Articulus 18
EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI :1 ET FACTUS EST SERMO DOMINI AD ME.2
CONSEQUENTER diversis parabolis seu similitudinibus inutilitas Judæorum, et ipsius Jerusalem signatur subversio, et primo per similitudinem a ligno vitis absciso acceptam. Ipsa etenim Synagoga in Prophetis frequenter vinea appellatur : juxta illud Isaiæ, Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est ;34 et in Psalmo, Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam.56 Per Jeremiam quoque Dominus loquitur : Pastores multi demoliti sunt vineam meam.7 Infructuosi ergo incredulique Judæi, merito comparati sunt absciso vineæ ligno. Quemadmodum autem vinea quamdiu fructificat, inter omnia ligna pretiosissima est, secundum Hieronymum ; ita dum uvas ferre desistit, inutilissima comprobatur. Sic fuerat de Judæis. Denique, sicut gratia naturam perficit, sic culpa hanc inficit; et quo anima magis in vitiis habituatur, eo aptitudo liberi arbitrii ad virtutes, amplius minoratur vel debilitatur. Hinc ipsa peccati consuetudine invalescente, videtur homo totaliter inhabilis fieri ad bonum gratiæ ac virtutum, sicut et Salomon ait :8 Impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Verumtamen habilitas ista arbitrii, nunquam in toto aufertur, præsentis vitæ statu durante. Homo enim non immobilitatur in termino, nisi in morte.
Itaque sanctus Ezechiel : Et factus est, inquit, sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, quid fiet ligno vitis, id est absciso vineæ ramo, ex omnibus lignis nemorum, id est, exsistenti de numero lignorum in nemoribus positorum? Numquid tolletur de ea, puta de vite, lignum, id est ramus seu portio ejus, ut fiat opus, id est aliquod instrumentum aptum ex ipso, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas? Est autem paxillus quippiam parieti infixum, ut in eo ipso aliquid suspendatur. Ecce igni datum est in escam. Non enim ad aliud utile est, nisi ut comburatur, et ignem conservet. Utramque partem ejus consumpsit ignis, postquam in ignem projectæ fuerunt, et medietas ejus redacta est in favillam : sicque totum comburitur. Per duas partes intelliguntur extremitates seu summitates ligni. Unde Aquila transtulit, Duo novissima ejus ; Symmachus vero et Theodotion, Duas summitates ejus. Numquid utile erit ad opus ? Littera difficultatem non habet.
Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quomodo lignum vitis exsistens inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum. Ex divina enim providentia ortum est, ut lignum tale ignis incendio deputetur. Sicut ergo hoc lignum tradidi igni, sic tradam habitatores Jerusalem manibus Chaldæorum, et ponam faciem meam in eos ad puniendum. Septuaginta transtulerunt : Obfirmabo faciem meam, id est, vultu quasi irato eos adspiciam. De igne egredientur, id est, tribulationem quæ fuit in urbe Jerusalem tempore obsidionis, exeundo urbem occulte effugient, et ignis, id est alia grandis afflictio, consumet eos. Unde regem Sedeciam et multos secum egredientes de urbe, clam comprehenserunt atque gravissime afflixerunt Chaldæi, ut dictum est.910 Et scietis vos, Judæi in Chaldæam translati, vel in vita servati, quia ego Dominus, quum dedero terram Judææ inviam et desolatam, id est transeuntibus atque inhabitantibus spoliatam, eo quod prævaricatores exstiterint habitatores ipsius.
Postremo, quod nunc de Synagoga litteraliter dictum est, ad Ecclesiam facile est spiritualiter applicare. Etenim, quo majora fuerunt gratiæ dona virtutumque germina in Christi Ecclesia, quam unquam in Synagoga, eo nomen vineæ eminentius competit matri Ecclesiæ, quam Synagogæ. Christus quoque in Evangelio se ipsum nominat vitem, et fideles suos nuncupat palmites.11 Mali igitur Christiani, qui sunt ecclesia malignantium, comparantur ligno vitis infructuoso absciso, quod in ignem projicitur. Propter quod ait Salvator :12 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet ; et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Ex talibus ergo impiis Christianis fieri nequit opus salubre, nec esse possunt, secundum quod tales, instrumentum virtutum, opera virtuosa elicitive ac meritorie producendo, Salvatore testante : Non potest arbor mala fructus bonos facere.1314 Insuper ex eis, ut tales sunt, effici nequit paxillus, id est aliorum prælatus idoneus, in Deo per gratiam fortiter fixus, cui alii innitantur, in quo dependeant, a quo verbo et opere confortentur :15 quemadmodum Dominus ait per Isaiam de Eliacim :16 Figam illum paxillum in loco fidelium, gloriæ domus patris sui; et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus, vasorum diversa genera, omne vas parvulum, etc. Ideo adversariis suæ salutis traduntur, ita quod servi sunt peccati ac dæmonis, ministri corruptionis, a propria carne ac sæculo nequam devicti : sicque tandem in ignem gehennæ mittuntur.
Footnotes
Chapter 19 of 59