Articulus 29
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI TERTII : ET FACTUS EST SERMO DOMINI.
DENIQUE sermo divinus præsenti capitulo, totius Israeliticæ plebis, seu duodecim tribuum peccata describit sub similitudine personarum duarum incontinentissimarum sororum. Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, duæ mulieres, id est duorum regnorum gentes, filiæ matris unius, quia ex eadem stirpe exortæ, de Abraham et Sara per Isaac et Jacob, fuerunt; et fornicatæ sunt, id est, idola coluerunt, in Ægypto. Quamvis enim duodecim tribus tunc nondum fuissent in duo regna divisæ, tamen regna ista materialiter et originaliter ibi fuerunt. In adolescentia sua, id est tempore habitationis earum in Ægypto, fornicatæ sunt per idololatriam, mentem suam avertentes a Deo sponso superno, eamque convertentes ad vana ac idola. Ibi subacta sunt, id est ceciderunt, ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum. Prosequitur autem Propheta parabolam, designans idololatriæ actum per carnalem concubitum, in quo primo, puta in defloratione juvencularum, ubera frangi dicuntur, quoniam mollificantur; nunc vero de spiritualibus intendit uberibus. Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor, id est, major vocata est Oolla, et minor Ooliba. Et habui eas jure creationis, et pepererunt filios et filias in Ægypto, in deserto, et in terra promissionis.
Consequenter declarat quid per mulieres has exprimatur. Porro earum nomina, Samaria Oolla, id est, per sororem majorem ac seniorem, puta Oollam, significatur Samaria, seu decem tribus, quarum Samaria fuit metropolis; et Jerusalem appellatur Ooliba, id est regnum Juda. Dicitur autem Samaria soror major, propter pluralitatem plebis ac tribuum, et quoniam primus dux populi Israel, fuit Josue de tribu Ephraim, pertinente ad decem tribus. Regnum vero Juda, dicitur soror minor, quia dumtaxat duas habuit tribus. Recte quoque Samaria nuncupatur Oolla, quod interpretatur tabernaculum, quia in ea fuit tabernaculum idolorum, non Dei. Nam primus rex decem tribuum, post suam promotionem mox populum suum traxit ad idololatriam, seu aureorum vitulorum adorationem. Jerusalem vero vocatur Ooliba, quod interpretatur tabernaculum meum, quia in ea cultus Dei permansit.
Fornicata est ergo Oolla, id est decem tribus, super me, id est ultra me qui fui vir ejus, cum idolis se miscendo; et insanivit, id est, mente insana ferebatur, in amatores suos, in Assyrios propinquantes ei, quantum ad situm localem, vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, id est concupiscentiæ et libidinis provocativos, universos equites. Insanitio ista in Assyrios est, quod idololatriam Assyriorum secutæ sunt decem tribus, et contra divinum præceptum ab Assyriis postularunt auxilium, ut legitur quarto Regum. Insuper fornicationes suas quas habuerat in Ægypto, non reliquit, perseverans in Ægyptia idolorum cultura. Nam et illi, puta Ægyptii, dormierunt cum ea in adolescentia sua, id est, in idololatria cum ea permixti sunt, et confregerunt ubera pubertatis ejus, id est, mentem ejus spiritualiter devirginaverunt, avertentes illam a Sponso æterno. Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, videlicet in manus filiorum Assur, id est Assyriorum quos ipsa amavit, et ab eis petivit auxilium. Ipsi discooperuerunt ignomini-
Deut. xxxx I, 7, 23; Josue I, 1, 6; Num. xiii, 9.
III Reg. xii, 20, 28.
5
6
IV Reg. xvii, 7 et seq.; xv, 19, 20.
8
9
10
1
2
3
4
B
C am ejus, id est, irreverenter eam tractabant, filios et filias illius tulerunt in captivitatem, et ipsam occiderunt gladio. Istud impletum est, quando decem tribus datæ sunt successive in manus Phul et Theglathphalasar atque Salmanasar regum Assyriorum, qui multos de eis occiderunt, et alios in terra sua captivos duxerunt.1 Et factæ sunt famosæ mulieres Oolla et Ooliba, id est ubique divulgatæ ac nominatæ, non propter virtutes et prospera, sed ob magnitudinem cladis ac vastitatis; et judicia, id est vindictas et pœnas, secundum quod judicio eorum visum est, perpetraverunt in ea, id est in Samaria ipsi Assyrii.
Quod quum vidisset soror ejus Ooliba, id est Jerusalem regnumque Juda, scilicet dejectionem decem tribuum propter aversionem earum a Deo, non se illarum exemplo correxit, imo plus quam illa insanivit libidine, id est affectu idololatriæ; et fornicationem suam spiritualem, videlicet idololatriam, super, id est ultra, fornicationem sororis suæ ad filios Assyriorum præbuit impudenter, per inverecundam idololatriæ imitationem (unde et quarto Regum legitur Achaz ad regem Assyriorum munera nuntiosque2 misisse, et amicitiam ejus atque succursum quæsisse), ducibus et magistratibus ad se venientibus in auxilium ex parte regis Assyriorum, indutis veste varia, equitibus et adolescentibus forma cunctis egregia, id est prædecoris : quorum idololatriæ communicavit. Et vidi quod polluta esset via una ambarum, id est, quod utriusque regni hujus idololatria, esset una ac fœda. Quumque vidisset Ooliba seu populus Juda viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus, et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum pro signo nobilitatis, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis; insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, eorum amicitiam, subventionem, idololatriamque expostulans magis quam cultum et spem in Deo; et misit nuntios ad eos in Chaldæam. Joakim quippe et Sedecias reges Juda, illis annis quibus obediebant regi Babylonis, vicissim nuntios miserunt ad eum in Babylonem :3 qui et suos destinavit ad ipsos pro tributis et aliis causis. De quibus subjungitur : Quumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, id est idololatriæ loca, polluerunt eam in stupris suis, id est idololatriæ communionibus; et polluta est ab eis, et saturata est anima, id est affectio, ejus ab eis. Voluptas enim carnalis cito satietatem adducit. Denudavit quoque fornicationes suas, id est, idololatrias suas non abscondit Chaldæis.
Et recessit anima mea, id est dilectio, seu signum atque affectus dilectionis meæ, ab ea, sicut a sorore ejus. Hinc apud Jeremiam Dominus perhibet :4 Non est anima mea ad populum istum. Multiplicavit enim fornicationes suas, id est idololatrias, recordans, id est recordando imitans, dies adolescentiæ suæ quibus fornicata est per culturam idolorum in terra Ægypti, antequam inde educeretur per Moysen. Loquitur autem Dominus de toto populo isto, quasi de uno aliquo, sed non omnia ad eosdem referuntur. Et insanivit libidine super concubitum, id est idololatriæ commixtionem eorum, quorum carnes, seu verenda, sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus seminis equorum, fluxus eorum, videlicet Ægyptiorum. Quum autem equus et asinus sint animalia nimium luxuriosa, per hoc quod carnes et fluxus seminis Ægyptiorum his brutis comparatur, innuitur magnitudo ac multitudo idololatriæ Ægyptiorum. Et visitasti, id est, visitanto reiterasti et continuasti, Ooliba, scelus adolescentiæ tuæ, id est idololatrias tuas in Ægypto commissas, ita quod instar procacissimæ fornicatricis, immunditias adolescentiæ nec jam in graviori ætate reliqueris.
Propterea, Ooliba, id est, Jerusalem, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos, id est Chaldæos, quorum amicitiam idololatriamque complexa es, de quibus satiata est anima tua, id est, a quorum pacto seu fœdere amicitiæ recessisti: ut patet in Sedecia et populo ejus, qui contra initum pactum regi Babylonis se opposuerunt; et congregabo eos adversum te, etc. Et venient super te instructi curru et rota. Lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique. Et dabo coram eis judicium, id est vim judicandi te ad libitum suum, et judicabunt te judiciis suis, id est crudeliter, juxta consuetudinem suam, seu propriam legem. Et ponam zelum meum, id est æquitatis rigorem, in te per diram tui punitionem, quem exercent in te, tanquam exsecutores divinæ justitiæ. Nasum tuum et aures tuas præcident, id est, omnem tuum ornatum auferent tibi: sicut adulteræ in immunditia deprehensæ nasus abscinditur; et quæ remanserunt, id est, fame et peste non interierunt, gladio concident, id est, a Chaldæis trucidabuntur: quod fuit in multis impletum. Loquitur autem, cœptum servans metaphoræ ordinem, de quibuslibet partibus populi, sub nomine feminarum. Ipsi filios tuos et filias tuas capient: sicut quarto Regum conscribitur; et novissimum tuum, id est civitas Jerusalem et templum, quæ aliis urbibus Judææ demolitis steterunt, devorabitur igni, id est comburetur. Et denudabunt te vestimentis tuis, quibus in idolorum cultu ornata es, et tollent vasa gloriæ tuæ, id est, vasa et utensilia templi, quæ ad Dei cultum fuerant consecrata. Et requiescere faciam scelus tuum de te, id est cessare idololatriam tuam, te occisa vel per pœnas correcta; et fornicationem tuam, id est amicitiam et idololatriam tuam, cessare faciam de terra Ægypti, ita quod ultra ad regem Ægypti non confugies, nec in ipso confides. Ideo subditur: Nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius, ad confidendum in ejus auxilio.
Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum quos odiisti, videlicet Chaldæorum, a quorum amicitia recessisti. Et agent tecum in odio, id est, invidialiter te tractabunt sine clementia, et tollent omnes labores tuos, id est opes ac quælibet pretiosa tuis conatibus congregata, et dimittent te nudam et ignominia plenam, id est depauperatam, maximeque confusam. Scelus tuum et fornicationes tuæ fecerunt hæc tibi, id est, propriis excessibus ista supplicia incurristi. In via sororis tuæ, id est peccatis et idololatriis Samariæ, ambulasti; et dabo calicem ejus in manu tua, id est, pœnam ejus tibi infligam. Hæc dicit Dominus: Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum, id est, punitionem ejus extentam, acutam et vehementem gustabis. Quemadmodum enim a medico quædam amara dantur pocula, ut noxius humor corporum egeratur; sic Deus dat calicem tormentorum meracissimum, ut quidquid fellis et amaritudinis est vitiorum, a peccatoribus auferatur, et pristinæ eos restituat sanitati. Eris hostibus tuis in derisum et in subsannationem quæ est capacissima, id est maxima seu præcipuæ miseriæ contentiva. Ebrietate, id est excessiva suppliciorum degustatione, et dolore repleberis. Et epotabis usque ad fæces, et fragmenta ejus devorabis: id est, calamitate pœnarum tam exuberanter repleberis, ut repletur corporali ebrietate, qui præ aviditate totum potum cum fæcibus, quæ in fundo vasculi sunt, ebibit, quasi et ipsum vasculum per frusta vellet cum poculo absorbere. Et ubera tua lacerabis, id est, mentem tuam in te ipsa quodam prægrandi dolore corrodes, instar fornicariæ quæ præ adversitatibus ubera sua dilaniat. Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, id est, impudenter me abjecisti, et corpus tuum ac animam dæmonibus dedicasti: juxta illud Jeremiæ, Verterunt ad me dorsum, et non faciem. Quod omnes agunt, qui corpus suum faciunt habitaculum dæmonis, et membra sua exhibent arma iniquitatis peccato. Tu quoque porta scelus tuum, id est digna scelerum tuorum supplicia. Quod patien-
D
29
30
31
32
33
34
35
Jer. II, 27; XXXII, 33.
Rom. VI, 13.
IV Reg. XXIV, 20; II Par. XXXVI, 13.
24
25
IV Reg. XXV, 11.
26
27
28 ter ferre debemus, et cum Michæa fateri : Iram Domini portabo, quia peccavi ei. et Ooliba armillas in manibus eorum, et coronas speciosas, videlicet serta vel mitras, in capitibus eorum, ornando eos, secundum quod sacerdotes Dei ornari consueverunt. Et dixi ei quæ attrita est in adulteriis, id est idololatriis, scilicet Oollæ sive Oolibæ : Nunc fornicabitur in fornicatione sua cum idolis etiam hæc. Et ingressi sunt ad eam idololatræ; quasi ad mulierem meretricem, sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam mulieres nefarias.5 Ex quo liquet, quod Jerusalem et Samaria instar meretricum impudenter ac publice idololatriis ceterisque serviebant peccatis.
36
37
40
Consequenter loquitur Deus de utriusque regni plebe conjunctim. Fili hominis, numquid judicas (id est, imo ex tibi injuncto officio judicare, damnabilesque describere debes) Oollam et Oolibam? Quia adulteratæ sunt, id est, Sponso cœlesti relicto, idolis dæmonibusque commixtæ, et sanguis in manibus earum, id est, effusionis sanguinis reæ sunt, juxta illud Isaiæ : Manus vestræ plenæ sunt sanguine.6 Insuper et filios suos quos genuerunt mihi, id est cultui meo mancipandos, obtulerunt eis ad devorandum, id est idolis, ad comburendum eos igne ad idolorum honorem, ut ante expositum est.7 Sed et hoc fecerunt mihi, id est ad injuriam meam : polluerunt sanctuarium meum in die illa, id est, in templo8 idola statuerunt et coluerunt tempore Achaz et Manassæ, ut scribitur quarto Regum.
Miserunt Oolla atque Ooliba ad viros venientes de longe, ad quos nuntios miserant, id est ad gentes alienas remote distantes, quarum idololatriam imitabantur. Itaque ecce venerunt, ut te ritum colendi idola sua docerent; quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri : id est, sicut adultera adveniente amatore, corpus lavat, oculos clarificat, vestimentis se polit; ita et tu ad exercendos idololatriæ actus te præparasti. Sedisti in lecto pulcherrimo, id est in loco idololatriæ exercendæ aptissimo; et mensa ornata est ante te, id est altare pro idolorum cultura; thymiama meum, et unguentum meum, quorum usus esse non debet nisi in meo obsequio, posuisti super eam, utendo eis in idolorum culturis nefariis; et vox multitudinis exsultantis erat in ea : id est, multi in hac idololatriæ mensa cum gaudio consederunt, deos suos variis efferentes præconiis. Et viris qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, id est amatoribus suis ad se directis, videlicet idolorum ministris præcipuis, posuerunt Oolla
43
44
Viri ergo justi sunt : id est, Assyrii qui destruxerunt Samariam, et Chaldæi demolientes Jerusalem, comparatione duarum ac decem tribuum Israel, justi sunt : quoniam minus quam illæ peccaverunt, quum nunquam Dei legem receperint; et quia divinæ justitiæ exsecutores circa Judæos fuerunt. Ideo subditur : Hi judicabunt eas judicio adulterarum et effundentium sanguinem, id est judicio reprobationis ad mortem, quemadmodum secundum legem, adulteri et homicidæ judicabantur ad mortem.
46
47
48
Hæc enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas, id est, o Propheta, tuæ vocis hortatu, ac prophetali eloquio adducendam præsigna contra utriusque populum regni, multitudinem nationum; et trade eas, videlicet Jerusalem et Samariam, in tumultum et rapinam, ita ut perturbentur, suisque opibus spolientur. Et lapidentur lapidibus populorum jam præfatorum, et confodiantur gladiis eorum, ita ut diversi diversis intereant necibus. Et auferam scelus de terra, id est, idololatriam ac cetera vitia, de Judæa decemque tribuum regione faciam mox cessare, habitatoribus ejus inde translatis aut interfectis. Et discent omnes mulieres, id est ceteræ gentes, ne faciant secundum scelus earum, id est, ne sic rumpant initum fœdus, quemadmodum Jerusalem cum Chaldæis, et Osee rex Israel cum Assyriis, fœdus initum fregit, ut scriptum est quarto Regum libro.9 Et dabunt scelus vestrum super vos, o Oolla atque Ooliba, id est, inexcusabiles vos censebunt, et punitionem vestram vestris imputabunt malitiis. Et peccata, id est pœnam pro peccatis, idolorum vestrorum, id est, quæ commisistis cum idolis vestris, portabitis; et scietis per effectum justitiæ meæ, et per impletionem verborum meorum, quia ego Dominus Deus, ad quem pertinent universalis causalitas, et providentia generalis distincta ac plena universorum : quod aliqui nec fide, nec ratione cognoscere volunt, aut curant; sed necessaria eis experientia est pœnarum, quatenus in tribulatione murmuris, doctrina Dei innotescat eis.
Præterea, juxta mysticam expositionem, per Oollam intelligi possunt hæretici, vel sæculares seu laici;10 per Oolibam autem, ecclesiastici et religiosi seu clerici : quorum omnium tunc ubera franguntur, dum spirituales eorum sensus ad errores et vitia detorquentur; vel dum bonitatem ingenii sui atque synderesis, in terrenis atque carnalibus deprimunt. Isti demum in amatores suos insaniunt, dum majoribus hujus sæculi inordinate complacere desiderant, dum principibus et prælatis impie blandiuntur, dum personis speciosis et donis naturæ ornatis, sensualiter afficiuntur, inquietaque mente circa eas etiam in absentia occupantur, ita ut animo fixo, sincero ac libero intendere nequeant Deo. In quo et religiosi nonnulli vicissim incaute se habent, non satis pensantes quemadmodum angelus Satanæ transfiguret se in angelum lucis, ita ut æstimet homo esse spiritualem amorem, qui vel naturalis est, vel (quod periculosius est) carnalis.11 Itaque cum istiusmodi personis spiritualiter fornicantur, dum mentis eorum affectio magis conjungitur atque inhæret illis quam Deo. Et tamen mentaliter interficiuntur ab eis, dum occasione eorum trahuntur ad vitia, vel carnaliter inflammantur. Denique religiosi et clerici, itemque Catholici vicissim gravius peccant quam alii. Et videntes viros depictos in pariete, id est filios hujus sæculi temporaliter deliciantes ac prosperantes, insanit concupiscentia oculorum suorum in eos, appetens hujuscemodi vanitates, et eos qui carnaliter florent, quasi beatificans in animo suo. Quocontra ait Scriptura de viro electo ac justo : Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, timentes autem Dominum glorificat.12
Porro de hac tropologia scriberem plura, sed jam in præhabitis articulis satis inducta videntur. Et ex his paucis nunc tactis, perfacile reor præscripta mala culpæ et pœnæ tribuum Israel, ad personas ac statum Ecclesiæ applicare.
Footnotes
Chapter 30 of 59