Skip to the text

Articulus 16

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI TERTIIDECIMI INTELLECTU.

QUÆ in præsenti capitulo ad litteram de pseudoprophetis Judæorum scribuntur, antiqui expositores de hæreticis spiritualiter interpretantur: quod non hic tantum, sed in aliis quoque Scripturarum locis veteris Testamenti communiter faciunt, utpote Didymus, et post eum Hieronymus, et ante eos Origenes, multique alii: et rationabiliter, quia eorum temporibus abundabant hæretici Ecclesiam enormiter molestantes. Posteriores autem expositores, quorum temporibus defecerunt hæretici, et pastores Ecclesiæ ad grandem atque deflendam ruinam dilapsi sunt, de prælatis, pastoribus, doctoribus, prædicatoribusque Ecclesiæ, quorum conversatio verbis non consonat, ista atque similia exposuerunt. Itaque de istis hæc exponendo, Dominus ait:

Væ prophetis insipientibus. Hi namque appellantur prophetæ, quia de futuro reproborum judicio ac tormento, electorumque gaudio sempiterno, multa denuntiant. Qui sequuntur spiritum suum: quia etsi vera prædicent, sacram quoque Scripturam recte intelligant, concupiscentias tamen suas sequuntur, passionibus animæ superantur, cogitationibus vanis et frivolis immorantur, nec agunt quæ docent: imo quos verbis ædificant et informant, operibus vitiosis inexemplaribusque corrumpunt. Quocontra in Ecclesiastico jubetur: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.1 Quibus per Isaiam Dominus comminatur: Væ, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me;2 et ordiremini telam, et non per spiritum meum. Proprium ergo sensum non sequamur, sed cum Psalmista Deo cum omni affectu dicamus: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.3 Et nihil vident. Isti sunt qui in mortalibus jacent peccatis: quia etsi Deum per Scripturas cognoscant seu videant notitia informi, non tamen formata notitia, quum excæcati sint mente, privati illustratione Solis justitiæ, quibus sol intelligentiæ non resplendet. De quibus ad Titum scribit Apostolus: Dicunt se nosse Deum, factis autem negant.4 Denique in prima Joannis epistola conscriptum est: In hoc scimus, quoniam cognovimus Deum, si mandata ejus observamus.5 Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.

C Insuper Dominus improperat istis: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis vos murum pro domo Israel. Debet enim prælatus et pastor ac prædicator, pro defensione sui gregis se ipsum objicere medium, et devotissimis precibus Deum placare, dæmones expugnare, suisque subditis tempore tentationis, persecutionis et adversitatis, totis viribus subvenire. Hoc nempe est, stare in prælio in die Domini, juxta sensum præcedenti articulo introductum. Hoc modo pro filiis suis ac proximis opposuit Paulus se murum, qui dixit:6 Libentissime impendam, et superimpendar ego ipse pro animabus vestris; et denuo, Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis Judæis.78 Hinc ait Joannes in prima sua epistola: Christus pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.9 Vident vana. Sæpe enim inutilibus considerationibus sunt intenti, et ea loquuntur ad quæ loquenda divinitus non mittuntur. Hinc de negligentibus et indignis prælatis scriptum est in Isaia:10 Speculatores cæci omnes, canes muti, videntes vana, et dormientes. Qui enim contra subditorum peccata efficaciter non exclamant ac prædicant, dicuntur canes muti, non valentes latrare, et dormientes torpore acediæ.

Super istos erit divina vindicta tanto terribilior, quo ipsi negligentiores exstiterint. Quibus Sapiens ait: Altissimus interrogabit opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur; cito et horrende apparebit vobis. In consilio populi mei non erunt, id est in consortio electorum: de quibus fatur in Psalmo, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum et congregatione;1112 et rursus, Ideo non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Præterea justorum consilium, est de his quæ pertinent ad salutem, quomodo placeant Deo, et proximos suos ædificent, vel sibi commissos salubriter regant. In hujuscemodi autem consilio negligentes prælati ac reprobi non consistunt; sed et divinæ sapientiæ secreta consilia eis per Spiritum Sanctum non revelantur, sicut electis et Paulo, qui loquitur:13 Non subterfugi quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei. Et in Sapientia inducitur:14 Quis hominum poterit scire consilium Dei, nisi tu, Deus, dederis sapientiam, et miseris spiritum tuum de cœlis? Et in scriptura domus Israel non scribentur, scilicet in libro vitæ. De qua scriptura dicit Salvator: Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in cœlis. Hinc non agnoscuntur a Deo per approbationem, sed dicit ad eos: Nunquam novi vos; discedite a me, operarii iniquitatis.

At vero isti decipiunt populum Dei, dicendo, Pax, pax:15 quando videlicet impiis blandiuntur, et peccantibus de divina misericordia indiscrete fiduciam præbent, quasi non secundum magnitudinem misericordiæ Dei esset et magnitudo justitiæ ejus;16 nec terribilia Dei judicia, sempiternasque tartari pœnas, subditis satis commemorant. Et ipse, populus christianus, œdificabat parietem, id est operum quæ ex suo genere bona sunt, congeriem vel munimentum contra diabolum et infernum; illi autem, videlicet inefficaces prælati, doctores et prædicatores verbosi, non virtuosi, liniebant eum luto absque paleis, id est verbis sine exemplis, vel sermonibus sale discretionis ac sapientiæ non conditis. Ad hoc quippe quod juste vivant subjecti, non sufficit quod doceantur agere bona, sed et ut faciant ea bene, hoc est cum debitis virtutum circumstantiis, scilicet congruo loco et tempore, cum recta intentione ex caritate; nec sufficit doctrina sine vita. Ideo paries sic constructus, casurus est. Admonendi quoque sunt præsidentes, ut verbo et opere cum sapientiali discretione liniant et confortent spiritualem subditorum in virtutibus fabricam, quemadmodum in prima ad Timotheum docet Apostolus:17 Esto exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in caritate; attende lectioni, exhortationi, doctrinæ: hæc enim faciens, et te ipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.

Erit enim imber inundans, id est, copiosa adversitas, vel sæcularium hominum multitudo a virtutibus retrahens; et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, id est aerias potestates mentem tentantes, et ventum procellæ, id est flatus tentationum. Per ista dejicitur paries præmemoratus non bene linitus, ad confusionem prælatorum. Quibus verbis consonat quod ait Salvator: Omnis qui audit verba mea, et non facit ea, similis est viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam; et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam; fuitque ruina ejus magna.

Porro quod in textu subjungitur contra prophetissas iniquas, ad deceptrices vetulas, quæ se sapientes ostendunt, et contra feminas spiritualiter aliis præsidentes, nec suum officium debite exsequentes, est referendum. Quod vero mox subditur, Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas, contra omnes adulatores, deceptores, simulatores et callidos, sophisticeque loquentes, profertur: qui injustos laudando, animas vitiis mortuas vivificant, seu vivere asserunt vita gratiæ ac virtutum; justos autem vituperando, interficiunt seu interfectas affirmant animas, quæ non moriuntur gratiam amittendo. Et heu, quam multi hæc faciunt, propter quæstum vilissimum hominumque favorem, ut hominibus vanis complaceant! Istos istorumque pulvillos et cervicalia, Deus dire dijudicabit, ac districte damnabit. Propter quod scriptum est in Job: Simulatores et callidi provocant iram Dei. In Ecclesiastico quoque: Qui sophistice loquitur, odibilis est; in omni re defraudabitur: non est illi data a Domino gratia; omni enim sapientia defraudatus est. Isaias demum testatur: Popule meus, qui te beatificant, ipsi te decipunt. Hinc orat Psalmista: Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Hæc ergo vitia semper vitemus, et anima nostra stabilita sit in affectu boni, amoreque Dei, non volans per inania et mundana. Ei autem quod nunc dicitur, quemadmodum adulatores et fallaces capiunt animas volantes, consonat quod in secunda Petri epistola de inobedientibus dicitur: Audaces, sibi placentes, pellicientes animas instabiles.

Mærere fecistis cor justi, quem ego non contristavi. Ex hoc innotescit quam grande piaculum sit, justum vexare aut contristare, præsertim ex proposito: in quo multum culpabiles sunt, qui bonorum prælatorum exhortationibus non acquiescunt, nec jussis obtemperant, et qui spiritualibus personis graves et importuni exsistunt. Cetera ex præcedenti articulo facillime intelligi possunt.

Est autem pro dictorum intellectu scium, quod sicut triplex est vita, videlicet naturæ, gratiæ, gloriæ; ita triplex est mors, utpote mors naturæ, mors culpæ, mors gehennæ seu infernalis miseriæ.

Footnotes

  1. Eccl. xviii, 30. ↩

  2. Is. xxx, 1. ↩

  3. Ps. cxlii, 10. ↩

  4. Tit. i, 16. ↩

  5. 1 Joann. ii, 3, 4. ↩

  6. II Cor. XII, 15. ↩

  7. Rom. IX, 3. ↩

  8. Rom. IX, 3. ↩

  9. I Joann. III, 16. ↩

  10. Is. LVI, 10. ↩

  11. Ps. I, 5. ↩

  12. Ps. CX, 1. ↩

  13. Act. XX, 27. ↩

  14. Sap. IX, 13, 17. ↩

  15. Matth. 23; ↩

  16. Luc. X, 27. ↩

  17. I Tim. 12, 13, 14. ↩

Chapter 17 of 59