Skip to the text

Articulus 26

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI PRIMI : ET FACTUS EST SERMO DOMINI AD ME.

QUIA in fine præcedentis capituli dixit Propheta populum loqui ad ipsum, quod per parabolas seu obscure loqueretur ad eos, ita quod manifestam quærebant narrationem; idcirco Dominus clare nunc exprimit quod in fine præcedentis capituli metaphorice dixit. Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, id est, vultu severo atque minaci versus eam intende : ut ex ponendi ac inspiciendi modo designetur adventus hostium contra eam, ejusque punitio. Unde Septuaginta transtulerunt : Obfirma faciem tuam contra Jerusalem. Et stilla, id est, prophetando loquere, ad sanctuaria, id est contra templum et Sancta sanctorum quæ erant in templo; et propheta contra humum Israel.

Et dices terræ Israel. Per humum seu terram, habitatores ejus intelliguntur. Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te ut justus ultor adspicio, et ejiciam gladium meum de vagina sua, id est, me volente ac instigante, Chaldæi gladios suos contra te evaginabunt, et occidam per manum Chaldæorum in te justum et impium. Quamvis enim habitatores Jerusalem pro maxima parte sceleratissimi fuerint, aliqui tamen boni ibi fuerunt, qui capta Jerusalem, a Chaldæis occidebantur. Quemadmodum etiam in captione Samariæ seu decem tribuum a Salmanasar rege Assyriorum1, quidam justi pariter capti fuerunt atque abducti, sicut Tobias, et forsitan Raguel ac Gabelus.2 Nec istud repugnat divinæ justitiæ, quia frequenter Deus temporaliter affligit electos sine eorum demerito, sicut Job et Tobiam :34 non tamen sine rationabili causa, quoniam ordinat eis adversa hujusmodi ad gratiam ampliorem in via, gloriamque majorem in patria, item in purgationem eorum a venialibus culpis, atque ut aliis patientiæ detur exemplum. Sed videtur his contrariari, quod supra jussit Deus viros justos in frontibus signari cum signo seu littera Thau, nec eos interfici.56 Et respondendum, quod quidam illorum justorum in vita sunt conservati, ut scribitur ibi; quidam autem justi perimebantur secundum divinæ dispensationis moderamen irrimabile et supersapientissimum.

Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua, id est, me volente ac disponente, extrahent Chaldæi enses suos : qui dicti sunt gladii Dei, quia divinæ justitiæ exsecutores fuerunt; ad omnem carnem, id est contra cunctas gentes, ab austro usque ad aquilonem, id est a Jerusalem usque in Babyloniæ regionem. Rationabile equidem fuit, ut Deo non parcente justis veræ Deitatis cultoribus, nec ceteris nationibus idololatriæ vitio sordescentibus parceret. Ut sciat omnis caro, quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem, id est impediri ab occisione hominum non valentem : sicut in fine præcedentis capituli dictum est, quod flamma combustionis Jerusalem non exstingueretur.7 Tantam itaque hominum stragem fecit cum suis rex Babylonis, quod universis innotescere potuit, quod non nisi divina potestate id quiverit.

Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, id est, tam vehementer atque corde tenus geme, ut lumbi tui inde quodammodo conteri videantur. Homines quippe excessive mœsti ac gemebundi, viribus corporis solent destitui : quæ destitutio per contritionem signatur lumborum.8910

Et in amaritudinibus ingemisce coram eis, id est coram Judæis tibi præsentibus, ut gemitus tuus ex intimis ascendat visceribus. Quumque dixerint ad te, Quare tu gemis? dices: Pro auditu, id est propter venientem contra Jerusalem exercitum Chaldæorum, quem venturum diu audivi; quia venit jam, et quod prædixi, statim implebitur. Unde Septuaginta transtulerunt: Propter nuntium, quia venit. Et tabescet omne cor, id est, Judæorum in Jerusalem corda præ pavore deficient, et dissolventur universæ manus eorum, robur suum perdendo. Etenim deficiente corde, a quo motus et sensus ad membra diffunditur, membra mox fiunt invalida atque trementia. Et infirmabitur omnis spiritus, id est, mentes bellatorum Jerusalem, fiduciam prævalendi audaciamque resistendi amittent; et per cuncta genua fluent aquæ. Naturale est namque, ut timore cogente laxetur vesica, et contra hominis voluntatem defluat humor, quo genua quoque interdum madescunt: quod et in magnis infirmitatibus accidere solet, ut postquam ægrotantium vires defecerint, non tantum genua, sed lectuli etiam maculentur. Ecce venit quod prædixi, et fiet, id est opere ipso complebitur.

Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, propheta et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Loquere tu, Ezechiel: Gladius, gladius exacutus est et limatus. Bis nominat gladium, propter majorem attentionem. Cur autem gladius Chaldæorum exacutus limatusque referatur, consequenter exponitur. Ut cædat victimas, id est, Judæos instar victimarum in magna multitudine perimat, exacutus est; ut splendeat, id est, suo fulgore Judæos conterat, limatus est. Deinde Dominus dirigit verbum ad regem Babylonis. Qui moves, id est, concutis, subvertis, et amoves, sceptrum filii mei, id est regnum populi Judaici: qui in Scripturis frequenter Dei filius appellatur, sicut in Exodo, Dixi tibi, o Pharao, dimitte filium meum;11 et, Ex Ægypto vocavi filium meum. Sæpe autem loquitur Scriptura de toto populo, quasi de homine uno. Succidisti omne lignum, id est, omnes habitatores Jerusalem et Judææ abstulisti. Et dedi eum, scilicet gladium, ad lævigandum, ne pondere premat, sed ut commodius teneatur manu, id est manibus regis ac populi Chaldæorum, ut sit in manu interficientis, id est regis præfati Judæos necantis.

Clama et ulula, fili hominis, compatiendo Judæis, quia hic gladius factus est, id est extentus, in populo meo Judæorum. Hic gladius in cunctis ducibus, id est principibus, Israel factus est: quia tam populum quam principes devoravit. Distributio vero ista, ut sæpius dixi, accommoda est: secundum quod homines ex vehementi affectu loquentes, ad proprietatem verborum parum attendunt, et per excessum loquuntur. Qui fugerant, gladio traditi sunt cum populo meo. Hoc quidam exponunt de aliquibus regni decem tribuum, qui evaserunt manus Salmanasar regis Assyriorum, et postea habitaverunt in regno Juda temporibus Ezechiæ: sicque cum populo regni Juda per Nabuchodonosor postea puniti fuerunt. Sed nequaquam reor illos adhuc tempore Nabuchodonosor ac Sedeciæ (de quibus jam sermo) vixisse: quod ex catalogo regum et tempore imperii eorum, facile probaretur ex quarto Regum libro. Verius igitur istud exponitur de Judæis habitatoribus urbium Juda, qui Chaldæorum audientes adventum, urbes suas territi reliquerunt, atque Jerusalem ingressi sunt, putantes se ibi defendi, ut patet in Jeremia. Nihilo minus quidam illorum cum aliis interierunt gladio Chaldæorum.

Idcirco in signum doloris et stuporis atque miraculi, plaude super femur, illud percutiendo, sicque plangentis habitum assumendo, quia probatus est, id est mihi placitus atque a me approbatus, gladius regis Babylonis contra Judæos; et hoc, quum sceptrum, id est regnum Judæorum, subverterit; et non erit, id est, ultra regnum istud non durabit: quia in Sedecia habuit finem, quantum ad regum unctionem. Si quis autem instet, atque objiciat illud Ge-

11

12

IV Reg. XVII, 6; II Par. XXX, 25.

Jer. XXXVI, 9.

13

7

8

9

10

B

C

D nesis : Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium, utpote Christus :12 dicendum, quod hoc loco nomine sceptri intelligitur dignitas regia, secundum solitum propriumque ejus vigorem, qui fuit per divinam electionem sacramque unctionem, ac stabilem successionem : et hoc modo cessavit in Sedecia. Præinducta autem auctoritas, accipit sceptrum pro dignitate præsidentiali; et quamvis quidam de genere Machabæorum imposuerint sibi diadema, tamen non fuit per sacram unctionem, nec habuit permanentiam fixam, aut stabilem successionem : et palam, quia quod modicum est, pro nihilo reputatur.

14

Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manum ad manum, tanquam intime ejulans; et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum, id est, per tuum ejulatum duplicandus triplicandusque designetur gladius Chaldæorum, interficientium populum Judæorum : ad insinuandum multitudinem interficiendorum; et item, quoniam gladius iste ter venit contra Jerusalem, primo sub Joakim, secundo sub Jechonia, tertio sub Sedecia. Hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos, id est Judæos, facit, et corde tabescere, ita quod fugiet ab eis mens atque consilium; et multiplicat ruinas, id est occisorum mortes, ita quod multos occidet. In omnibus portis eorum, scilicet Judæorum, dedi conturbationem gladii acuti, id est perterritionem venientem ex gladio: quia Chaldæi urbe Jerusalem obtenta, sederunt in singulis portis ejus cum gladiis suis : quod cernentes Judæi, maxime turbabantur, nec egredi quibant; et limati ad fulgendum, id est ad incutiendum Judæis timorem : victi enim hostium gladios fulgere videntes, terrentur; amicti, id est præparati, ad cædem, id est Judæorum occisionem.

15

16

Exacuere, o gladie, id est, Chaldæi te acuent, ut facilius penetres et occidas; vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuæ est appetitus, id est, quocumque contra Judæos dirigaris, protinus prævalebis. Metaphorice quoque per gladium intelligit regem Babylonis, qui juxta desiderium suum ad omnem partem occidit Judæos. Quin et ego Deus plaudam manu ad manum, id est, te taliter sæviente, ego applaudam, et justitiæ gratulabor. Quidam per plausum hunc intelligunt planctum, ita ut Deus perhibeat se populi sui ruinam deflere, per quamdam metaphoram. Sed hoc ordini textus non consonat, ideo prima expositio quæ Hieronymi est, melior judicatur. Ego Dominus locutus sum, id est, ista irretractabiliter implenda decrevi.

B

C

D

Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, id est, per considerationem tibi ipsi propone duas vias in bivio concurrentes, ut veniat gladius regis Babylonis per alteram earum contra Jerusalem. De terra una egredientur ambæ, id est, duæ hæ viæ a capite uno incipient, seu uno itinere Chaldææ. Et manu capiet conjecturam, sagittas mittendo in pharetram, commiscendoque eas, quas nominibus Jerusalem et Rabbath signavit, ut videret quæ sagitta primo exiret, atque sic cognosceret quam harum civitatum primo invaderet. In capite viæ civitatis conjiciet, id est, in principio viarum civitatum conjecturam hanc faciet. Nempe, ut scribit Hieronymus, quum rex Babylonis cum suo exercitu de Chaldæa per iter unum exisset, et per desertum ad bivium terræ Arabiæ quæ vocatur filiorum Ammon, venisset, et duas ante se vias vidisset, quarum una ad Jerusalem duxit ad dexteram partem, alia ad Rabbath civitatem metropolim filiorum Ammon; recordatus est internecionis quæ accidit Sennacherib regi Assyriorum sub Ezechia, quando centum octoginta quinque millia una nocte ab angelo cæsa sunt. Idcirco formidabat contra Jerusalem declinare, stetitque in ipso compito, et ritu gentilitatis suæ quæsivit oraculum seu divinationem, mittens sagittas in pharetram modo præ-

17

18

19

IV Reg. XIX, 35.

IV Reg. XXIV, 1, 10, 11; XXV, 1. tacto. Ideo subdit: Viam ponens ut veniat gladius, id est, viam unam considerans, ut per eam cum gladio suo tenderet, ad Rabbath civitatem filiorum Ammon et ad Judam, id est populum Judæorum, in Jerusalem munitissimam, quia triplici muro fuerat clausa: ad quam voluit per aliam viam procedere.

Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem, id est futurorum prænuntiationem, quærens, commiscens sagittas, ut dictum est. Aliqui tamen affirmant, quod in una sagitta scripsit Jerusalem, in alia Rabbath, projecitque has simul in altum, accipiens pro conjectura, quod iret ad civitatem cujus sagitta caderet primo, ceciditque in primis sagitta Jerusalem. Interrogavit idola quæ colebat, exta consuluit, viscera animalis idolis oblati considerando: per talia quippe divini conjiciebant. Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, id est, quælibet divinationum istarum, quarum prima fuit per commixtionem sagittarum, secunda per interrogationem idolorum, tertia per consultationem extorum, concurrit in hoc, quod iret ad dexteram per viam ducentem Jerusalem; ut ponat contra eam arietes ad dejectionem murorum, ut aperiat os in cæde, id est, Judæos occidi præcipiat, atque in cæde eorum gaudens vociferetur, ut elevet vocem suam in ululatu, concitando ululatum pugnæ in suo exercitu, per hoc ad prælium eos exhortans, ut ponat arietes contra portas, id est talia instrumenta ad portas confringendas, ut comportet aggerem, ad fossas implendas, ut ædificet munitiones extra Jerusalem, per quas eam impugnet.13 Verba hæc supra sunt explanata.

Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum: id est, Sedeciæ regi Juda, ejusque populo apparebit, quod rex Babylonis inaniter quæsivit divinationem contra Jerusalem, quia putabant urbem ob suam fortitudinem ab ipso expugnari non posse. Et sabbatorum otium mutans, id est, hoc quoque eis videbitur, quod rex ipse frustra immutet otium, id est, quietem sabbati.14 Nam diebus sabbatorum insultum fecit urbi Jerusalem, per quod quietem dierum horum turbavit, provocans Judæos ad resistendum ab intra, sed Judæi reputabant eum frustra conari. Ipse autem rex Babylonis recordabitur iniquitatis, id est prævaricationis pacti a Sedecia commissæ, qui juramentum regi Babylonis præstitum fregit, impietatis quoque populi sui divina mandata transgredientis, ad capiendum ipsam Jerusalem, quia ex hac illorum impietatis consideratione speravit prævalere, præsumens Deum eorum sic ab eis offensum, quod ipsis nequaquam auxiliaretur. Hinc princeps militiæ regis Babylonis, dixisse legitur ad Jeremiam: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum, et adduxit;15 et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus, et factus est vobis sermo hic.

Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod recordati estis, tu, Sedecia rex Juda, tuusque populus, iniquitatis vestræ ad permanendum in ea, seu reiterandum hanc ipsam, et revelastis prævaricationes vestras, eas sine rubore manifestando ac continuando, et apparuerunt peccata vestra foris per operationem, in omnibus cogitationibus vestris ante latentia et occulta, manu capiemini, id est manibus Chaldæorum comprehendentium.

Deinde increpatur rex Juda: Tu autem, profane, impie dux Israel, id est, Sedecia rex Judæorum, qui profanus fuisti in Deum per idololatriam, impius in regem Babylonis per pacti transgressionem, cujus venit dies punitionis in tempore iniquitatis præfinita, id est divinitus constituta atque prævisa, implenda in tempore iniquitatis tuæ. Hæc dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam, id est propter te et sacerdotium et regnum deficiet. Cidaris autem est mitra pontificis. Sacerdotes autem et pontifex cum Sedecia capti fuerunt. Nonne hæc corona est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? id est, reges Juda olim se bene habentes, instar Dei elevaverunt humiles, et humilaverunt superbos, ut patet in David, Ezechia, Josia, etc. Ideo iste Sedecias nunc agens oppositum, gravius est puniendus. Ideo sequitur: Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam, id est, coronam hanc Sedeciæ totaliter reprobabo in ipso ac puniam. Et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, id est Nabuchodonosor, cui datum est judicare Sedeciam ac populum ejus. Unde quarto Regum scriptum est, quod locutus est cum Sedecia judicium. Et tradam ei, scilicet regi Babylonis, coronam seu regnum regemque Juda. S. Hieronymus exponit hoc aliter, ut sit sensus: Et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, id est Christus, cui Pater dedit omne judicium. Nam usque ad ejus adventum habuerunt Judæi ducem atque pontificem, ita quod corona et cidaris non fuerunt prorsus ablatæ. Et tradam ei, quia Pater dedit Christo regnum atque sacerdotium, et ipse est rex atque pontifex noster. Porro juxta hunc sensum etiam illud, Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam, aliter oportet exponi, videlicet coronam et cidarim, seu regiam dignitatem et sacerdotium Judæorum penitus derelinquam: quod impletum est tempore Christi, in quo finitus est status veteris testamenti.

Consequenter agitur de Ammonitarum punitione. Et tu, fili hominis, propheta et dic: Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum activum, quod dixerunt de populo Israel, quem contempserunt; vel, ad opprobrium eorum passivum, quod a Chaldæis imminet eis. Et dices: Mucro, mucro, evagina te ad occidendum, id est, o gladie Babyloniorum, evaginare, ut Ammonitas occidas; lima te, id est, limatus sis modo præhabito, ut interficias et fulgeas ad terrorem incutiendum necandis, quum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia. Pro cujus intellectu sciendum, quod rex Babylonis pergendo contra Judæos et Ammonitas, interrogavit idola ac divinos, a quibus suscepit responsum, quod habiturus esset victoriam: et quoad hoc, non sibi divinabatur mendacium. Verumtamen in hoc fuit ibi vanitas atque mendacium, quod victoria ista sibi promittebatur virtute deorum suorum ac sortilegiorum. Ut dareris, o mucro, super colla vulneratorum impiorum, id est Ammonitarum a te vulnerandorum, quorum veniet dies, id est hora punitionis, in tempore iniquitatis præfinita, id est, a Deo prædisposita et præfixa, complenda in tempore iniquitatis ipsorum.

Postremo agit Propheta de Chaldæorum destructione, qui licet in præinductis impiorum punitionibus fuerint ministri divinæ justitiæ, non tamen recta id intentione fecerunt, imo crudeliter et perverse, idcirco et ipsi destrui meruerunt. Revertere, o mucro, in vaginam tuam, in locum in quo creatus es, scilicet in Chaldæam. In terra nativitatis tuæ judicabo te reum destructionis. Hic per mucronem intelligitur rex et populus Chaldæorum. Et effundam super te indignationem meam, id est debitam pœnam. In igne furoris mei sufflabo in te, id est, in districtione justitiæ meæ te destruam ac resolvam. Daboque te in manus hominum insipientium, id est Persarum et Medorum, gentilium verum Deum ignorantium, et fabricantium interitum, id est, aliud nihil nisi occisionem Babyloniorum quærentium, quemadmodum per Isaiam Dominus prænuntiavit: Suscitabo, inquiens, super eos Medos, qui argentum non quærant et aurum, sed sagittis parvulos interficiant. Igni cibus eris, id est, per pœnam gravissimam Medorum peribis et consumeris, et sanguis tuus erit in medio terræ, id est, in medio Chaldææ fundetur. Oblivioni traderis. Quomodo verum est hoc, quum præsentem usque in diem in omni recordatione Babylon habeatur? Et respondendum, quod oblivioni dicitur tradita, quoad ea quæ ad præconium pertinent, et quia irreparabiliter est destructa. Sic enim in Isaia Dominus ait: Perdam nomen Babylonis. Unde in Proverbiis Sa-

27

IV Reg. xxv, 6.

Joann. v, 22.

28

29

B

C

D

30

31

32

Is. xiii, 17, 18.

Ibid. xiv, 22. lomon profitetur :16 Memoria justi cum laudibus, nomen autem impiorum putrescet. Hæc itaque fient, quia ego Dominus locutus sum hæc esse ventura : cujus scientia est causa rerum; cujus dixisse, fecisse est, secundum Hieronymum.

Footnotes

  1. Tob. i, 2; vi, 11; iv, 21. ↩

  2. Tob. 1, 2; vi, 11; iv, 21. ↩

  3. Tob. 11, 12. ↩

  4. Job 1, 11; ↩

  5. Ezech. 1, 4, 6. ↩

  6. Ezech. ix, 4, 6. ↩

  7. Ezech. i, 2, 47. ↩

  8. Ezech. xx, 47. ↩

  9. Job i, ii; ↩

  10. Tob. ii, 12. ↩

  11. Exod. IV, 23. Osee XI, 1. ↩

  12. Gen. XLIX, 10. ↩

  13. Ezech. IV, 2. ↩

  14. *alias imitans* ↩

  15. Jer. XL, 2, 3. ↩

  16. Prov. x, 7. ↩

Chapter 27 of 59