Articulus 28
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SECUNDI : ET FACTUS EST SERMO DOMINI.
HOC jam declarando capitulo describuntur gravissima scelera populi Judæ, sub nomine Jerusalem, ut omnibus pateat quam justo Dei judicio fuerint urbs Jerusalem et populus Judæorum manibus traditi Chaldæorum. Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Et tu, fili hominis, non judicas (id est, imo judicare et reprehendere debes ex tuo officio, quum datus sis speculator domus Israel) civitatem sanguinum, id est Jerusalem ? Et ostende \ ei omnes abominationes suas*, id est abominabilia vitia,* et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Civitas effundens sanguinem innocentium in medio sui tu es*. Dicitur autem civitas egisse quod habitatores ejus fecerunt : quorum aliqui crudelissimi exsistentes, multos innocentes in Jerusalem occiderunt, præsertim Manasses.* Ut veniat tempus ejus*, id est dies suæ destructionis.* Ut*, tenetur hic concomitanter, non directe causaliter. Non enim ideo peccaverunt ut punirentur, sed peccata eorum debita secuta est pœna.* Et quæ fecit idola contra semetipsam*, id est contra propriam salutem,* ut pollueretur vitiis idololatriæ. Tenetur autem et hic, ut*, concomitanter.* Appropinquare fecisti dies tuos : id est, tempus tuæ punitionis diu prænuntiatum atque dilatum, propter enormitatem impietatum tuarum fecisti jam proximum esse ; et adduxisti tempus annorum tuorum*, in quibus debite punieris.*
Propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris quæ juxta sunt, et quæ procul a te : id est, tantam tibi per Chaldæos calamitatem induxi, quod omnibus tuam cladem noscentibus, facta es materia exprobrationis ac derisionis : quemadmodum in Jeremia propheta copiose describitur. Triumphabunt de te adversarii tui, sordida peccatis, nobilis origine ac habitatoribus, tanquam metropolis regum atque pontificum civitas ; vel, Nobilis in malis, quæ olim in bono omnibus urbibus eras nobilior : sicut in Evangelio Barabbas nuncupatur vinctus insignis. Grandis interitu : quoniam multi corruerunt, et corruent in te, et quo eras major honore et gloria, ita et grandior miseriis et ruina.
Ecce principes Israel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem innocentem. Loquitur autem de injustis judicibus atque principibus, qui non virtute justitiæ, sed proprio robore præfuerunt. De quibus scriptum est in Isaia : Principes tui inobedientes *, socii furum.* Patrem et matrem contumeliis affecerunt in te*, maledicendo eis, vel alio modo : quod est contra legem divinam ac naturalem, quum Moyses dicat, Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. In Ecclesiastico quoque legitur : Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem ! et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem.* Advenam calumniati sunt in medio tui*, quum ei sufficere possit pro angustia* peregrinatio atque exsilium a patria sua. Pupillum et viduam contristaverunt apud te. Quanto personæ istæ magis destitutæ sunt humano solatio, eo iniquius est eas opprimere. Propter quod in Deuteronomio scriptum est :1 Deus facit judicium pupillo et viduæ, amatque peregrinum. Unde secundum Hieronymum, omne præsidium istorum est in legum justitia. Sanctuaria mea sprevistis, in sacris templi locis idololatrias exercendo ; et sabbata mea polluistis, opera servilia et iniqua facientes in eis.
Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, qui aliis detrahebant, eosque mendaciter vel dolose accusabant ut occiderentur : quod fuit gravissimum scelus. Quum enim detractio sit in se grave ac mortale peccatum, et gravius furto, tanto fit gravior, quanto ad deteriorem finem ordinatur. Super montes comederunt in te, id est in locis sublimibus ubi idololatrias exercebant. Scelus operati sunt in te. Forte per scelus designatur vitium contra naturam, quum et Isaias testetur : Pueris alienis adhæserunt.2 Verecundiora patris discooperuerunt in te, novercas suas cognoscendo. Immunditiam menstruatæ humiliaverunt in te, feminas fluxum seminis patientes accedendo. Unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, id est adulterium : quod caritati proximi vehementer repugnat. Unde et Jeremias :3 Unusquisque, inquit, ad uxorem proximi sui hinniebat. Verumtamen distributio ista cum restrictione intelligenda est, ut sit accommoda, non absoluta, ad insinuandum multitudinem adulterorum Jerusalem. Et socer nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te. Ecce peccata incestus prægrandis.
Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, pro pecunia aliquem occidentes, et occidi procurantes : quod est superenorme, multoque gravius, quam si fieret ex impetu passionis. Usuram et superabundantiam accepisti, o Jerusalem.
Quid autem sit, usuram superabundantiamque accipere, et quæ sit inter hæc duo distinctio, dictum est in expositione capituli octavidecimi.4 Et avare proximos tuos calumniabaris, extorquendo per vias injuriosas pecuniam, aut aliquid tale. Meique oblita es, non considerando præcepta mea, neque judicium quo te judicabo, nec præsentiam meam ac omniscientiam, qua universa intueor. Hæc autem oblivio, omnis peccati est mater : sicut econverso memoria Dei, ad omnium operationem virtutum inducit. Ait Dominus Deus.
Ecce complosi manus meas, id est, potestatem meam terribiliter ordinavi ad ultionem, super avaritiam tuam, et super sanguinem qui effusus est in medio tui, id est ad puniendum tuam cupiditatem et crudelitatem. Loquitur autem Deus per modum hominis irascentis et ultionem minantis, quemadmodum in Numerorum libro legitur Balac complosis manibus locutus ad Balaam.5 Propterea non videtur congrue dictum, quod quidam asserit, istud dici per modum hominis dolore affecti. Numquid sustinebit cor tuum pœnam tibi infligendam? aut prævalebunt manus tuæ contra me vel Chaldæos, in diebus quos ego faciam tibi, id est, in quibus te puniam? quasi dicat : Deficies et succumbes. Ego enim Dominus locutus sum, hæc esse futura, et faciam quod prædixi. Tanquam diceret : Non tantum minaciter, sed assertorie dico hæc, propter quod certissime implebuntur : ita quod pertinent ad prophetiam prædestinationis, non comminationis dumtaxat. Et dispergam te in nationes, id est inter Chaldæos, et ventilabo te, auferendo te de propria terra, in terras gentilium, et deficere faciam immunditiam tuam a te : id est, omnia ista pœnalia ad tuam emendationem dispono et ordino, atque per hæc adversa, ab idololatria tua ceterisque peccatis purgaberis, vexatione intellectum donante :6 quod in quibusdam fuit impletum. Ex quo patet, quod pœnæ vitæ præsentis sunt medicinales, et quod ex rigore justitiæ videtur procedere, ex paterna pietate potius frequenter procedit; semperque actui æquitatis opus misericordiæ commiscetur. Et possidebo te in conspectu gentium, per gratiam specialem immunditia tua ablata, ita quod eris populus meus atque hereditas mea: juxta illud Isaiæ, Hereditas mea Israel.7 Hoc fuit partim impletum in Babylone; plenius autem in Judæa post reditum de Babylonica captivitate.
16
17
18 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam: id est, vitiorum immunditiis a se ipsa repleta est, quam ego in magno decore creavi aut statui, saltem quantum ad dona naturæ et gratiæ gratis datæ. Nomine enim scoriæ designantur sordes et purgamenta metallorum. Unde et in Isaia Dominus ait:8 Argentum tuum versum est in scoriam. Omnes isti Jerosolymitæ, qui nunc domus Israel appellantur, æs, et stannum, et ferrum, et plumbum, in medio fornacis, id est, similes facti sunt istis metallis. Nam sicut metalla hæc igni traduntur, ut aliam formam recipiant, vel purgentur; ita et isti igni tribulationis in Jerusalem dati sunt, scilicet gladio, fami et pestilentiæ. Veruntamen in medio talis fornacis seu tribulationis, scoria argenti facti sunt: quoniam emendati non sunt plures ex eis, sed deteriorati.
19
20 Propterea hæc dicit Dominus: Eo quod versi estis omnes, id est quidam de omni genere vestrum, vel pene omnes, in scoriam, id est vitiosi ac sordidi facti; propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem congregatione argenti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis: id est, sicut ista metalla simul ponuntur in igne, ita tradam vos pariter infra muros Jerusalem, quasi infra fornacem, manibus Chaldæorum; ut succendam in ea ignem ad conflandum, id est, pœnam gravissimam, quæ nomine ignis signatur, vobis ibidem infligam ad occidendum quamplurimos. Sed et civitas ipsa combusta fuit. Et requiescam ab ira mea. Loquitur enim Deus more itemque affectu humano, cujus est, ultione ad libitum facta, ab iræ commotione quiescere. Quod autem iste sit sensus hujus particulæ, patet ex subditis: Et conflabo vos, et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus, ut conflatur argentum in medio fornacis. Itaque loquitur de populo isto sub metaphora horum metallorum.
21
22
23
24
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, dic ei, id est civitati Jerusalem: Tu es terra immunda, id est similis terræ quæ pro fructibus spinas et tribulos germinat, et non compluta in die furoris, id est divinæ ultionis, id est rore cœlestis gratiæ non perfusa. Hoc dicitur, quoniam habitatores Jerusalem infructuosi erant ac vitiosi. Conjuratio prophetarum in medio ejus. Fuerunt enim in urbe hac falsi prophetæ, adversus sanctos Prophetas et justos aliquando conjurantes: sicut et contra Jeremiam dixerunt, Judicium mortis est viro huic.9 Sicut leo rugiens rapiensque prædam, animas devoraverunt, id est, innocentes occiderunt vel deceperunt, opes et pretium acceperunt, id est, facultates eorum et falsorum vaticiniorum præmium sibi vindicarunt, viduas ejus multiplicaverunt, maritos eorum occidendo consilio vel auxilio.
25
C
26
Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, divina præcepta sine formidine transgrediendo; polluerunt sanctuaria mea, in locis templi vitiis insistendo, idolaque colendo. Inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, id est inter sacrificia licita et illicita, et inter pollutum et mundum non intellexerunt, id est, inter virtutes et vitia non discreverunt, et a sabbatis meis averterunt oculos suos, ea non considerando mentaliter, nec celebrando fideliter.10 Hinc in Jeremia habetur: Sacerdotes non dixerunt, Ubi est Dominus? Coinquinabar in medio eorum, id est, inhonorabar ab eis, et quantum in ipsis fuit, ostenderunt me esse impurum, cui tam turpiter servierunt. Quocontra in Levitico ait Scriptura :11 Sacerdotes sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus. Et iterum Dominus dixit ad Aaron : Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini, et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum.12
Principes ejus in medio illius, quasi lupi rapientes prædam, ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas malo exemplo, et avare sectanda lucra : in quo patet eorum crudelitas, irreligiositas atque cupiditas. Prophetæ autem ejus, id est pseudo Jerusalem, liniebant eos absque temperamento, id est, confirmabant eos in errore, persuasionibus non solidis, sed vanis, palliatis ac frivolis, videntes vana, id est intuentes falsa atque phantastica, dæmonumque illusionibus præsentata, et divinantes eis mendacia, dicentes, Hæc dicit Dominus Deus, quum Dominus non sit locutus : finxerunt enim se habere revelationes divinas. Populi terræ, id est vulgares Judæi, calumniabantur quos poterant calumnia, id est injuriose, et rapiebant violenter impotentium bona. Egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia, absque judicio, id est injuriose, irrationaliter contra juris processum. Populus ergo superiorum suorum secutus est vitia.
Et quæsivi de eis, id est de universis prædictis Judæis, virum qui interponeret sepem, id est medium divinæ ultionis impeditivum, videlicet orationem idoneam, et staret oppositus contra me, id est, comminationi seu iræ meæ resistere niteretur, ejus impediendo effectum, pro terra, ne dissiparem eam, id est, pro defensione populi terræ Judææ atque Jerusalem, ne eos vastarem. Ex quo innotescit, quanta sit misericordia Dei omnipotentis ac adorandi, qui inter tot scelera mediatorem quæsivit, et placari dignatus fuisset. Et non inveni virum hujusmodi satis idoneum. Si autem quis instet, quod in Jerusalem fuerat Jeremias fratrum amator, qui multum oravit pro populo, et Baruch ejus notarius, ac alii quidam justi, in quorum frontibus scribebatur Thau, eo quod populi mala gemendo deflerent :1314 ergo Dominus invenit ibi non unum dumtaxat orantem pro terra, sed multos. Insuper, quomodo Dominus ait nunc quæsisse se mediatorem? quum Jeremiam ab oratione prohibuerit, dicens : Non assumas laudem et orationem pro eis, quia non exaudiam te.15 Imo apparet, quod nec multos sanctissimos exaudisset, quum
B Jeremiæ protestetur :16 Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Supra quoque locutus est Deus, quod Job, Noe, et Daniel, nec filium nec filiam liberarent tempore vastitatis.17 Ad primum istorum quidam respondent, quod quum dicitur, Quæsivi virum, sensus est, Quæsivi viros justos in numero sufficienti, ut propter illos parcerem populo : sicut in Genesi dixit se parcere velle civitati Sodomorum, si invenerit in ea decem justos.18 Juxta hoc insuper dici possit, quod Jeremiam ab oratione prohibuit, quoniam vidit quod ipse solus vel cum his qui tunc secum erant orantes, non sufficerent ad impediendum populi hujus interitum. Sed tunc objectio illa de Moyse et Samuele, fortis videtur. Ad quod etiam dici possit, quod tales oratores ut Moyses et Samuel, potuissent sic multiplicari quod pro Jerusalem et Judæa exauditi fuissent.
Et effudi super eos indignationem meam, in igne iræ meæ, id est zelo justitiæ, consumpsi eos fame, gladio, peste et captivitate. Aliqui tamen manserunt residui. Viam eorum, id est pœnam pro culpa ipsorum, in caput eorum reddidi, unumquemque pro suo peccato affligens, imo et superiores ac deceptores pro omnium iniquitatibus puniens.
D PRÆTEREA, juxta intelligentiam spiritualem, sicut Ezechieli Dominus jussit civitatem Jerusalem judicare, increpare, ejusque peccata ei distincte ad memoriam revocare;19 ita et unicuique prælato, pastori, doctori, seu prædicatori, præcepit Deus ecclesiam eorum qui sibi commissi sunt prudenter judicare, strenue increpare, et ejus excessus eidem proponere, ut divinum expavescant judicium, seque emendent. Ideo namque ad Timotheum jubet Apostolus: Argue, obsecra, increpa in omni patientia.20 Porro qualiter impietates in isto capitulo de Synagoga descriptæ, in Ecclesia inveniantur, non oportet seriatim deducere, quum visui pateat. Annon in Ecclesia reperiantur, qui corporaliter sanguinem fundunt innoxium, vel etiam noxium, sed non secundum juris processum? Alii vero spiritualiter necant, qui scandalizando, consulendo, minando, aut alio modo aliquos ad peccandum mortaliter pertrahunt. Alii parentibus seu spiritualibus patribus vel matribus contumeliam inferunt. Alii advenas, pupillos, viduas, inopes, desolatosque facili occasione contristant, opprimunt, spoliant, vel affligunt. His igitur atque similibus sceleratissimis hominibus, qui ferrea habent viscera, Deus terribiliter comminatur, et complosis manibus se ipsis objiciet, faciens eis judicium sine misericordia, qui non fecerunt misericordiam.21 Denique, sicut conflantur in fornace ardente metalla, ita et ipsi in medio infernalium ignium conflabuntur.
Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, etc. Istud conqueritur Christus contra sacerdotes Ecclesiæ negligentes, et ineruditos a Spiritu Sancto, et potissime contra eos qui vitam ducunt carnalem, qui vitiis gulæ atque libidinis obtenebrati, depressi, submersi, legem Dei sui contemnunt, Ecclesiam violant, in templo scurrilia proferunt, libidinose circumspiciunt; qui inter profanum et sanctum non habent distantiam, qui corpus et sanguinem Christi irreverenter tractant, indigne accipiunt, Christi corpus non dijudicantes, ideoque judicium sibi manducantes ac bibentes, et reos se corporis ac sanguinis Domini efficientes.22 Isti deinceps inter pollutum et mundum non intelligunt, pretiosum a vili non separant, inter lepram et non lepram discernere nequeunt, quum et ipsi pleni sint vitiis, nec attendunt; a sabbatis demum festisque diebus oculos suos avertunt, et more vulgi carnalitatibus vanitatibusque indulgent. Propterea coinquinatur Christus in medio eorum, quia et ipsi Dominum Salvatorem maxime inhonorant, ac suis exemplis pravissimis totum populum (quantum in ipsis est) ad divinæ legis transgressionem, et Christi inhonorationem inducunt: quum tamen ipsi econtrario interponere deberent sepem, et stare inter Deum et gregem suum oppositi: quod quia non faciunt, rei sunt culpæ ac pœnæ subditorum. Prælatus quippe et pastor incessabilibus precibus et actibus virtuosis jugiter debet conari, ne ira Dei super gregem sibi creditum irruat, ne damnetur, ne Deum offendat.
Principes ejus in medio illius, quasi lupi rapientes prædam, etc. Istud Salvator conqueritur contra principes sæculares, potentes, ac divites sæculi, qui crudelitate et avaritia pleni, omni timore Dei postposito, inferiores angustant, contristant, vel spoliant.
Footnotes
-
Deut. x, 18. ↩
-
Is. II, 6. ↩
-
Jer. v, 8. ↩
-
Ezech. XVIII, 8. ↩
-
Num. XXIV, 10. ↩
-
Is. XXVIII, 19. ↩
-
Is. xix, 25. ↩
-
Ibid. 1, 22. ↩
-
Jer. xxvi, 11. ↩
-
Jer. II, 8. ↩
-
Lev. xxi, 6. ↩
-
Lev. x, 9, 10. ↩
-
Ezech. ix, 4. ↩
-
II Mach. xv, 14. ↩
-
Jer. vii, 16; xi, 14; xiv, 11. ↩
-
Jer. xv, 1. ↩
-
Ezech. xiv, 14, 16. ↩
-
Gen. xviii, 32. ↩
-
Expositio spiritualis. ↩
-
II Tim. IV, 2. ↩
-
Jacob. II, 13. ↩
-
I Cor. XI, 29, 27. ↩
Chapter 29 of 59