : Tam terribiliter vindicas, et tam pauci in vita remanent, ut omnes videantur perdendi. Loquitur autem Propheta in excessu, ut moris est dolentium vehementer.

Denique, Propheta sic ejulante, et divinæ æquitatis rigorem stupente, Deus respondet, sicut subjungitur. Et dixit ad me, ostendens se juste egisse : Iniquitas domus Israel et Juda, id est decem tribuum atque duarum, magna est nimis valde, id est gravissima et quasi ineffabiliter magna;5 et repleta est terra Judææ sanguinibus, id est peccatis et operibus carnis, vel innocentium in ea occisorum cruoribus : præsertim tempore Manassæ regis, ut dictum est; et civitas repleta est aversione, id est, habitatores Jerusalem pleni fuerunt infidelitate, idololatria, blasphemia, ceterisque spiritualibus, quæ sunt directe contra Deum, peccatis. Dixerunt enim :6 Dereliquit Dominus terram, non habendo curam actuum humanorum, et Dominus non videret, id est, inferiora non agnoscit. Istud præcedenti capitulo habitum, plenius­que expositum est. Igitur et meus non parcet oculus, etc. Istud vicissim expositum est. Viam eorum super caput eorum reddam, id est, pro peccatis debitas pœnas per Chaldæos infligam, ut sciant providentiam esse in me.

Et ecce vir qui indutus erat lineis, qui scripsit in frontibus bonorum Thau : quem quidam putant Gabrielem fuisse; respondit verbum Domino, a quo præceptum accepit : Feci sicut præcepisti mihi, signum Thau justorum frontibus imprimendo.

Footnotes

  1. Is. IX, juxta LX. ↩

  2. Sap. VI, 6. ↩

  3. 1 Petr. IV, 17. ↩

  4. Num. XIX, 14. ↩

  5. Ezech. 12. ↩

  6. IV Reg. xxi, 16. ↩

Chapter 12 of 59