Articulus 27
DE INTELLECTU EJUSDEM CAPITULI VICESIMI PRIMI MYSTICO.
QUOD in elucidati jam capituli principio litteraliter dictum atque expositum est de adversitate et punitione Jerusalem illius terrenæ seu Synagogæ, spiritualiter accipi potest de militanti Ecclesia, ejusque castigatione ac persecutione, præsertim illa quæ fiet per Antichristum, et nunc quotidie fit per invisibilem hostem diabolum. Nempe in fine sæculi per Antichristum implebitur, quod ait nunc Dominus : Ecce ego ad te, o Ecclesia, et ejiciam gladium meum de vagina sua, videlicet Antichristum, ejusque impugnationem : qui Deo permittente vastabit Ecclesiam, et non sine ejus demeritis, quoniam instante Antichristi adventu discessio erit, et pessima Christianorum vita. Et occidam in te justum et impium. Bonos etenim Christianos occidet Antichristus in corpore, malos autem in anima, magis quam ante occisi fuerunt per vitia. Simili modo occiduntur quotidie a diabolo boni et pravi, dum boni tentationibus superantur, et pravi ad vitia graviora labuntur, uno peccato mortali in aliud pertrahente. Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, egredietur gladius meus ad omnem carnem. Antichristus enim omnes ceteros qui christiani non sunt, fallendo occidet, spiritualiterque necabit. Quod et quotidie facit diabolus, quia testante beato Job, Absorbet fluvium nec miratur.1
Pro tanto igitur malo ait Dominus unicuique vere devoto, Deum proximumque sincere amanti : Et tu, fili hominis, ingemisce. Quumque dixerint ad te filii hujus sæculi, qui nunc rident, et consolationes suas habent, atque de gemitu, planctu, mœrore timoratorum mirantur, quoniam novissima sua infelices non provident, dices :2 Pro auditu, quia venit, id est propter ista pericula quæ Ecclesiæ advenire cognovi, omnique die adveniunt. Et tabescet omne cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, etc. Antichristo equidem veniente et persequente, magnus erit terror fidelium, et multi deficient. Erit enim, ut Christus testatus est, persecutio tanta, ut si fieri possit, in errorem inducantur etiam electi.3 Porro quotidie in tentatis et victis a dæmone cor tabescit, vigorem gratiæ amittendo. Manusque dissolvuntur ab opere bono, et spiritus infirmatur in resistendo peccatis, succumbendoque eis. Quocontra scriptum est secundo Paralipomenon : Confortamini, et non dissolvantur manus vestræ;4 erit enim merces operi vestro.
Gladius exacutus est, ut cædat victimas; limatus est, ut splendeat. Gladius etenim Antichristi acutissimus erit, ut homines corporaliter spiritualiterque occidat ut pecora. Erit quoque limatus, ut splendendo perterreat Christianos. Ita et gladius diabolicæ tentationis acutus ac limatus consistit, in tantum ut intima animæ penetret, ac devotos conterreat. Qui moves sceptrum filii mei, id est tu, Antichriste, qui regnum Christi Filii Dei demolieris in mundo : quod et diabolus jugiter aliqualiter destruit, quosdam a Christi servitute avertens ; succidisti omne lignum, id est, omnes pene Christianos, vel quosdam de omni genere Christianorum, exstirpabis et vinces. Diabolus quoque id spiritualiter efficit quotidie, innumerabilesque supplantat, præcipue ligna arida, quæ fructum non ferunt. Hic gladius factus est in populo meo christiano, in cunctis ducibus Israel, id est in prælatis principibusque Ecclesiæ, qui, proh dolor! nunc gravius vulnerantur gladio diabolorum, quam alii, ita ut a majoribus et his qui alios regere habent, egrediatur iniquitas. Hinc sub persona Prophetæ omnis electus et pius flere jubetur, compati, et orare.
14
15
16
19
21
Tu ergo, fili hominis, propheta; et duplicetur gladius ac triplicetur: ad insinuandum quod gladius Antichristi summe augebitur, desæviet, atque innumeros perimet. Quod certum est, omni hora de diaboli gladio verificari, præsertim nunc caritate refrigescente, impietateque abundante. Propter quod in Daniele legitur: Veniet tempus quale non fuit, ex quo gentes esse cœperunt, usque ad tempus illud. In Matthæo quoque ait Salvator:5 Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio usque modo, neque fiet.6 Ideo subditur: Hic est gladius occisionis magnæ, per antonomasiam, qui obstupescere eos facit: sicut et Isaias loquitur de quibusdam, Dolores et torsiones obtinebunt.7 In omnibus portis, id est sensibus, eorum dedi conturbationem. Vade, o gladie Antichristi et impugnatio diaboli, ad dexteram sive ad sinistram. Christus enim permittit omnes nunc a dæmonibus impugnari; tunc quoque universos sinet ab Antichristo vastari. Fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis, etc. Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum. Sicut præcedenti articulo ista exposita sunt de Nabuchodonosor rege Babylonio, et regno Juda, ac filiis Ammon; sic spiritualiter intelliguntur de Antichristo atque diabolo, quorum uterque est rex Babylonis, id est princeps confusionis inordinationisque vitiorum, et de populo christiano, cui ac aliis gentibus sæpius prævalet. Stat ergo diabolus semper in capite omnis viæ, considerans quos primo impugnet. Magisque cupit ad partem dexteram declinare, hoc est Christianos et bonos tentare: quos si viderit confidentes, recordatur iniquitatis eorum, sicque fiducialius eos aggreditur, ac diversis machinamentis superare molitur; imo et prævalet, dum illi priorum iniquitatum suarum recordantur ad perseverandum in eis. Similiter faciet Antichristus.
B 25
26
Tu autem, profane, impie dux Israel, aufer cidarim, tolle coronam. Istud ad quemlibet sæcularem principem christianum, et contra omnem episcopum ac prælatum carnalem, mundanum seu negligentem, loquitur Deus, quod divina ultione tangetur, et concessam sibi potestatem amittet. Quo denique major atque potentior fuit, eo graviora supplicia in æternum sustinebit: etenim quantum glorificaverit se, et in deliciis fuerit, tantum dabitur ei de luctu atque tormento inferni.8 Et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium: id est, istud perfecte non fiet ante secundum Christi adventum, cujus est judicare vivos et mortuos. Interim quippe non in toto deficiet regia sacerdotalisque militantis Ecclesiæ potestas ac dignitas. Sed nec plenaria retributio erit, nisi post resurrectionem communem ac universale judicium.
C 27
Hœc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, id est gentiles: Mucro diaboli et Antichristi, evagina te ad occidendum. Tales namque spiritualiter modo a dæmone occiduntur, tuncque ab Antichristo fallentur. Postremo, quum dæmon et Antichristus omnem suam persecutionem ac pravitatem impleverint, tunc et ipsi in locum suum, videlicet in infernum, æternaliter projicientur. Idcirco de quolibet eorum subjungitur: Revertere in vaginam tuam, puta in gehennam, in locum in quo creatus es, quasi venturus ad eum, non quasi ibidem primo esse sortitus. In terra nativitatis tuæ, quantum ad esse culpæ,
D 28 seu fixionis et continuationis in ea, judicabo te, per reprobationem in die judicii. Et effundam super te indignationem meam, scilicet pœnam æternam, daboque te in manus hominum insipientium, id est, simul cum illis et inter manus illorum peribis. Igni infernali cibus eris, non tamquam consumeris; oblivioni traderis a Deo, quoniam nunquam a suppliciis erueris. Cetera patent ex præcedenti articulo.
Footnotes
Chapter 28 of 59