Articulus 15
EXPOSITIO CAPITULI TERTIDECIMI : ET FACTUS EST SERMO DOMINI.
POSTQUAM sermo propheticus sacerdotum, deinde regis ac principum culpas pœnasque descripsit, nunc idem agit de pseudo Judæorum prophetis. Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel qui prophetant. De qualibus autem prophetis loquatur, innuit subdens : et dices prophetantibus de corde suo, id est ex propria adinventione, conjecturatione seu fictione. De quibus Dominus ait per Jeremiam : Ego non misi eos; mendacium et vanitatem, et seductionem cordis sui prophetant vobis. Hæc dicit Dominus Deus : Væ prophetis insipientibus.
Quamvis juxta consuetudinem Scripturarum, non solum veri et boni atque divinitus illuminati vates, vocentur prophetæ, sed etiam mali et falsi (nam et in Jeremia Hananias pseudo frequenter nuncupatur propheta, et tertio quartoque Regum dicuntur prophetæ Baal; Paulus quoque ad Titum, quemdam gentilem poetam vocat prophetam : Dixit, inquiens, quidam proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces); vere tamen et proprie appellantur Prophetæ, qui divinitus illustrantur, juxta illud Petri : Non voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Denique pseudoprophetæ dicendi sunt insipientes; boni autem, sapientes : imo, secundum Hieronymum, mali prophetæ vocantur insipientes. Quocirca quæri potest, an Balaam fuit propheta insipiens. Et apparet quod sic, quoniam malus. Videtur autem quod fuit propheta sapiens, quia divinitus illustratus, saltem quoad ea quæ in libro Numerorum scribitur prophetasse. Unde habetur : Assumpta Balaam parabola sua, irruente in se spiritu Dei, ait : Dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est. Et respondendum, quod propheta dici potest insipiens, vel ratione conversationis, dum opera ejus veritati atque justitiæ obviant; vel ratione sermonis, dum verba ejus veritati doctrinæ repugnant. Primo modo fuit Balaam propheta insipiens, propter quod de se ipso disseruit : Dixit homo cujus obturatus est oculus.
Qui sequuntur spiritum suum, id est proprias considerationes, æstimationes et inclinationes : de quibus apud Jeremiam dicitur, Visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini; et nihil vident. Nihil enim intelligitur neque cognoscitur, nisi verum, secundum Philosophum : ideo falsi prophetæ, absolute loquendo, nihil vident, id est, nihil vere spiritualiterque intelligunt, quoad ea de quibus prophetare præsumunt. Ideo apud Isaiam dicitur : Speculatores ejus cæci omnes. Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israel, errant : id est, quemadmodum vulpes in silvis avibus fraudulenter insidiantur, sic pseudo isti animas simplicium simulata æquitate decipiunt, spiritualiterque occidunt, atque ad corporalem mortis plagam pertrahunt, confirmando impios in peccatis. Propterea in Threnis loquitur Jeremias : Prophetæ tui non aperiebant iniquitatem tuam, ut te
Num. xxiv, 3, 2, 4.
Ibid. 3.
Jer. xxiii, 16.
Is. LVI, 10. 4
Thren. II, 14.
Jer. xiv, 14.
Ibid. xxviii, 12.
III Reg. viii; IV Reg. x, etc.
Tit. I, 12.
II Petr. I, 1. ad pœnitentiam provocarent; viderunt autem tibi assumptiones falsas.
Hinc pseudo consequenter increpantur a Domino. Non ascendistis ex adverso : id est, peccatis populi non vos efficaciter opposuistis, verbo et opere increpando, nec etiam iræ seu ultioni divinæ justitiæ populo imminenti occurrendo, Deum precibus mitigando : quemadmodum Moyses et Aaron fecisse leguntur. Moysi quippe Dominus ait : Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos.1 Et dum populus Israel igne Dei incenderetur, Aaron sumpto thuribulo accurrit, et thus jaciens, inter vivos ac mortuos stetit, ut scribitur in Numeris.2 Neque opposuistis murum pro domo Israel : id est, mediatores idonei non fuistis inter Deum et filios Israel, totis viribus satagendo ne populus divinam vindictam incurreret : quemadmodum Jeremias, cui Dominus dixit, Non assumas laudem et orationem pro ipsis, et ne obsistas mihi ;3 ut staretis in prælio, id est, orationibus dimicaretis contra percussiones populo Israel imminentes a Deo et inimicis eorum. Nam, teste Hieronymo, sicut hosti murus opponitur, et adversario contra venienti solet occurri, ita Dei sententia Sanctorum precibus frangitur. Vident vana, id est phantastica, stulta, atque saluti contraria, et divinant, id est, usurpative pronuntiant, mendacium, dicentes, Ait Dominus : per quod se conformant modo loquendi Prophetarum sanctorum, quatenus divinitus inspirati credantur ; quum Dominus non miserit eos. Et perseveraverunt confirmare sermonem, id est, verba sua conficta ac falsa pertinaciter defenderunt ; nec increpati a sanctis Prophetis, inania revocarunt. Quibus Dominus increpatorie ait : Numquid non visionem cassam vidistis? id est, inanem utique considerationem seu contuitionem habuistis. Et dixistis, Ait Dominus, quum ego non sim locutus hujusmodi.
Propterea hæc dicit Dominus : Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium : quod non est vere, sed apparenter videre, quum verum, sit intellectus objectum ; ideo ecce ego ad vos debite puniendos me habebo, ait Dominus Deus. Et erit manus mea, id est potestas ad ulciscendum, seu justa potestatis meæ punitio, super prophetas qui vident vana. In consilio populi mei non erunt, id est in congregatione electorum Judæorum, quia non illuminabuntur a Deo de secretis Dei, ut illi; nec cum illis salvabuntur, sed erunt cum reprobis a sinistris; nec de Babylonica captivitate eruentur. Et in scriptura domus Israel non scribentur, id est in libro vitæ, in quo veri conscripti sunt Israelitæ. Vel ad litteram sensus est, quod non describeretur eorum genealogia in libro, quemadmodum aliorum, qui de Chaldæa in Judæam reversi sunt : quorum fuit descripta prosapia, ut unusquisque ad patrum suorum hereditatem rediret. Primæ expositioni consonat illud in Psalmo : Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.4 Unde et Jeremias ait ad Dominum : Recedentes a te, in terra scribentur.5 Nec in terram Israel ingredientur, videlicet in regnum cœleste ac regionem vivorum, quæ est terra videntium Deum, et per terram Israel designatur. Potest tamen per terram Israel Judæa intelligi, ad quam isti non fuerunt reducti. Et scietis quia ego Dominus Deus, ex consideratione punitionis illorum.
Eo quod deceperint populum meum, dicentes : Pax, pax, id est, hostes non supervenient vobis, et si venerint, nil nocebunt. Bis quoque dixerunt, Pax, ad confirmationem majorem. Et non est pax : quia Chaldæi supervenient vobis, et capient vos, o Judæi, qui pseudovatibus credidistis. Et ipse, videlicet populus meus per creationem, quem deceperunt pseudo, ædificabat parietem, id est munimentum contra Chaldæos, scilicet ipsam Jerusalem, vel confugiendo ad regem Ægypti, vel in idolis confidendo; illi autem pseudo liniebant eum luto absque paleis, id est vanis et frivolis persuasionibus adulatoriisque sermonibus : per talia populum in errore
10
B
C
D
Jer. xxiii, 14.
11
II Mach. v, 11.
Jer. i, 15.
12
S. vii, 12.
13 firmando, juxta illud Jeremiæ: In prophetis Jerusalem vidi iter mendacii; et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua.
Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, id est ad pseudo, qui modo præscripto liniunt luto absque paleis. Temperatura vero est exhortatio bona ex Scripturis, in qua simul fit mentio de misericordia et justitia, de humana fragilitate ac indigentia, et de divina pietate ac munificentia, ut timendo speremus, et sperando timeamus, nec insit vana securitas, nec formidolosa pusillanimitas. Hac temperatura usus fuit Judas Machabæus, de quo legitur: Singulos armavit non hasta et clypeo, sed optimis sermonibus et exhortationibus. Quod casurus sit paries sic linitus, sicut subjungitur. Erit enim imber inundans, id est Chaldæorum exercitus instar aquæ abundans et copiosus, et tanquam pluvia super Jerusalem cadens; et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, id est principes in exercitu Chaldæorum: qui super populum Juda irruerunt; de quibus Jeremias prædixit, quod poneret unusquisque solium suum super muros Jerusalem; et ventum procellæ dissipantem, id est regem Babylonis suo præcepto exercitum agitantem, atque Jerusalem demolientem. Vel ventus procellæ, est tribulatio illa intrinsecus missa a Deo, videlicet famis ac pestilentiæ, quæ Jerusalem et Judæam maxime dissipabant. Siquidem ecce cecidit paries, id est, munimentum vestrum contra Chaldæos paratum, deficiet: ponendo præteritum pro futuro, more prophetico, ad insinuandum certitudinem prophetiæ. Numquid non dicetur, id est improperabitur, vobis, o pseudo, Ubi est litura qua linistis, id est adulatio et persuasio qua aliis spem fatuam impressistis? Istud enim ab universis reliquiis Judæorum potuit eis improperari, et Deus judex justus, fortis et patiens, in morte eorum eis tantum objecit piaculum.
Propterea hæc dicit Dominus: Et erumpere, id est super vos consurgere, faciam spiritum tempestatis, id est præfatum ventum procellæ, in indignatione mea, id est in zelo justitiæ meæ, quo vestra detestor peccata. Et imber inundans, id est Chaldæorum exercitus, in furore meo erit prævalens vobis; et lapides prægrandes, videlicet principes præinducti, in ira, vel mea vel sua, supervenient vobis in consumptionem, id est ad vestram exterminationem. Et destruam parietem quem linistis absque temperamento: quia, ut dictum est, per Chaldæos omnia Judæorum munimenta dejecta sunt; et adæquabo eum terræ: quia et regem Ægypti cum populo suo, ipsamque Jerusalem et idola ejus Chaldæi solo tenus calcaverunt, vicerunt seu destruxerrunt. Et revelabitur fundamentum ejus : id est, pariete isto destructo, patebit in quo fuerit stabilitus, et cui innitebatur. Quo designatur, quod Jerusalem auxiliumque Ægypti et spes Judæorum inanis, funditus a Chaldæis dejicerentur. Ideo subditur: et cadet, et consumetur, id est destruetur, in medio ejus, id est in semetipso, vel in medio populi mei. Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento, id est, tam ipsum parietem, quam pseudo, simul per Chaldæos dejiciam. Dicamque vobis, o Judæi : Non est paries, id est, munimenta prædicta defecerunt, et non sunt qui liniunt eum, id est, pseudo occisi sunt, utpote prophetæ Israel qui prophetant ad Jerusalem mendaciter, et vident ei visionem pacis, id est, pacem false ei promittunt, quam se dicunt prævidere futuram, et non est pax, secundum quod illi confingunt.
Insuper loquitur sanctus Ezechiel adversus nefarias Judaicæ gentis prophetissas. Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quæ prophetant de corde suo: id est, impias filiorum Israel prophetissas, de suis confictionibus vaticinantes, vultu irato atque distorto intuere, saltem oculos corporales dirigendo ad locum habitationis earum, ad insinuandum iram ac ultionem Dei adversus eas. Porro, ut ait Hieronymus, sicut contra veros et
14
B
C
D
15
16
17 sanctos Prophetas pseudoprophetæ diabolico spiritu inspirabantur; sic contra divinas et sanctas Prophetissas feminæ quædam dæmoniaco spiritu agebantur, spiritu prophetali se vigere dicentes, quales fuerunt contra quas nunc tractatur.
Vaticinare super eas, et dic: Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis: id est, pœna captivitatis et famis, imo et sempiternæ damnationis imminet prophetissis, quæ per verba blanda et vana atque conficta promissa, populum Israel cujuslibet ætatis confirmant in suis erroribus atque peccatis. Vel ad litteram intelligendum est, quod consuebant pulvillos, et cervicalia præparabant ad ponendum ea sub cubitis atque capitibus Judæorum, quatenus per hoc non verbis dumtaxat, sed et rebus ac factis, felicitatem, quietem et pacem eis futuras prædicerent. Verbis enim et factis seu signis prophetæ et prophetissæ fallaces conformabant se veris Prophetis, sicut et vitia virtutibus se palliant atque sub specie boni multa mala geruntur. Unde sicut sancti Prophetæ nunc verbis, nunc signis seu sensibilibus factis prophetabant, ita et pseudo: ut patet de Hanania in Jeremia, et de Sedecia quodam in libro tertio Regum, qui sibi fecit ferrea cornua.67 Hæc ergo fecerunt ad capiendas, id est decipiendas, animas: ex quo secuta est captivitas populi a Chaldæis. Et quum caperent, id est fallerent, animas populi mei, vivificabant animas eorum, id est, vitam securam et longam eis spondebant, atque in bono statu seu via salutis eas esse dicebant.
Et violabant me ad populum meum, id est, me a populo Israel inhonorari fecerunt, meque provocaverunt ad affligendum eos, feceruntque populum meum male sentire de me, propter pugillum hordei et fragmen panis, id est propter vilissimum commodum et modicum quæstum. In quo patet quam enormis fuit earum impietas, quæ spiritualibus carnalia eatenus præferebant, et pro indigna mercede
A Deum tam graviter offenderunt. Ut interficerent, id est, suis comminationibus ad peccandum inducerent, animas quæ non moriuntur, id est, animas justorum, quæ vita gratiæ vivunt, nec mortalibus peccatis consentiunt; et vivificarent, id est, feliciter et virtuose vivere, diuque ac prospere victuras esse assererent, animas quæ non vivunt, id est animas impiorum, quæ vita gratiæ carent, et morte peccati prostratæ sunt. Justis enim, quia nil eis præstabant, comminabantur adversa; perversis autem prospera, propter eorum dona. Unde in Michæa scriptum est: Si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prælium.8 Mentientes populo meo credenti mendaciis prophetissarum istarum.
Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus, qui nullum peccatum deserit impunitum: Ecce ego ad pulvillos vestros, id est, peccata deceptionum vestrarum ulciscar, quibus vos capitis animas volantes, id est leves, vagas, instabiles, quæ circumferuntur omni vento doctrinæ;9 et dirumpam eos de brachiis vestris, id est, auferam vobis facultatem taliter decipiendi instabiles, interficiendo vos ipsas. Et dimittam animas quas vos capitis, id est, de reti et laqueo fraudulentiæ vestræ eripiam eas, animas ad volandum, id est ad levitatem et circumferentiam doctrinarum dispositas; vel, Animas ad volandum, id est creatas a me ad contemplationis volatum, elevationemque mentis ad desiderium æternorum. Et dirumpam cervicalia vestra, id est fallacia blandimenta, et liberabo populum meum de manu vestra, vestram perversitatem atque hypocrisim eis monstrando; neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum, id est ad spoliandum eos donis gratiæ et virtutum, et corporalibus bonis eorum per vestra blanda figmenta, itemque ad subjiciendum eos potestatibus dæmonum. Et scietis quia ego Dominus per pœnas vitæ præsentis et inferni.
Pro eo quod mærere fecistis cor justi mendaciter, id est per verba mendosa, prophetando sibi adversa; vel, quia de vestra perversitate afflictus est justus; vel, quia aliqualiter a vobis seductus, dolebat mendaciter, id est injuste, inordinate cor suum contristans; quem ego non contristavi, id est, sic contristandum non censui, nec effective, sed permissive eum afflixi; et confortastis manus, id est vires operativas ac opera, impii, confortatione damnabili per adulationes et vaticinationes pestiferas, ut non reverteretur a via sua mala per pœnitentiam, et viveret per gratiam et evasionem de manibus Chaldæorum. Propterea vana non videbitis, et divinationes, id est usurpatas futurorum eventiones, non divinabitis amplius: quoniam protinus vos occidam. Unde per Jeremiam Dominus ait de ipsis: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle.10
Footnotes
Chapter 16 of 59