Skip to the text

Articulus 13

EXPLANATIO CAPITULI UNDECIMI : ET ELEVAVIT ME SPIRITUS.

Et elevavit me spiritus angelicus, elevatione imaginaria et spirituali, non corporali, ut dictum est plenius articulis præinductis; et introduxit me ad portam domus Domini, id est templi, orientalem: ad quam accessit, et in qua stetit gloria Domini, sicut circa præcedentis articuli atque capituli finem jam patuit;1 quæ respicit solis ortum, id est versus orientem. Et ecce in introitu portæ hujus viginti quinque viri fuerunt; et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi, id est principales inter Judæos: qui et alios ad vitia idololatriamque traxerunt; ideo tanquam in peccato actores præcipui, in medio aliorum cernuntur.

Dixitque ad me spiritus: Fili hominis, hi sunt viri. Loquitur autem vel de duobus istis dumtaxat, vel de istis aliisque viginti quinque, qui cogitant iniquitatem, cum consensu rationis plenario, et tractant consilium [pessimum] in urbe ista, dicentes: Nonne dudum ædificatæ sunt domus? id est, ab antiquo ædificia urbis hujus steterunt, ergo et modo confidimus ea non destruenda, nec nos propter idololatriam puniendos. Hæc est una verborum istorum expositio, penes quam verba sequentia sensum habent conformem. Hæc, puta Jerusalem, est lebes, id est olla per similitudinem, nos sumus carnes: id est, quemadmodum carnes manent in olla usque ad plenam decoctionem, ita et nos in civitate ista conservabimur usque ad maturam ætatem naturalemque mortem. Hieronymus exponit ad sensum oppositum, ut verba ista sint impœnitentium, desperantium semetipsos, tanquam dicant: Licet dudum ædificatæ sint domus, nos tamen agnoscimus urbem hanc esse instar lebetis, nosque pro carnibus, ut in ea consumamur et concrememur. Alii asserunt, quod Judæi dixerunt hæc verba derisorie contra Jeremiam, qui destructionem Jerusalem prænuntiavit sub similitudine ollæ succensæ, libri sui capitulo primo.2 Idcirco vaticinare de eis, fili hominis.

Et irruit in me spiritus Domini, id est, Spiritus Sanctus seu angelus instigavit et docuit me ad loquendum ac prophetandum. Et dixit ad me: Loquere. Hæc dicit Dominus: Sic, id est tam perverse, locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi. Unde primo Regum Dominus protestatur: Non juxta intuitum hominis ego judico; homo enim videt quæ parent, Deus autem intuetur cor.3 Et sanctus Job loquitur: Scio, Domine, quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.4 Plurimos occidistis in urbe hac, etiam innocentes, præsertim tempore Manassæ, et implestis vias, id est plateas, ejus interfectis.5

Propterea hæc dicit Dominus: Interfecti vestri, id est a vobis occisi, quos posuistis in medio ejus, id est, in Jerusalem eos dejecistis vel sepelistis, hi sunt carnes, id est, instar carnium hic igne persecutionis consumpti sunt; et hæc Jerusalem est lebes, quia in ea tanquam in olla tribulationis ardore exstincti sunt; et educam vos de medio ejus, id est extra Jerusalem: ita quod non erit vobis ut æstimatis. Gladium metuitis Chaldæorum, et gladium inducam super vos eorum quos formidatis. Daboque vos in manum hostium, scilicet Chaldæorum, et faciam in vobis judicia, id est justas ac rationabiles ultiones juxta demeritorum vestrorum exigentiam vel mensuram.

In finibus Israel judicabo vos, id est, in terminis vestræ provinciæ vos ad mortem damnabo, et Chaldæis judicandos præstabo. Chaldæi quippe comprehenderunt regem Sedeciam in planitie Jericho6, et principes ejus fugientes hinc inde ceperunt, ut scribitur quarto libro Regum. Hæc non erit vobis in lebetem, id est, in Jerusalem non manebitis, nec in ea cadetis, sed alibi, sicut nunc dixi. Quia in præceptis meis non ambulastis. Tota equidem vita hæc, via est et ambulatio quædam ad aliam vitam, sæculumque futurum. Et judicia, id est judicialia mandata per quæ servatur justitia inter proximos, mea non fecistis, vel generaliter ea non custodistis quæ ego judico bona ac observanda; sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt, estis operati, gentilium vobis vicinorum idololatriam, ritum et leges sequendo.

Et factum est quum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est: vel quia tunc vere atque realiter obiit, vel quia in visione ita apparebat Prophetæ, ad figurandum quod in brevi moreretur pro suis criminibus. Et cecidi in faciem meam imaginario casu, clamans voce magna, et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus: consummationem tu facies reliquiarum Israel? id est, numquid omnes qui supersunt, Judæos tua ultione consumes? quasi dicat: Ita videtur, considerando æquitatis tuæ rigorem. Virtualiter quoque his verbis orat Propheta, ne plaga desæviat.

Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, fratres, id est proximi tui, viri propinqui, id est consanguinei tui, videlicet sacerdotes et alii tecum in Chaldæam translati, et omnis domus Israel, id est de aliis duodecim tribubus quidam, qui ad regnum Juda confugerant, et cum Joachin de Judæa in Babylonem perducti sunt, et universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino, id est, ad Deum nostrum non pertinetis, ideo tanquam desperati, quod placet facite, et idola colite. Qui enim in Jerusalem et Judæa remanserant, irriserunt et inique egisse putabant eos qui se regi Babylonis sponte tradiderunt secundum Jeremiæ consilium, se vero in terra propria æstimabant mansuros. Propter quod subditur: Nobis data est terra Judææ in possessionem, ita quod hereditarie ac secure possidebimus eam. Propterea hæc dicit Dominus: Quia longe feci eos in gentibus, id est, quoniam eos qui cum Joachin translati sunt, longe feci a Judæa abduci, et quia dispersi eos in terris, id est per loca diversa pro peccatis eorum: quia tamen consilio prophetæ Jeremiæ acquieverunt, exeundo ad regem Babylonis, qui eos hinc inde locavit, ero eis in sanctificationem modicam, id est, plerique eorum non idolis, sed mihi deservient, et gratiam alicujus sanctimoniæ eis infundam: quales fuerunt Daniel et socii ejus, Mardochæus, ac alii multi ipsis subjecti; in terris ad quas venerunt.

Propterea loquere: Hæc dicit Dominus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. Hoc fuit impletum primo anno Cyri regis, et deinceps, qui inspiratione divina dedit Judæis licentiam redeundi ad propria, ut scribitur Esdræ primo. Et ingredientur illuc, scilicet ad Judæam, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de ea: id est, peccata idololatriæ et cetera enormia scelera, quibus ante contaminaverunt terram suam, de cetero evitabunt.7 Nam tempore Esdræ, Nehemiæ, Aggæi, Zachariæ, Zorobabel, viguit multum cultus Dei in synagoga et templo. Et dabo eis cor unum, id est caritate sibi invicem et Deo unitum, atque in Dei obsequio concors; et spiritum novum, id est per gratiam, virtutes ac dona spiritualiter renovatum, tribuam in visceribus eorum, animas eorum salubriter reformando: sicut ait Apostolus, Renovamini spiritu mentis vestræ;8 oratque Psalmista, Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Id ipsum per Jeremiam Dominus repromittit : Dabo, inquiens, eis cor unum et animam unam.9

20

Et auferam cor lapideum, id est durum, pertinax atque indocile, de carne eorum, non cordis substantiam, sed duritiam auferendo, et dabo eis cor carneum, id est pium, docile, faciliter divini sermonis, internæ inspirationis, compunctionisque capax : ad quod hortatur Apostolus Timotheum, Exerce te ipsum ad pietatem.10 Et in Ecclesiastico docetur :11 Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei. Ut in præceptis meis ambulent, perseverando usque in finem, et judicia mea, id est testimonia legis divinæ, et cetera quæ justa ac vera judico, custodiant; et sint mihi in populum per specialem dilectionem, providentiam, et beneficentiam mei ad eos, et ego sim eis in Deum per devotionem, obedientiam, et conversionem eorum ad me.

21

Quorum autem cor post offendicula et abominationes suas ambulat, id est, qui pristina et consueta12 vitia non relinquunt, sed prosequuntur, qui scandalizant et scandalizantur (quocontra dicit Apostolus ad Romanos, Videte ne ponatis fratribus offendiculum vel scandalum), horum viam in capite suo ponam, id est, debitas pœnas eis inducam, et quod merentur infligam, dicit Dominus Deus.13

22

Et elevaverunt Cherubim, id est præmemorata quatuor animalia oculatissima, ob scientiæ eminentiam Cherubim dicta, alas suas, et rotæ cum eis se levaverunt, ut extra civitatem volarent; et gloria Dei Israel erat super ea : quia ut dictum est sæpe, effigies divinam majestatem repræsentans, apparuit sedens in throno super animalium capita. Et ascendit gloria Domini de medio civitatis Jerusalem : videbatur enim effigies illa die primo de templo exire, deinde urbem relinquere, ad designandum divinæ protectionis subtrationem ab ea : sicut et Christus dixit

23

Judæis, Relinquetur vobis domus vestra deserta;14 stetitque super montem qui est ad orientem urbis, id est supra montem Oliveti : quoniam eminentior locus ei congruebat; itemque ad designandum quod neque finaliter, neque in toto misericordiam suam a Judæorum populo tolleret.

Et spiritus angelicus levavit me, secundum imaginariam apparentiam, reduxitque in Chaldæam : non per motum localem, quia nec sic eam reliquit, sed sicut subjungitur : in visione spiritus Dei, id est in spirituali ostensione per angelum Dei in me formata; ad transmigrationem, id est Judæos transmigratos : de quibus paulo ante dixit Propheta : Ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant mecum. Et sublata est a me visio quam videram, id est, raptus mentis cessavit, et ad me ipsum reversus, cœpi exterioribus rursum sensibus uti.15 Et locutus sum ad transmigrationem præfatam, a Judæa in Babylonem translatam, omnia verba Domini quæ ostenderat mihi, id est, visionem istam eis exposui pro consolatione ipsorum, et ne deridentium eos verba curarent, et beneficia divinitus sibi promissa agnoscerent, ac Domino deservirent. Unde, secundum Hieronymum, insultandum non est his qui divino judicio pœnis traduntur : nec exprobrandum homini pœnitenti, quia in Ecclesiastico scriptum est, Ne irrideas hominem in amaritudine animæ;16 imo talibus toto affectu condolere et auxiliari debemus.

Postremo, instantissime Dominum exoremus, ut tollat semper cor durum a nobis, detque cor molle ac tenerum ad suscipiendum in se promptissime verbum Dei, quemadmodum Jacobus :17 In mansuetudine, ait, suscipite insitum verbum. Nihilo minus esse duri debemus, non suscipiendo impressionem peccati, nec dando locum diabolo.18

Footnotes

  1. Ezech. x, 19. ↩

  2. Jer. 1, 13. ↩

  3. I Reg. xvi, 7. ↩

  4. Job xlii, 2. ↩

  5. IV Reg. xxi, 16. ↩

  6. IV Reg. xxv, 5. ↩

  7. 1 Esdr 1 et seq. ↩

  8. Ephes 23. ↩

  9. Jer. xxxii, 39. ↩

  10. 1 Tim. IV, 7. ↩

  11. Eccli. V, 13. ↩

  12. Ps. i, 1 ↩

  13. Rom. XIV, 13. ↩

  14. Matth. XXIII, 38. ↩

  15. Ezech. VIII, 1. ↩

  16. Eccli. VII, 12. ↩

  17. Jacob. I, 21. ↩

  18. Ephes. IV, 27. ↩

Chapter 14 of 59