Articulus 14
EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI : ET FACTUS EST SERMO DOMINI.
ADHUC describit Propheta modum et formam captivitatis Judæorum, præsertim regis ac principum ejus. Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, id est inter rebelles Judæos, qui iniquitatum suarum excessibus justitiam Dei ita offendunt, et Deum naturaliter dulcem atque clementem, ad tam districtam ultionem et castigationem inducunt, ut quasi indignans, exasperatus, iratus, crudelis appareat : sicut ad Romanos dicit Apostolus, Vide severitatem Dei ; et Baruch inducit, Exacerbastis cum qui fecit vos, Deum æternum. Qui oculos corporis et animæ habent ad videndum corporaliter ac spiritualiter, et non vident spiritualiter, id est, quæ ad salutem pertinent non attendunt ; simili modo aures habent ad audiendum, et non audiunt verbum Dei salubriter ac devote : quia domus exasperans est, mentem habens a Deo aversam. Tales sunt omnes sæculi hujus prudentes, vani atque carnales, qui ad ea quæ Dei sunt, et animarum salutem concernunt, cæci ac surdi consistunt. Tales a principio fuerunt Judæi communiter, secundum quod in Deuteronomio Moyses loquitur eis : Vos vidistis universa magnalia quæ coram vobis Dominus fecit ; et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possent audire usque in præsentem diem. Omnibus nempe Deus intellectum (qui est oculus animæ) contulit, ut spiritualiter videant, et spiritualia bona intelligant ; sed iniqui dono Dei abutuntur, atque in rebus carnalibus, transitoriis ac terrenis intellectum suum ita immergunt, ut ad considerandum divina, eum erigere nequeant. Quoniam igitur verbis non instruuntur, jubet Dominus Ezechieli, ut operibus seu facto parabolico eos admoneat. Sicut enim parabola verbi est, quando per unum verbum intelligitur aliud ; ita parabola facti est, quando fit aliquid ad designandum aliud factum, sicut nunc agitur Deo jubente.
Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, id est instrumenta quibus transmigrantes utuntur, ut sunt baculus, repositorium alimenti, etc., et transmigrabis per diem coram eis, ut clara luce te videant. Transmigrabis autem de loco tuo, id est a propria domo, ad locum alterum in conspectu eorum, si forte adspiciant, id est, adspiciendo discant causam operis tui. Et efferes foras vasa tua jam dicta, ostendens te eis paratum ad transmigrandum. Vel vasa ista, sunt sarcinæ deportandæ. Tu autem egredieris vespere coram eis, id est die jam declinante. Jussus est ergo Propheta claro die transmigrare de loco suo ad alium locum, ut postquam quæ facturus esset illi viderint, egrediatur distinctius vespere coram ipsis. Perfode tibi parietem : forsitan domus tuæ ; et egredieris per eum in conspectu eorum. In humeris portabis sarcinas tuas, in caligine efferes viaticum aut alia quæque ; faciem tuam velabis, et non videbis terram, oculis obtectis, quia portentum te dedi domui Israel, id est in figuram seu signum eorum quæ superventura sunt populo tuo et regi ipsius. Nam verba et facta Prophetarum, in signum sunt.
Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus. Vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi parietem, etc. Et factus est sermo Domini
3
4
5
6
7
8 ad me, dicens : Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel : Quid tu facis? id est, quid gesta ista insolita significant et portendunt? Dic ad eos : Hæc dicit Dominus : Super ducem onus istud qui est in Jerusalem, id est, punitio per gesta tua præfigurata, imminet Sedeciæ regi in Jerusalem commoranti; et super omnem domum Israel quæ est in medio eorum, qui in Jerusalem atque Judæa cohabitant, id est, universis tribubus seu populis Sedeciæ subjectis afflictio ista incumbit. Dic : Ego portentum vestrum, id est, ego Ezechiel datus sum vobis in signum, ut ex factis et verbis meis agnoscatis futura; quomodo feci figuraliter seu in figura, sic fiet illis in veritate atque realiter.
Consequenter facta Ezechielis ad propositum applicantur, et quodammodo exponuntur. In transmigrationem et captivitatem ibunt, id est, ad aliam terram captivi ducentur : quod significavit transmigratio Ezechielis per diem. Et dux qui est in medio eorum, videlicet Sedecias, in humeris portabitur, vel jumentorum, vel eorum qui cum eo fugerint, secundum Hieronymum. Vel, secundum alios, præ debilitate, quando ei oculi eruti fuerant, non poterat ire, nisi apodiando se super humeros secum pergentis, et ipsum ducentis. Unde superius quo dictum est, In humeris portabis, aliqui textus habent, Portaberis : sicque Ezechiel in signum ita portatus exisset. Et in caligine egredietur : quia tempore noctis fugit. Parietem perfodient, ut educant eum : fugit enim ipse, et famuli ejus per viam portæ quæ fuit inter duplicem murum ad hortum regis, ut legitur quarto Regum, hoc est per locum secretum ac subterraneam viam, ut dicitur. Servi regis foderunt parietem, ut dominum suum educerent, vel quia ingressus viæ subterraneæ fuerat obturatus, vel quia in medio erat paries, quem oportuit perforari antequam pateret ingressus ad viam præfatam. Facies ejus operietur, ut non videat oculo terram : quia Chaldæi quum eum cepissent, confusibiliter eum tractabant, et velut morte dignum velabant : ad quod designandum jussus fuit Ezechiel vultum velare. Et extendam rete meum, id est potestatem meam omnia concludentem, vel exercitum Chaldæorum mihi circa ejus punitionem subservientem, super eum, et capietur in sagena mea : quia Deo agente, apprehensus et captus fuit a Chaldæorum exercitu. Et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldœorum. Id fecisse se perhibet Deus, quod ipso volente ac disponente fecit rex Babylonis et populus ejus. Et ipsam non videbit. Nabuchodonosor enim fecit ei oculos erui in Reblatha, et vinctum catenis duxit in Babylonem, ut scriptum est quarto Regum. Ibique morietur in carcere. Ista quoque Jeremias Sedeciæ prædixit : Babylonem, inquit, intrabis, et ipsam non videbis.
Ex his et consequentibus, aliisque diversis Prophetarum eloquiis luce clarius innotescit, quam distinctam atque certissimam omnium inferiorum ac futurorum cognitionem habeat Deus sapiens, felix et adorandus : cujus oppositum quidam stulti philosophi probare conati sunt.
Et omnes qui circa eum sunt, id est, cum Sedecia fugerunt, præsidium, id est auxiliatores ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum. Videntes enim Chaldæos super se irruentes, regem reliquerunt, atque hinc inde territi diffugerunt. Et gladium evaginabo post eos. Hoc Dominus dicit se peracturum, quia Chaldæi ipso volente, gladios suos extraxerunt post eos currendo, et quosdam eorum postmodum in Ægypto occidisse feruntur. Et scient quia ego Dominus, quum dispersero illos in gentibus. Tunc namque per pœnas divinam justitiam noverunt, deditque vexatio intellectum auditui. Et relinquam ex eis viros paucos, id est, in vita conservabo, a gladio et fame et pestilentia : ita quod has tres plagas evadent; ut enarrent omnia scelera eorum, id est tam sua quam aliorum Judæorum, qui perierunt vel capti fuerunt. Verbis enim et factis divinam
13
IV Reg. xxv, 7; Jer. lii, 11.
Jer. xxxiv, 3.
14
IV Reg. xxv, 5.
15
Is. xxviii, 19.
16
IV Reg. xxv, justitiam et suam impietatem monstrabant, dum pœnitentia ducti, quod verum fuit confessi sunt, et sua calamitate quid meruerint, prætenderunt in gentibus ad quas ingredientur. Jeremias autem et Baruch ejus notarius, aliorum facinora gentibus in Ægypto recitarunt.
Consequenter jubetur Propheta factis ostendere, quid communis populus in Jerusalem pateretur. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, panem tuum, id est cibum, in conturbatione comede, id est cum inquietudine animi et dolore; sed et aquam tuam, id est potum, in festinatione et mærore bibe. Et dices ad populum terræ, puta Judæos tecum in Chaldæam translatos: Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant Jerusalem in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent, id est cum angustia et pavore, tempore obsidionis suæ a Chaldæis, et aquam suam in desolatione bibent, id est cum ingenti tristitia, et quasi cum desperatione evadendi; ut desoletur terra a multitudine sua, id est, habitatorum suorum copia denudetur. Tenetur autem dictio ut, consecutive, non causaliter. Propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. Quamvis enim in Judæa aliqui justi fuerunt, ut Jeremias, Baruch, et filii Rechab, tamen aliorum respectu tam pauci exstiterant, ut quasi nulli videantur fuisse. Et civitates quæ nunc habitantur in Judæa, desolatæ erunt, id est, habitatoribus privabuntur ac destruentur, terraque Judææ deserta, id est inculta erit et non habitabitur, usque ad tempus præfinitum a Deo.
Deinceps increpatur error incredulorum Judæorum, qui Prophetarum oracula non credebant, sed deridebant, dicentes quod de longe distantibus vaticinarentur, nec dicta sortirentur effectum. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, quod est proverbium istud vobis, id est Judæis, in terra Israel, dicentium, In longum differentur dies, id est, tempus impletionis vaticiniorum satis tardabit, et peribit omnis visio, id est, prophetica denuntiatio erit cassa? De hoc et in Isaia leguntur perversi dixisse: Manda, remanda; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi. Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere, id est cessare, faciam proverbium istud, ejus falsitatem operibus demonstrando, neque vulgo dicitur ultra in Israel; et loquar ad eos per Prophetas, quia appropinquaverunt dies captivitatis et dejectionis eorum, et sermo omnis visionis, id est, verba prophetalium revelationum de vastitate eorum, mox implebuntur. Non enim erit ultra omnis visio cassa, id est, nulla prophetica revelatio frustrabitur, neque divinatio, id est futurorum revelatio divinitus facta, erit ambigua in medio filiorum Israel. Hic sumitur nomen divinationis in bono: quod alibi communiter in malo accipitur, scilicet pro usurpata futurorum denuntiatione. Unde et impii quidam vocantur divini. Quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, id est, verificabitur pro loco et tempore sicut prædixero.
Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, ecce domus Israel dicentium, id est, familia Judæorum incredulorum, tua verba subsannantium, ita ait: Visio quam hic videt, id est, quam iste Ezechiel nobis denuntiat, in dies multos extenditur, id est, tarde implebitur, et in tempora longa iste prophetat, id est de his quæ post spatia diuturna vix fient: unde nec nobis curanda est comminatio ejus. Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus, id est, tempore a me pronuntiato implebitur, et quæ de vestra, o Judæi increduli, vastitate prædixi, in vestris contingent diebus, et per experientiam vestræ punitionis scietis vera esse quæ dixi.
Præterea advertendum, quod duplici existente prophetia, videlicet prædestinationis, qua aliquid pronuntiatur secundum quod est in prædestinatione divina, et comminationis: ista quæ dicta sunt de prophetiæ impletione, potissime intelligenda sunt de prophetia prædestinationis. Pro-
Is. xii. 10.
23
24
25
26
27
28
17
18
19
20
21
22 phetia vero comminationis non semper impletur, saltem secundum tenorem superficiemque verborum; non tamen falsa est neque cassatur, quia secundum intentionem et sensum revelantis impletur aut verificatur.
Chapter 15 of 59