Skip to the text

Articulus 12

DECLARATIO CAPITULI DECIMI : ET VIDI : ET ECCE IN FIRMAMENTO.

HOC capitulo Propheta prænuntiat, qua specie destructionis dejiceretur urbs ipsa Jerusalem, puta incendio. Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput Cherubim, id est in similitudine illa quæ super caput quatuor animalium apparebat, instar cœli stellati seu firmamenti, quasi lapis sapphirus, id est similitudo throni sapphirini.12 Ideo subditur : quasi species similitudinis solii apparuit super ea. Lapis equidem iste habuit formam throni, secundum Hieronymum. Per hæc verba insinuatur, quod effigies illa Domini residentis in throno, quæ recessit a capitibus animalium superposito loco ad limen domus, jam rediit ad pristinum locum. Verum de firmamento et throno ac animalibus dictum est prolixe primo capitulo.

Et dixit Dominus sedens in throno, ad virum qui indutus erat lineis, id est ad angelum in viri specie apparentem, et vestibus lineis coopertum, de quo multa sunt dicta præcedenti capitulo :3 Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus Cherubim. Quatuor enim erant rotæ retro et subtus, sequentes quatuor animalia, quæ nunc Cherubim nuncupantur. Et imple manum tuam prunis ignis, id est ignitis carbonibus, quæ sunt inter Cherubim. Dictum est enim, quod animalia apparuerunt in medio ignis nubem involventis, itemque quod similitudo et adspectus animalium fuit quasi carbonum ignis ardentium.4 Et effunde super civitatem Jerusalem, ad insinuandum quod a Chaldæis sit succendenda. Omnia autem ista fiebant in visione imaginaria, per similitudines rerum interioribus sensibus Prophetæ repræsentatas, quarum significationem, Deo intus illuminante, veraciter intellexit. Ingressusque est in conspectu meo secundum quod Dominus sibi præcepit.

Cherubim autem, id est quatuor animalia, stabant a dextris domus Dei, id est templi, quum ingrederetur vir lineis indutus ad Cherubim.5 Verumtamen animalia intra atrium templi apparuerunt, scilicet ad latus ejus dextrum. Et nubes implevit atrium ejus interius, videlicet templi : in quo atrio animalia apparuerunt. Per nubem hanc, de qua dictum est primo capitulo, divinæ majestatis designabatur præsentia : secundum quod tertio Regum et secundo Paralipomenon, templo completo, scribitur nubes seu nebula domum Domini implevisse; dixitque Salomon :6 Dominus pollicitus est quod habitaret in nebula. Et elevata est gloria Domini desuper Cherub ad limen domus. Hoc præcedenti capitulo dupliciter recordor expositum. Neque enim hoc aliud est, nisi quod dicitur ibi :7 Et gloria Domini Israel assumpta est desuper Cherub ad limen domus. Et repleta est domus, videlicet templum, nube præfata, ita quod Domino ad limen domus pergente, nubes eum sequens, domum totam impleverit, non unum atrium tantum; et atrium repletum est splendore gloriæ Domini, id est claritate a Dei majestate micante ac fusa. Et sonitus alarum Cherubim, id est quatuor animalium, audiebatur usque ad atrium exterius :8 in quo stabant homines secundum legem immundi; quasi vox Dei omnipotentis loquentis, id est tanquam sonus magnificus atque mirabilis, qualem esse condecet sonum vocemque Dei omnipotentis : de quo cantamus in Psalmo, Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia. Hinc dictum est supra primo capitulo : Audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei.9 Per hujusmodi quoque motionem, significabatur agilitas angelorum ad divinorum mandatorum exsecutionem.

Quumque præcepisset Dominus viro, qui indutus erat lineis, scilicet angelo, dicens : Sume ignem de medio rotarum, quæ sunt inter Cherubim juxta animalia, tamen subtus et retro ea. Similitudo autem ignis etiam in medio rotarum apparuit, sicut his verbis innuitur.10 Ingressus ille, stetit juxta rotam unam. Et extendit Cherub manum suam de medio Cherubim, id est, unum de quatuor animalibus, manum suam levavit de medio animalium, inter quæ fuit, ad ignem qui erat inter Cherubim, id est, qui inter animalia apparebat; et sumpsit. Non tamen propria manu sumpsit ignem, secundum Hieronymum, vel ob tristitiam puniendæ Jerusalem, vel ob gloriæ magnitudinem stupens : quæ verba sano indigent intellectu. Et dedit in manus ejus, qui indutus erat lineis. Qui accipiens ignem, egressus est atrium templi, ut ignem super civitatem dispergeret : quod et fecit, licet jam non exprimatur, quum satis intelligi detur per verba præhabita. Quidam tamen dicunt, quod istud idcirco non explicatur, quoniam civitas tunc non fuit combusta, sed postea annis sex evolutis. Quod si verum esset, nec supra dictum fuisset, quod angeli percusserunt habitatores civitatis. Non enim mox post hæc fuerunt percussi, sed paulo ante urbis incendium, ut legitur quarto Regum.1112

Deinde describitur dispositio animalium, et modus præfatæ visionis, quæ cum visione in primo capitulo posita, paucis demptis, concordant : unde nec hic resumenda sunt, illic satis deducta. Et apparuit in Cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.13 Dictum est enim primo capitulo, quemadmodum quodlibet animal habuit quatuor manus similes manibus hominis sub quatuor alis, sub qualibet unam. Et vidi : et ecce quatuor rotæ juxta Cherubim.14 Erant enim quatuor rotæ et quatuor animalia. Rota una juxta Cherub unum, et rota alia juxta Cherub unum : id est, cuilibet animali consequenter juncta fuit una rota, assequens illud. Species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi, id est similis adspectui seu colori chrysolithi : qui est lapis pretiosus, rubeum et aureum habens colorem. Verumtamen primo capitulo dictum est, quod adspectus rotarum erat quasi visio maris; nunc vero similis fertur chrysolitho, ut similitudo pennarum per ignem, puta urbis incendium per rubeum colorem, demonstretur. Et omne corpus earum, puta rotarum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.15 Secundum Hieronymum, rotæ istæ dicuntur habere colla et manus et pennas, intelligendo per hæc efficientias rerum in singulis, non membrorum imagines. Cur autem oculata circumquaque dicantur animalia sive rotæ, dictum est supra. Per circulos, secundum Hieronymum, intelliguntur canthi ferrei, quibus lignorum rotunditas stringitur et arctatur. Et rotas istas vocavit Dominus vel angelus volubiles, audiente me : quia ad quatuor partes terræ æqualiter mobiles erant, ut primo capitulo declaratum est plenius.16

Quatuor autem facies habebat unum animal : imo quodlibet quatuor animalium habuit quatuor vultus; et facies una, id est prima, fuit facies Cherub; et facies secunda, facies hominis; et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ. Faciem quam nunc Propheta vocavit faciem Cherub, primo capitulo appellavit faciem bovis seu vituli :17 cujus rationem assignat Hieronymus, quod facies Cherub est facies vituli, id est multum similis vultui vituli. Loquitur autem de Cherub secundum formam ejus in templo seu tabernaculo Moysi. Sed huic responsioni quidam objiciunt: primo, quod secundum Josephum, facies Cherub est facies cujusdam avis ab hominibus nunquam visæ, sed Deus ostendit eam Moysi in monte Sinai;18 secundo, quod secundum Rabbi Salomonem, facies Cherub fuit quasi vultus pueri gratiosi. Ista duo argumenta se invicem destruunt, nec aliquid certum includunt, nec major est horum quam S. Hieronymi auctoritas, potissime quum ubertim se asserat a doctissimis Hebræorum instructum. Insuper quæritur, cur facies Cherub dicatur hic prima, quum primo capitulo dicta sit tertia.19 Et respondendum quod ideo, quia magis directe apparebat vultui Prophetæ, quam aliæ tres. Facies quoque non describuntur hic dispositæ, ut primo capitulo; sed uno per gradus ordine linealiter dispositæ hic scribuntur, ibi autem per dextrum et sinistrum ac sursum. Ipsum est animal quod videram juxta flumen Chobar. Quasi dicat: Eadem pro maxima parte est visio, et una interpretatio. Porro quod ait, Ipsum est animal, non est accipiendum quod fuerit dumtaxat animal unum, sed quod singulum quatuor animalium jam visorum, est idem cum singulo quatuor animalium quæ primo capitulo juxta fluvium Chobar visa scribuntur.

Et egressa est, id est recessit, gloria Domini, id est similitudo sive effigies Deum repræsentans, in throno residens sapphirino, ut dictum est sæpe, et stetit super Cherubim, id est super capita animalium in loco priori. Et illis, scilicet animalibus, de atrio templi egredientibus, rotæ subsecutæ sunt. Semper enim sequebantur animalium motum, et illis quiescentibus quiescebant. Et stetit gloria Domini in introitu portæ domus Domini orientalis, id est ad portam templi orientalem; et gloria Dei Israel erat super ea, id est super capita animalium, secundum quod sæpe expositum est.

Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israel, id est sub firmamento, super quod apparuit Deus sedens in throno; et intellexi quod Cherubim essent, id est, quod animalia ista essent illa animalia oculosa mihi prius ostensa, et rite Cherubim nuncupata. Quatuor per quatuor vultus uni, id est, per singula quatuor animalia, seu in quolibet eorum, quatuor vultus fuerunt. Istud et cetera nunc omissa, primo capitulo prolixe exposita sunt.

XXXREMOVE est, id est recessit, gloria Domini, id est similitudo sive effigies Deum repræsentans, in throno residens sapphirino, ut dictum est sæpe, et stetit super Cherubim, id est super capita animalium in loco priori. Et illis, scilicet animalibus, de atrio templi eg ingredientibus, rotæ subsecutæ sunt. Semper enim sequebantur animalium motum, et illis quiescentibus quiescebant. Et stetit gloria Domini in introitu portæ domus Domini orientalis, id est ad portam templi orientalem; et gloria Dei Israel erat super ea, id est super capita animalium, secundum quod sæpe expositum est.

Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israel, id est sub firmamento, super quod apparuit Deus sedens in throno; et intellexi quod Cherubim essent, id est, quod animalia ista essent illa animalia oculosa mihi prius ostensa, et rite Cherubim nuncupata. Quatuor per quatuor vultus uni, id est, per singula quatuor animalia, seu in quolibet eorum, quatuor vultus fuerunt. Istud et cetera nunc omissa, primo capitulo prolixe exposita sunt.

Footnotes

  1. Ibid. 1 ↩

  2. Ezech. 5. ↩

  3. Ezech. ix, 2, 3, 11. ↩

  4. Ezech. 1, 4. ↩

  5. Ezech. ix, 3. ↩

  6. III Reg. viii, 10, 12; ↩

  7. II Par. v, 14; vi, 1. ↩

  8. Ezech. x, 5 et seq. ↩

  9. Ezech. 1, 24. ↩

  10. Ps. xxviii, 4. ↩

  11. IV Reg. xxiii, 1-9; ↩

  12. II Par. xxxvi, 17, 19. ↩

  13. Ezech. x, 8. ↩

  14. Ibid. 16. ↩

  15. Ezech. 1, 18. ↩

  16. Ibid. 17. ↩

  17. Ibid. 10. ↩

  18. Ant. Jud. lib. III, c. 6. ↩

  19. Ezech. 1, 10. ↩

Chapter 13 of 59