Articulus 24
EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI : ET FACTUM EST IN ANNO SEPTIMO.
ET factum est in anno septimo transmigrationis Joachin, alias Jechoniæ, in quinto, videlicet mense hujus septimi anni. In aliquibus autem textibus continetur mense; sed non est in translatione seu textu Hieronymi, neque in libris correctis. In decima mensis quinti die; venerunt viri de senioribus Israel, ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me. Mos enim fuit Judæis, ut quæ scire optabant, a Deo quærerent per Prophetas.1 Supra scriptum est, Factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, etc.;2 hic autem habetur, Factum est in anno septimo, in quinto (mense), in decima mensis, etc. Ex quo trahit Hieronymus, quod post undecim menses et quinque dies superioris visionis, iterum sermo Dei fit ad Prophetam.
Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, loquere senioribus Israel. Illis coram Propheta sedentibus, revelatio fit Prophetæ angelico ministerio, vel sola interna allocutione, vel etiam exteriori aliqua apparitione, quam illi nequaquam viderunt: magis autem apparet, quod interna allocutione dumtaxat ista audierit. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Num ad interrogandum me venistis? Antequam illi quæstionem proponant, ostendit se Deus scire quid in cordis arcano prætenderent. Vivo ego, quia non respondebo vobis ad votum, nec directe ad ea quæ quærere vultis, ait Dominus Deus, quia non intentione sincera, nec fideli ac humili mente ad interrogandum venistis. Unde ait Hieronymus: Sanctis et congruenter quærentibus datur responsio, juxta illud: Adhuc loquentibus illis dicam, Adsum. Peccatoribus vero, quales et isti fuerunt, non datur responsio, sed increpatio pro peccatis.3 Hinc in Isaia scriptum est : Miserans miserebitur tui Deus; ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi. Si, pro quia, judicas, id est judicare habes, eos, fili hominis, ex commisso tibi officio; si judicas eos : hoc ad majorem confirmationem et seriositatem repetitur. Quoniam enim Ezechiel fuit a Deo constitutus speculator, magister, et doctor domus Israel, debuit eos judicare judicio discretionis, et fortiter increpare, dando sententiam, an bene vel male agerent, itemque an impie se haberent. Abominationes patrum eorum ostende eis, id est, detestanda parentum peccata istis eorum filiis ad memoriam revoca. Quum præcedenti capitulo dixerit, patrum peccata non redundare in filios : cur modo præcipit istud, nisi ut ostendantur, scilicet filii isti, similia vitia perpetrare peccatis parentum, atque hereditario malo longissimum funem trahere peccatorum, ut quorum imitantur peccata, pertimescant supplicia?
Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : In die qua elegi Israel, id est filios Jacob. Certum est, nil novitatis vel mutabilitatis esse in Deo sublimi et benedicto. Quos ergo ad vitam beatam cœlestem elegit, ab æterno elegit ; sed signa hujus electionis, certis et variis monstrat temporibus. Quod autem ad cultum suum filios Jacob elegerit, frequenter ostendit et dixit. Verumtamen dies hujus electionis, de quo jam sermo, intelligi potest dies seu tempus quo misit Moysen ad filios Israel in Ægyptum, ut inde eos educeret, eisque diceret quod Deus preces eorum audisset. Dixit enim Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos ; et iterum: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos.4 Et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, id est, potentia mea usus sum, Ægyptios Israelitarum oppressores plagando; et apparui eis in terra Ægypti, id est, majestatis meæ notitiam eis infudi per verba et opera miraculosa, per Moysen prolata seu facta. Et levavi manum meam pro eis liberandis. Eadem quippe Deus virtute reprobos percussit, et electos redemit. Dicens: Ego Dominus Deus vester: qui licet sim omnium Deus per creationem et generalem præsidentiam, vester tamen specialiter Deus sum per cultum et providentiam singularem. A machus, Regionem; Theodotion, Fortitudinem.
Et dixi ad eos: Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, id est, peccata quæ per visum incustoditum fiunt, devitet et corrigat. Hinc nempe in Numeris Dominus jussit filiis Israel, ut facerent sibi fimbrias quatuor per quatuor angulos palliorum, ponentes in eis vitas hyacinthinas, quas quum viderent, recordarentur omnium mandatorum Dei, nec sequerentur cogitationes et oculos per res varias fornicantes.5 Custodiendus ergo est visus, et cum Psalmista orandum: Averte oculos meos ne videant vanitatem.6 Alioqui mors ingredietur per fenestras domus nostræ, ut loquitur Jeremias, id est peccatum per corporis sensus.7 Et in idolis Ægypti nolite pollui, ea colendo: quorum cultura est animæ macula, verique Dei injuria et offensa. Ego Dominus Deus vester, naturaliter mundus et sanctus, cujus puritatem et sanctitatem imitari debetis, me solum colendo ac diligendo.
In die illa levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de terra Ægypti, in terram quam provideram eis tanquam filiis meis, quos per corporalium bonorum promissionem ac dationem, ad spiritualium bonorum amorem attrahere volui, fluentem lacte et melle, id est omnibus ad vitam necessariis atque accommodis exuberantem; quæ est egregia inter omnes terras. Dicit hic quidam, se audisse ab his qui in Judæa et in Ægypto fuerunt, quod Ægyptus fertilior atque amœnior sit Judæa: ideoque eminentiam hujus terræ spiritualiter referendam ad Christum, qui in ea fuerat nasciturus, conversaturus, et moriturus pro nostra salute. Verumtamen huic repugnare videtur quod S. Hieronymus, terræ hujus incola, ait hoc loco: Juxta litteram, inquiens, inclytam esse terram Judææ, cunctisque terris fertiliorem, dubitare non poterit, qui a Rhinocolura usque ad Taurum montem cunctam consideraverit terram, et urbium potentiam, amœnitatemque regionum. Nihilo minus terra ista, præcipua appellatur, propter Christi mysteria in ea exhibita, et quia in ea tempore veteris Testamenti viguit cultus Dei. Unde pro eo quod Hieronymus transtulit, Egregia est inter omnes terras: Aquila in prima sua editione transtulit, Firmamentum; in secunda, Inclytum; Sym-
Et irritaverunt me, id est, justitiæ meæ rigorem promeruerunt, nolueruntque me audire, id est verbis meis ac jussionibus obedire. Unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit: secundum sensum præhabitum; nec idola Ægypti reliquerunt. Ex quo innotescit, quod filii Israel in Ægypto Ægyptiorum idola coluerunt, aliqui saltem, etiam postquam Moyses venit ad eos. Et dixi, ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis in medio terræ Ægypti. Ex his patet, secundum quod ait Hieronymus, quod filii Israel in Ægypto auditis Moysis verbis, statim rebelles fuerunt, desperantes salutem, et contra Moysen mussitantes, atque divinis promissionibus diffidentes. Nam sicut in Exodo legitur, ad Moysen Aaronque dixerunt: Judicet Dominus inter nos et vos, quia fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone. Egressi quoque dixerunt ad Moysen: Nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes, Recede8 a nobis,9
D ut serviamus Ægyptiis? Hinc ergo comminabatur Deus, quod eos in Ægypto occideret, sicut hic testatur Propheta, quamvis non sit in libris Moysis scriptum: non enim omnia scripta sunt. Et feci propter nomen meum, id est, eis tunc clementer peperci, et quod ex justitia comminabar, per misericordiam non implevi, propter meam ipsius gloriam et nominis mei honorem; ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant, id est, ne ego ipse ab Ægyptiis impotens reputarer et blasphemarer, sicque nomen meum et majestas famaque mea vilesceret, inter quas apparui eis, id est, me ipsis per verba atque miracula notificavi, ut educerem eos de terra Ægypti. Ideo si Deus eos in Ægypto occidisset, dixissent Ægyptii: Idcirco in terra nostra eos occidit, quia non potuit eos de terra et manu nostra eripere.
Ejeci ergo, id est, velociter quasi cum impetu quodam eduxi, eos de terra Ægypti: juxta illud in Exodo: Egressi sunt, compellentibus eos Ægyptiis, et nullam facere moram sinentibus.10 Et eduxi eos in desertum, ut de Ægyptiorum consortio et peccatis erepti, Dei præcepta in solitudine facilius adimplerent. Et dedi eis præcepta mea moralia, cærimonialia, et judicialia; et judicia mea, id est, quæ mihi bona, justa, recta et vera videntur, ostendi eis per Moysen, in cujus libris conscripta sunt hæc. Quæ faciens homo, vivet in eis: quoniam observantes ea ex caritate, vita gratiæ vixerunt, et vitam gloriæ meruerunt, mortem quoque corporalem, quæ legis transgressoribus inferebatur, evaserunt. Insuper et sabbata mea dedi eis, id est præceptum de sabbatorum festivatione, ut in eis ab omni opere servili quiescerent, sicque se mihi conformarent, qui septimo die cessavi ab omni opere quod patravi;11 ut essent signum, id est specialis caritatis indicium, inter me et eos. Magnum enim dilectionis Dei ad eos exstitit signum, quod sic voluit eos sibi conformari, vacare, et in se mente expedita quiescere. Porro, secundum Hieronymum, sabbatum et circumcisio in signum data sunt veri sabbati et veræ circumcisionis, ut sciamus in ipso perfecto æternoque sabbato requiescendum a sæculi operibus, et non præputium, sed cor circumcidamus. Et scirent per gratiæ illustrationem, quia ego Dominus sanctificans eos.
Denique sicut in Ægypto, ita et in deserto rebelles effecti sunt, secundum quod subditur: Et irritaverunt me domus Israel in deserto. In præceptis meis non ambulaverunt¹ perseveranter, nec generabiter: juxta illud in Psalmo, Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare;12 et judicia mea projecerunt, reprobando quæ approbo, et approbando quæ reprobo: juxta illud Isaiæ, Quæ nolui elegistis. Et sabbata mea violaverunt vehementer, non vacando Deo in ipsis, sed impie cogitantes, et carnaliter appetentes.13 In Exodo etiam legitur qualiter quidam sabbato colligere voluerunt manna contra Moysis jussionem. Dixi ergo, ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem, id est occiderem, eos.14 Sæpius quippe Deus eis ista comminabatur, specialiter post aurei vituli formationem et adorationem, quum dixit Dominus ad Moysen: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos.15 Et feci propter nomen meum, id est, propter nominis mei honorem eis pie peperci, ne violaretur coram gentibus, de quibus ejeci eos, id est coram Ægyptiis, hoc est, ne Ægyptii ex Judæorum in deserto prostratione tam celeri scandalizarentur, et male de Deo sentirent, ac dicerent quod in eremum eos duxisset ut ibidem perimeret ipsos. Hanc autem rationem Moyses, Deum pro populo orans, frequenter in suis precibus allegavit: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum?16 Ne, quæso, dicant Ægyptii: Non poterat eos Dominus inducere in terram quam eis promiserat, idcirco occidit eos.17 Et rursus: Ne dicant, Callide eduxit eos ut occideret eos in montibus, et deleret e terra.18
15
Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ad percutiendum eos propter ipsorum adversum me murmurationes, incredulitates, ac diffidentias, ne inducerem eos in terram quam dedi, id est dandam prædixi, eis, fluentem lacte et melle, præcipuam terrarum omnium habitabilium, secundum expositionem inductam; quia judicia mea projecerunt, contraria eis agendo, et in præceptis meis non ambulaverunt. Istam comminationem aliqui referunt ad id, quod filii Israel auditis exploratorum sermonibus, voluerunt regredi in Ægyptum, dicentes: Odit nos Deus; et item, Utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio. Tunc nempe voluit eos Dominus repente disperdere, sed ad Moysis preces mitigavit sententiam, et paulatim eos consumpsit infra quadraginta circiter annos, ita quod nullus murmuratorum illorum, ingressus est terram promissam: quæ omnia in libro Numerorum plenius recitantur. Post idola enim cor eorum gradiebatur, id est, ad solitam idololatriam afficiebantur, pronique erant, idcirco divina præcepta faciliter neglexerunt.
16
Deut. 1, 27.
Num. xiv, 3.
Ibid. 11 et seq.
17
Ibid. 12.
Et pepercit oculus meus, id est pietatis meæ adspectus, vel sapientiæ vultus seu visus, quo eorum fragilitatem intuebar, super eos, ut non interficerem eos tam subito, ut fueram comminatus, dicendo: Feriam eos pestilentia; nec consumpsi eos in deserto. Huic videtur obviare quod dictum est, quia paulatim consumpti sunt. Ad quod dici potest, quod populus dicitur proprie consumi, quando totaliter tollitur, ita quod posteros non relinquit; prædicti autem Judæi filios post se reliquerunt. Præterea circa hunc locum scribit Hieronymus: Quæritur, quomodo eis pepercerit, quorum cadavera in solitudine correrunt, et excepto Josue et Caleb, terram promissionis nullus ingressus est, scilicet de numeratis. Respondet Hieronymus: Ex quo intelligimus vivere eos, nec æternis suppliciis reservatos, nec deletos esse de libro viventium, nec consumptos ante faciem Dei. Si enim quia in terram promissionis ingressi non sunt, perisse credendi sunt, ergo et Moyses periit.
Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In præceptis patrum vestrorum, quibus jusserunt vobis facere talia impietatis opera, qualia ipsi fecerunt, nolite incedere; nec judicia eorum, id est errores inolitos, custodiatis; nec in idolis eorum polluamini, quoniam idololatria est turpissima animæ macula. In præceptis meis ambulate. Præceptum enim Domini lucidum, illuminans oculos. Et judicia mea custodite mentis memoria, et facite ea in affectu. Judicia namque Domini vera, justificata in semetipsa. Et sabbata mea sanctificate, id est, dies sabbati in sanctis operibus Deo vacantes expendite, ut sint signum inter me et vos: secundum intellectum expositum; et sciatur, id est, per vestram obedientiam omnibus innotescat, quia ego Dominus Deus vester per specialem amorem, devotionem et cultum, non idolum aliquod.
Et exacerbaverunt me filii, non meam tranquillitatem minuendo, sed meam justitiam ad pœnas acerbas provocando; et in præceptis meis non ambulaverunt. Istud contigit in peccato Beelphegor, et cum filiabus Madian, ut aliqui dicunt, quemadmodum in Numeris habetur. Et comminatus sum, ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto. Tunc enim gravissimam pœnam meruerunt. Averti [autem] manum meam a percussione eorum tam generali ac dira, ut meruerunt. Quamvis enim tunc quidam fuerint interfecti, aliis tamen indultum est, et terram promissionis ingressi sunt. Et hoc feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos. Istud jam satis expositum reor.
Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem eos in terras, eo quod judicia mea non fecissent, et præcepta mea reprobassent, et post idola patrum
18
19
Ps. xviii, 9.
Ibid. 10.
20
21
Num. xxv.
22
23
24 suorum fuissent oculi eorum. Quemadmodum Hieronymus ait hic: Ubi Deus manum suam levavit contra filios istos, quorum patres in solitudine corruerunt, ut dispergeret eos in nationes, Scriptura non dicit; sed ex eo quod hic ait Dominus per Prophetam, factum esse credendum est. Alii tamen dicunt, quod etiam Hieronymus tangit, quod scilicet Scriptura loquitur hic de futuro per modum præteriti, ita quod ista referenda sint ad tempora Judicum et Regum, quibus filii Israel præfata facinora commiserunt, atque ob hoc frequenter dispersi fuerunt ac gentibus traditi, præsertim Assyriis et Chaldæis.
Ergo et ego dedi eis præcepta non bona, et judicia in quibus non vivent. Hoc tribus modis exponitur. Primo, secundum Hieronymum sensus est, quod præcepta atque judicia Dei in se bona, fuerunt Judæis in captivitate positis non bona, quia ibidem ea servare non poterant, præsertim cærimonialia. Secundo, juxta Thomam in prima secundæ, intelligitur de præceptis cærimonialibus: quæ dicuntur non bona et vitam non dantia, quoniam gratiam a peccato purgantem non conferebant. Hanc expositionem tangit quoque Hieronymus. Alii quidam exponunt præcepta ista dici non bona, quia transgressoribus non fuerant bona, eo quod gravius punirentur, acceptis istis præceptis, quam ante. Et pollui eos, id est, intus contaminari permisi, atque pollutos ostendi, in muneribus suis, id est sacrificiis, quum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua tollenda. Non ait cui obtulerint ista: ideo quidam exponunt, quod intelligendum sit eos hæc idolis obtulisse, quod fuit evidenter nefarium; alii, quod Deo obtulerint ea, et tamen polluti monstrabantur, quia per talia sacrificia peccata non auferebantur virtute sacrificii, sed ex devotione fideque offerentium.
Deinde recoluntur peccata post ingressum terræ promissionis commissa. Quamobrem loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus:
25
26
27
Adhuc in hoc blasphemaverunt me patres vestri, quum sprevissent me corde contemnentes, id est parvi pendentes aut non curantes: peccatum enim cordis, præcedit vitia oris; et induxissem eos in terram promissionis, super quam levavi manum meam, ut darem eam eis. Sic namque Deus levavit manum suam super eam tempore Josue, et etiam Abrahæ, cui id cum juramento legitur promisisse in Genesi. Viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, id est loca sublimia et arboribus consita, ad exercendam idololatriam apta. Porro distributio ista collium et lignorum, accommoda est pro generibus singulorum, quemadmodum moris est in Prophetis. Et immolaverunt ibi victimas suas idolis, et dederunt ibi irritationem oblationis suæ, id est oblationes suas divinam justitiam offendentes, et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ, id est redolentia quæque ad reverentiam idolorum, sicut est thymiama suave, et libaverunt idolis libationes suas Domino immolandas. Et dixi ad eos per Prophetas, non ignoratorie, sed increpatorie: Quid est excelsum, id est idololatriæ locus montuosus seu altus, ad quod vos ingredimini ad idola honoranda? quasi diceret: Vanus nefandusque locus est, sicut et idolum nihil est, quoad formale et numen, quod esse putatur. Et vocatum est nomen ejus Excelsum, usque ad hunc diem. Erantque in Israel multa excelsa, ut in libris Regum et Paralipomenon sæpius legitur: Adhuc populus immolabat in excelsis. Hoc tamen communiter scribitur illic de his qui in excelsis, non idolis, sed vero Deo sacrificabant, quemadmodum tertio Regum dicitur Salomon in excelso Gabaon obtulisse.
Propterea dic ad domum Israel: Hæc dicit Dominus Deus. Istud jubetur Propheta loqui Judæis contemporaneis et cohabitantibus sibi. Certe in via, id est in peccatis, patrum vestrorum vos polluimini, eadem illis agendo, et post offendicula eorum, id est vitia Dei offensiva, vos for-
28
Josue 1, 6. Gen. xv, 18; Exod. vi, 8.
29
III Reg. III, 2, 3; XII, 31; IV Reg. XII, 3; II Par. XXXIII, 17, etc.
III Reg. III, 4; II Par. I, 3.
30 nicamini spiritualiter in idolorum cultura; et in oblatione donorum vestrorum idolis oblatorum, quum traducitis filios vestros per ignem, consecrando eos idolis per talem eorum tractum seu ductum per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris, in quorum veneratione abusiones istas committitis. Verumtamen secundum Hieronymum, Judæi cum Ezechiele in captivitate Babylonica positi, ista non fecerant, sed qui adhuc in Jerusalem habitabant. Scriptura tamen loquitur de his mixtim, quasi de eisdem. Nam quod subditur, de captivis accipitur. Et ego respondebo vobis, domus Israel, quum tot mala egeritis: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis formaliter verbis, sed potius realiter flagellis.
Neque cogitatio mentis vestræ fiet dicentium, id est dicentis intra se et firmiter proponentis, Erimus sicut gentes, et sicut cognationes terræ, ut colamus ligna et lapides: id est, non ita erit, ut cogitatis. Dicitis enim: Nolumus esse sub Domino, nec volumus ejus populus appellari, sed liberi esse a legis observatione, et more gentilium vivere, ac idola de lignis ac saxis formata, ad libitum colere. Verum quoniam Deus subinde ex sua immensa clementia, ingratos, aversos ac pessimos, quasi invitos per supplicia reducit ad se: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, id est virtute mea omnipotenti, et brachio extento, id est potestate mea ad actum se inducente, et in furore effuso, id est rigore terribili, regnabo super vos, id est, ad pristinam meam redigam servitutem, ut velitis nolitis, regem me habeatis, sentiatisque me regem iratum, cujus clementiam neglexistis. Et educam vos de populis nationum, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis, id est de terra Chaldæorum et aliis locis in quibus ab invicem estis divisi. Et adducam vos in desertum populorum, id est, reducendo vos in Judæam, ducam vos ad eremi loca, et judicabor vobiscum ibi, id est, justus agnoscar a vobis, et me vobis justum probabo, vosque reos monstrabo, facie ad faciem, id est evidenter et per illuminationes seu revelationes certissimas, mea beneficia et vestra maleficia commemorando.
Sicut judicio contendi adversus patres vestros in deserto terræ Ægypti, quando per illud duxi eos ad terram promissam: tunc enim Deus per idonea argumenta et signa, ingratitudinem Judæorum et suam ad eos pietatem ostendit. Unde in Numeris dixit: Usquequo multitudo hæc pessima non credet mihi in omnibus mirabilibus, quæ feci coram eis?1920 Et per Jeremiam Dominus huic populo loquitur: Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi.21 In Isaia quoque: Simul, inquit, ad judicium propinquemus. Sic judicabo vos reos. Et subjiciam vos sceptro, id est imperio meo; ne ultra idolis ministretis, et inducam vos ad terram Judææ in vinculis fæderis, id est in nexu et firmitate pacti amicitiæ quod inibo vobiscum, ut meo amore ligati, mihi jugiter cohæreatis. Unde per Jeremiam Dominus protestatur: In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans.22 Itaque innotescit, quod omnis præinducta Dei austeritas, clementiam caritatemque potius quam crudelitatem vel odium sonat: quum idcirco hæc agat, ut suo eos subdat obsequio, in quo eorum salus consistit, nec dæmonum subjiciantur tyrannidi. Et eligam de vobis transgressores, id est, induratos inter vos de vestra societate abjiciam. Juxta quem modum in Isaia habetur:
Planum facite iter, et eligite lapides, id est, de via eos deponite.2324 Sic enim zizania eliguntur de tritico. Et de terra incolatus eorum educam eos, id est de terra captivitatis seu transmigrationis, et terram Israel non ingredientur, quia indigni, sed in diversis regionibus morientur; et scietis ex hac distinctione inter bonos ac malos, quia ego Dominus, omnium providentiam habens, et justa judicia agens.
Et vos, domus Israel, hæc dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambula- te, et servite eis, id est, in consueta idololatria permanete. Hoc Dominus ait, non licentiando ut fiat, sed subsannando, si accidat: quemadmodum in Apocalypsi legitur, Qui in sordibus est, sordescat adhuc.25 Tanquam dicat: Quia mihi servire non vultis, idolis adhærete; et videbitis quid inde habebitis. Quod si et in hoc non audieritis me, idola hinc inde colendo extra templum, secundum quod diu fecistis, et nomen meum sanctum pollueritis, id est, me ipsum nomine designatum inhonoraveritis, ultra in muneribus vestris, ea idolis offerendo, et in idolis vestris in monte sancto meo, id est in templo; tunc utique pejus eveniet vobis, quum gravius sit, in templo divinæ majestati consecrato idololatrare, quam alibi. Porro littera ista in verbis obscura est, et aliquid supplere oportet, respiciendo ad intentionem Dei loquentis, in eo quod ait: Post idola vestra ambulate. Insuper, quod gravius esset id perpetrare in templo, Dominus manifestat: In monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel: id est, in templo constituto in monte Sion, deservient mihi omnes electi Judæi de Babylone reversi, qui templum reparaverunt, atque in ipso Deo fideliter servierunt; omnes, inquam, in terra, id est, in Judæa hæc facient, in qua placebunt mihi tanquam boni cultores nominis mei. Et ibi quœram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, id est, præcipiam mihi offerri a vobis ad sustentationem ministrorum templi illa quæ lex præcipit immolari. Unde in Malachia Dominus ait:26 Inferte omnem decimam in horrea mea, et sit cibus in domo mea.27 Hæc ergo requiram in omnibus justificationibus vestris, id est obsequiis mihi impensis.
In odorem suavitatis suscipiam vos, id est, sacrificia vestra, quæ mihi in odorem suavitatis offeruntur, habebo accepta, quum eduxero vos de populis; et sanctificabor in vobis, id est, sanctus ostendar in obsequio mihi a vobis exhibito, in oculis nationum, id est gentilium, qui post templi reædificationem venerunt adorare in Jerusalem, ut patet in libris Machabæorum, in Actibus quoque Apostolorum, et in Joanne.282930
Et scietis per beneficiorum meorum effectum, quia ego Dominus, quum induxero vos in terram Israel. Et recordabimini31 ibi viarum vestrarum, id est impiarum affectionum, quibus tenditur ad infernum, et omnium scelerum vestrorum, id est operum injustorum, quæ ex affectibus inordinatis procedunt. Hæc est recordatio bona pristinæ impietatis, dum quis priora mala ad animum revocat, ut salutarem pœnitentiam agat. Et displicebitis vobis in conspectu vestro, id est in consideratione vestri ipsorum, in omnibus malitiis vestris, id est ex recordatione pravitatum vestrarum. Hæc est displicentia optima et beata humilitatis magistra, patientiæ mater, mansuetudinis origo: quæ Dei iram exstinguit, ejusque displicentiam tollit, et pauperem peccatorem (quantumlibet impius fuerat) Deo conciliat. Ideo ad Romanos scribit Apostolus: Debemus non nobis placere.32 De iniquis quoque Archiapostolus in secunda sua fatetur Canonica:33 Hi sunt audaces, sibi placentes. Qui ergo vult Deo superglorioso placere, sibi ipsi displiceat, se semper contemnat: quod ei perfacile erit, qui propriam imperfectionem, vitiositatem, pronitatem ad malum, incomprehensibilemque defectuositatem vigilanter perpendit, et omne bonum Deo plene adscribit. Et scietis quia ego Dominus, quum benefecero vobis propter nomen meum, id est ad mei ipsius gloriam et honorem et ex bonitate clementiæ meæ, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima. De peccatis autem filiorum Israel a Babylonica captivitate in Judæam reversorum, et de pœnitentia eorumdem, itemque de beneficiis Dei eis collatis, in libro Esdræ, et in Prophetis Aggæo, Zacharia, ac Malachia conscripta sunt plurima.
Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam con- tra viam austri, id est versus seu contra Jerusalem. His enim qui in Babylone sunt, Jerusalem ad austrum sita est, secundum Hieronymum. Et stilla, id est, verba per modum stillicidiorum effunde, ad Africum, id est Jerusalem. Africus quippe est ventus flans a plaga meridionali sive australi, in qua, ut dixi, erat sita Jerusalem. Et prophetabis ad saltum agri meridiani, id est ad Jerusalem : quæ saltui, id est multitudini arborum infructuosarum, assimilatur, eo quod impiis fuerat plena hominibus.
Et dices : Hæc dicit Dominus : Ecce ego succendam in te ignem. Chaldæi namque combusserunt Jerusalem. Et comburam, id est, occidam vel graviter puniam, in te omne lignum viride, id est templi ministros, qui per scientiam legis videbantur florere : de quibus superius Dominus ait, sanctuario meo incipite percutere ;34 et omne lignum aridum, id est vulgares. Vel per ligna viridia, intelligendi sunt justi; per arida, impii in Jerusalem interfecti. De quibus in sequentis capituli dicetur exordio. Vel viridia ligna sunt juvenes; arida, senes. Porro distributio ista accommoda est. Non enim omnes, absolute loquendo, habitatores Jerusalem, in Jerusalem vel etiam extra eam occisi fuerunt, sed quidam in Chaldæam deducti, ut legitur quarto Regum. Non exstinguetur flamma succensionis ejus, id est, ignis35 comburens Jerusalem, non deficiet, donec eam consumat. Et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem, id est, ipsi Judæi in Jerusalem occidi incipient; et ab ea, quæ per austrum signatur, usque ad Babylonem, quæ nomine aquilonis exprimitur, per totum iter intermedium hinc inde gladio, fame, ac pestilentia ruent. Et videbit, id est cognoscet, universa caro, id est omnis homo, utpote de omni hominum genere quidam : in Prophetis equidem distributio, ut frequenter, intelligenda est potius de generibus singulorum, quam de singulis generum, et præsertim in Jeremia et Ezechiele; quia ego Dominus succendi eam, puta Jerusalem, per Chaldæos, qui mea inspiratione atque potentia hoc egerunt, quamvis non eo fine et modo quo volui.
Et dixi : A, a, a, Domine Deus. Istud dixit Propheta ex compassione, vel desiderio ne sic fieret. Unde Septuaginta transtulerunt, Nequaquam, Domine. Ipsi dicunt de me : Numquid non per parabolas loquitur iste? id est, obscure loquitur nobis, ut quid velit non intelligamus. Hoc dicebant Judæi, vel Prophetam deridendo, quasi tam involuta verba loquentem, quod nec a se, nec ab aliis intelligeretur, ideoque verba ejus curanda non essent; vel cupiendo ut plano sermone eis sensum exprimeret. Unde et in principio sequentis capituli clarius profert, quæ jam parabolice dixit.
Footnotes
-
Ezech. iii, 17. ↩
-
Ezech. viii, 1. ↩
-
Is. lxv, 24. ↩
-
Exod. III, 15. ↩
-
Num. XV, 38, 39. ↩
-
Ps. CXVIII, 37. ↩
-
Jer. IX, 21. ↩
-
Exod. XIV, 12. ↩
-
Exod. V, 21. ↩
-
Exod. xii, 39. ↩
-
Gen. ii, 2. ↩
-
Ps. LXXVII, 10. ↩
-
Is. LXV, 12. ↩
-
Exod. XVI, 27. ↩
-
Exod. XXXII, 10. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
Num. XIV, 16. ↩
-
Exod. XXXII, 12. ↩
-
Num. XIV, 27, 11. ↩
-
Jer. II, 35. ↩
-
Is. XLI, 1. ↩
-
Jer. XXXI, 3. ↩
-
Is. LXII, 10. ↩
-
Is. lxii, 10. ↩
-
Apoc. xxii, 11. ↩
-
* sanctificationibus ↩
-
Malach. iii, 10. ↩
-
I Mach. iv, 36 et seq.; ↩
-
Act. ii, 5; ↩
-
Joann. xii, 12, 20. ↩
-
II Mach. x, 1-8; ↩
-
Rom. xv, 1. ↩
-
II Petr. ii, 10. ↩
-
Ezech. IX, 6. ↩
-
IV Reg. XXIV, 14; XXV, 11. ↩
Chapter 25 of 59