Skip to the text

Articulus 25

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI VICESIMI INTELLECTU.

QUOD in capituli hujus initio Dominus perversos a divina sua responsione repellit, hoc signat quod hi qui in pravitatis manent affectu, divina allocutione, inspiratione, illustratione indigni censentur : imo etsi justus quispiam oret pro eis, ut a Spiritu Sancto illustrentur, frequenter non exauditur propter incapacitatem illorum. Insuper Christus cuilibet digno ac virtuoso prælato seu doctori vel Ecclesiæ prædicatori loquitur : Si judicas eos, id est, quia ex mea commissione judicare increpareque habes impios Christianos tibi commissos, seu ad te venientes instrui affectantes, abominationes patrum eorum, id est gentilium (de quorum radice descendimus), ostende eis, quatenus agnoscentes se de gentilibus tam iniquis progenitos, profundius se ipsos humilient. Hinc in epistola ad Romanos, volens Apostolus Christianos qui Romæ erant, et spiritualiter superbiebant, de gentilibusque descenderant, humiliare, gentilitatis peccata commemorat et vitia contra naturam.12 Idcirco ex consideratione nostræ originis, nos semper humiliare debemus. Non enim ex semine Patriarcharum ac Prophetarum descendimus.

Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus, id est Christus mundi Salvator, Dei Patris unicus Filius, verusque Deus : In die qua elegi Israel, id est Ecclesiam ex gentibus congregatam, quæ Deum intuetur per fidem, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, id est prædictis electis gentilibus, qui sunt Patriarcharum filii spirituales per fidei imitationem et vitæ parilitatem, quemadmodum in epistolis ad Romanos et Galatas plenissime docet Apostolus.34 Sic nempe Judæi illi increduli, Patriarcharum non fuerunt filii, quibus loquitur Christus :5 Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite ;6 et rursus : Vos, inquit, ex patre diabolo estis. Pro his quoque levavit Christus manus suas in cruce. Et apparui eis, per Apostolorum prædicationem, in terra Ægypti, id est sæculo isto nequam. Per Ægyptum enim, quæ tenebræ interpretatur, mundus iste in maligno positus designatur.78 De quo scribitur : Fuistis aliquando tenebræ ;9 et, Tenebræ eam non comprehenderunt. Et levavi manum meam pro eis, multa faciendo miracula per Apostolos aliosque discipulos pro conversione illorum, dicens : Ego Dominus Deus vester. Hoc enim Christus per Apostolos docuit, quod contemptis Judæis, gentes sibi in populum peculiarem elegisset. Propter quod Paulus et Barnabas dicunt Judæis incredulis :10 Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, ecce convertimur ad gentes : sic enim præcepit nobis Dominus. Apud Joannem quoque loquitur Christus : Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere.11 Ad Romanos demum Apostolus ait :12 An Judæorum Deus tantum? Nonne et gentium?

In die illa. Dies ista, est tempus evangelicæ prædicationis et gratiæ. De quo scribit Apostolus : Nox præcessit, dies autem appropinquavit; et Isaias, In die illa erit germen Domini (id est Christus Filius Dei) in magnificentia et gloria. Levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de terra Ægypti, id est de conversatione mundana et vitiis sæculi, juxta illud Petri : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione, sed pretioso sanguine Agni immaculati Christi ;13 in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle, quæ est egregia inter omnes terras, id est in Ecclesiam militantem seu societatem fidelium, communionemque electorum, et in mysticum corpus Christi : quæ terra abundat lacte innocentiæ et melle consolationis divinæ, sicut in Canticis legitur :1415 Mel et lac sub lingua tua. Et Petrus hortatur : Quasi modo geniti infantes, lac concupiscite. Hæc insuper terra, communio, societas, et mysticum corpus Christi, omnibus quæ in mundo sunt terris seu gentibus, eminet. Potest autem per terram istam Ecclesia triumphans intelligi, quæ est terra viventium, opulentissima vehementer. Hinc ait Apostolus, quod Deus Pater eripuit nos de præsenti sæculo nequam, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ.1617

Et dixi ad eos : Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat. Hoc est quod in Evangelio perhibet Christus :18 Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo. Sensuum autem refrenatio, et præsertim visus custodia, ad omnem pertinet Christianum, nec aliter ad cordis munditiam pervenitur. Et in idolis Ægypti nolite pollui. Idola ista, sunt hæreticorum adinventiones stultæ atque inutiles imaginationes, vanissima dialecticorum sophismata, spurcissima lubricorum phantasmata; argentum quoque et aurum, ac cetera delectabilia mundi, quæ infelices sæculi amatores amplius quærunt, colunt et amant, quam Deum sublimem, Creatorem omnipotentem, omnis boni superditissimum fontem, et bonum quomodolibet perfectionaliter infinitum. In his igitur idolis cor nostrum non polluatur per immoderatam occupationem, delectationem, sive amorem carnalem. Ideo namque in prima sua Canonica scribit Joannes: Filioli, custodite vos a simulacris.19

Et irritaverunt me, nolueruntque me audire impii Christiani, qui post gratiam baptismalem redeunt in Ægyptum, id est ad vitam mundanam, vitiosam, carnalem. Et dixi, ut effunderem indignationem meam super eos. Hoc enim Deus in Scripturis quotidie comminatur, ut quum ait in Evangelio Christus: Nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.20 Et Joannes Baptista: Jam, inquit, securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor quæ non fecerit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.21 Et feci propter nomen meum, id est, ob meum honorem eis peperci, ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant. Multi enim Christianorum olim habitaverunt, imo et nunc habitant inter gentiles: qui si viderent Christianos peccantes mox plagari et tolli, dicerent Deum Christianorum nimis crudelem: quum tamen ad omnem præsidentem spectet clementia, secundum quod Salomon in Proverbiis asserit, Roboratur clementia thronus regis;22 inter quas apparui eis, per Apostolorum et aliorum sanctorum prædicationem, vel illuminationem internam, ut educerem eos de terra Ægypti, id est consortio gentium sæculari: quæ gentes reputassent legem suam salubriorem lege Christianorum, si vidissent Christianos peccantes statim tam rigorose puniri.

Ejeci ergo eos de terra Ægypti, et eduxi eos in desertum, id est ad locum Ecclesiæ, quæ in principio pene a nullo habitabatur, sed post Christi resurrectionem cœpit a credentibus habitari. Et dedi eis præcepta mea, id est mandata Decalogi: de quibus ait Legifer noster, Si vis intrare ad vitam, serva mandata;23 et judicia mea, id est evangelica consilia a me judicialiter seu rationabiliter instituta, ostendi eis in Evangelio; quæ faciens homo, vivet in eis, per gratiam salutarem. Lex quippe evangelica ratione sacramentorum suorum continet gratiam, et ad perfectionem adducit. Insuper et sabbata mea dedi eis, id est dies celebres, quos per prælatos Ecclesiæ institui celebrandos. Et irritaverunt me domus Israel, id est filii Ecclesiæ, in deserto præfato. Statim enim in primitiva Ecclesia cœperunt hæretici et alii impii pullulare. Dixi ergo, ut effunderem furorem meum super eos. Voluit enim eis Christus mox inferre debitam pœnam, sed propter majus malum seu gravius scandalum vitandum distulit, dicens:24 Sinite utraque crescere usque ad messem.

Dixi autem ad filios eorum, id est discipulos seu prolem carnalem: In præceptis patrum vestrorum nolite incedere, sequendo eorum præcepta, divinis jussionibus contraria. Obedire enim oportet Deo magis quam hominibus. Nec in idolis eorum, id est erroribus et peccatis, polluamini.25 Et exacerbaverunt me filii. Videmus enim quod posteri sæpe gravius peccant quam prædecessores eorum: quibus comminatus est Christus atque pepercit, sicut et patribus. Denique præcepta Christi in se bona et optima, sunt istis non bona, in quantum præceptis his cognitis et neglectis sive omissis, gravius pereunt, Christo dicente: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, plagis vapulabit multis. Et pollui eos in muneribus suis, quum offerrent omne quod aperit vulvam.26 Hoc Dominus loquitur contra eos qui filios suos ad ecclesiastica beneficia atque officia promovere nituntur, potius propter temporale commodum, quam spiritualem profectum; et propter temporalem honorem, quam virtutum amorem. Hi enim ordinem pervertentes, corporale præferunt spirituali, temporale æterno.

Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, quum induxissem eos in terram Israel, id est Ecclesiæ militantis. Viderunt omnem collem excelsum, id est prælaturas et principatus vel altitudinem sæcularis scientiæ, et omne lignum nemorosum, id est infructuosorum hominum collectiones, quibus præesse optabant. Et immolaverunt ibi victimas suas, etc., id est, ea quæ ad Dei honorem facere videbantur, perversa intentione egerunt, ad placendum hominibus, atque ad consequendum emolumentum terrenum. Et dixi ad eos, per viros devotos, illorum vitia increpantes: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? id est, quid est temporalis celsitudo, ad quam inaniter adspiratis? quasi dicat: Vana et fallax est; et quum stare videtur, subito ruit, superbumque damnat. Traducitis filios vestros per ignem. Hoc agunt homines excæcati, qui pro eo quod pueros virtutibus informarent, vanitatibus assuefaciunt, atque per vitiorum incentiva tendere docent.

Neque cogitatio mentis vestrœ fiet: Erimus sicut gentes. Frequenter quidam inutiles Christiani cupiunt more gentilium libere et impune peccare: quibus Christus misericorditer obviat per adversa. Et impletur in eis quod ait Scriptura, Compelle intrare;27 itemque quod Dominus loquitur per Osee, Sepiam viam tuam spinis.28 Ideo regnare se dicit super eos in manu forti et brachio extento, ac furore effuso: quia tot adversitatibus eos exercet, quod tædio victi, despiciunt mundum. Sicque subjicit eos sceptro suo. Et adducam vos in desertum populorum, id est ad solitarium locum, ut ibi vos ipsos examinetis, et Deo vacetis. Hinc Christus dixit discipulis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum.29 Et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem, id est, justus vobis videbor: secundum sensum præcedenti articulo (quo omnia plenius elucidata sunt) positum. Hinc Dominus per Osee testatur: Ducam eam in solitudinem, et ibi loquar ad cor ejus.30

Singuli post idola vestra ambulate, id est, pristinis vanitatibus inhærete. Hoc Dominus ait ad impios subsannando, per modum hominis suo servo rebelli et incorrigibili irascentis, eumque totaliter repellentis. In monte sancto meo excelso, id est in Ecclesia militante, serviet mihi omnis domus Israel, id est universi electi fideles. Ibi quœram primitias vestras, etc., id est sacrificia spiritualia vel etiam corporalia. In odorem suavitatis suscipiam vos, id est, acceptos habebo vos, per hoc quod eritis bonus odor meus in omni loco, alios per bonam famam vestram ædificando ad gloriam meam.31 Et scietis, per experientiam beneficiorum meorum, quia ego Dominus, quum induxero vos in terram Israel, id est, fide, caritate, et opere esse vos fecero in Ecclesia, seu in mystico corpore Christi. Et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, id est, pœnitentiam salutarem tunc facietis, quam nemo extra Ecclesiam, id est extra ecclesiasticam unitatem seu communionem, agere potest. Et displicebitis vobis. Quanto Deus hominem magis illuminat, tanto proprias ærumnas et culpas clarius cernit, profundiusque perpendit: ac per hoc amplius displicet sibi in se, et se toto corde contemnit; nec injurias graviter tolerat, sed omni vilipensione dignum se reputat.

Cetera innotescunt ex præcedenti articulo. Et quod de moralitate ultimæ particulæ hujus capituli nunc omitto, in sequentis capituli explanatione locum habebit: eo donante, a quo bonum omne descendit; cujus superoptimæ pietati, et non nostræ æquitati, adscribere semper debemus quidquid virtutis et gratiæ sortiti fuerimus.

Footnotes

  1. Ibid. XIII 12. Is. IV, 2. ↩

  2. Rom. 1, 18 et seq. ↩

  3. Rom. IV; ↩

  4. Galat. III, IV. ↩

  5. Joann. VIII, 39. ↩

  6. Ibid. 44. ↩

  7. Ephes. V, 8. ↩

  8. I Joann. V, 19. ↩

  9. Joann. I, 5. ↩

  10. Act. XIII, 46, 47. ↩

  11. Joann. X 16. ↩

  12. Rom. III, 29. ↩

  13. I Petr. I, 18 19. ↩

  14. Petr. II, 2. ↩

  15. Cant. IV, 11. ↩

  16. Coloss. I, 13. ↩

  17. Galat. I, 4. ↩

  18. Matth. V 28. ↩

  19. I Joann. v, 21. ↩

  20. Luc. xiii, 3. ↩

  21. Matth. iii, 10. ↩

  22. Prov. xx, 28. ↩

  23. Matth. xix, 17. ↩

  24. Matth. xiii, 30. ↩

  25. Act. v, 29. ↩

  26. Luc. xii, 47. ↩

  27. Luc. xiv, 23. ↩

  28. Osee II, 6. ↩

  29. Marc. VI, 31. ↩

  30. Osee II, 14. ↩

  31. II Cor. II, 15. ↩

Chapter 26 of 59