Skip to the text

Articulus 30

DECLARATIO CAPITULI VICESIMI QUARTI : ET FACTUM EST VERBUM DOMINI.

A DHUC de culpa et pœna Jerusalem agit præsenti capitulo sermo divinus. Et factum est verbum Domini ad me in anno nono transmigrationis Joachin : cujus quinto anno orsus est Ezechiel prophetare; in mense decimo noni anni, decima hujus mensis die. Supra scripsit

D Propheta, factum esse verbum Domini ad se anno septimo, mense quinto, decima mensis.1 Hæc ergo quæ nunc scribitur visio, post biennium et quinque menses a tempore revelationis illius facta ostenditur. Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, scilicet nomen decimæ diei mensis decimi anni noni, in qua confirmatus est, id est mea virtute roboratus, rex Babylonis adversus Jerusalem hodie, ita quod civitatem quam die hoc cœpit vallare, certissime superabit.

Et dices per proverbium, id est sub sermone metaphorico, ad domum irritatricem, id est Judæos divinam justitiam ad ultionem provocantes, parabolam, quæ statim subjungitur, et loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Pone ollam, supplendum est, æneam. Siquidem dictio, æneam, non est de textu, quamvis in aliquibus scripta sit libris. Quid autem per ollam et cetera designetur, mox in littera subditur: pone, inquam, id est, ad ignem applica eam, et mitte in eam aquam, in qua carnes bulliantur. Pinguissimum pecus assume, congere frusta ejus in ea, id est, partes pecoris pinguissimi ab invicem divisas ac scissas, pone in olla, omnem partem bonam pecoris, utpote femur et armum, electa et ossibus plena, id est electas pecoris partes bene ossatas, ut crura.

Compone quoque strues ossium sub ea, id est, ossa pecoris a carnibus separata, pone sub olla. Unde Septuaginta transtulerunt: Crus et humerum, carnibus separatis ab ossibus. Et efferbuit coctio ejus, id est coctura lebetis, quæ ardore bullivit seu bulliet. Ponitur enim præteritum pro futuro, quia de vastitate futura sub Sedecia fit sermo. Et discocta sunt ossa illius in medio ejus, id est, ossa subtus igni cremata sunt.

Deinde parabola ista exponitur. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, id est Jerusalem in qua sanguis justorum effusus est, ollæ, id est, quæ nunc per ollam exprimitur: vel quia populus in ea se collegit ad resistendum Chaldæis; vel quia Deo disponente, in ea congregati fuerunt, ut igne tribulationis torquerentur in ea, sicut coquuntur carnes in olla; cujus rubigo in ea est, id est, malitia ejus permansit in ea, et rubigo ejus non exivit de ea, id est, nec per adversa correxit se, nec igne ultionis mundata est a peccatis. Per partes et per partes suas ejice eam, id est, paulatim consumatur, aliis fame, aliis peste, aliis gladio pereuntibus per temporum intervalla, sub longa obsidione. Non cecidit super eam sors, id est, Chaldæi nulli parcebant in urbe Jerusalem, sicut in sortis missione fieri solet ut quidam intereant, alii præserventur, secundum quod sorte contigerit. Et quamvis aliquibus justis (Deo ordinante) pepercerint, et quidam evaserint, tamen respectu pereuntium præ paucitate non computantur.

Sanguis enim ejus in medio ejus est, id est, homicidia ac reliqua facinora in ipsa manserunt, nec per pœnitentiam sunt deleta. Super limpidissimam petram effudit illum: id est, Jerusalem et principes ejus apertissima homicidia perpetraverunt, sicut effusio sanguinis omnibus innotescit, quum super planissimum lapidem spargitur: non enim imbibitur. Non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere, id est, homicidia non fecit occulte, quemadmodum sanguis in terram fusus, cito imbibitus occultatur, aut pulvere operitur. Peccavit igitur tam aperte, ut superinducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer, id est, ut evidentem ultionem in ea exercerem, quia hoc ad ejus iniquitatem secutum est. Dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur: id est, sicut ipsa Jerusalem manifeste peccavit, et justos occidit, ita et ego per Chaldæos tam publice eam punivi, quod in oblivione non erit, ut pœna correspondeat culpæ.

Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, id est Jerusalem et incolis ejus, cujus ego grandem faciam pyram, id est incensionem, torrem, seu tionem, vel ignem, seu combustionis materiam: unde in Actibus recitat Lucas, quod barbari accensa pyra refecerunt omnes. Congere ossa quæ igne succendam, id est, ossa pecoris compone ut incendantur: per quod fortiorum occisio explicatur; consumentur carnes, id est, debiliores interfi-

Act. xxviii, 2. cientur, et coquetur universa compositio, id est, omnes pariter punientur, et ossa tabescent, id est, principes cadent. Pone quoque eam, videlicet ollam, super prunas vacuam, carnibus ejus consumptis, ut incalescat et liquefiat æs ejus, id est, materia ollæ comburatur: per quod insinuatur, quod civitate habitatoribus atque divitiis vacuata, ipsa a Babyloniis incenderetur; et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, id est, immunditia civitatis in ipsa dispereat, et consumatur rubigo ejus per vim incendii hujus. Videtur enim locus ex vitiis habitantium quodammodo contaminari. Multo labore sudatum est, id est, sancti Prophetæ ac justi fortiter laboraverunt purgare Jerusalem, eam ad pœnitentiam exhortando, ut Jeremias et alii, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, id est excessiva et obstinata iniquitas ejus, neque per ignem adversitatis, ita quod nec vexatio dedit eis intellectum.23

Immunditia tua, o Jerusalem, exsecrabilis, id est, iniquitas tua detestanda omnino inexcusabilisque consistit; quia mundare te volui, faciendo pro tua conversione quod in me erat, mittens ad te sanctos Prophetas, quorum admonitionibus et comminationibus volebam te convertere, et non es mundata a sordibus tuis. Quærat aliquis, quum in Isaia Dominus dicat, Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet:4 si Deus vult quemquam mundare, quomodo non mundatur? Et respondendum, quod voluntas Dei quæ in ipso est, quæ est ejus volitio et ipsemet volens, semper habet effectum; non autem voluntas quæ signum voluntatis vocatur, sicut præceptio, prohibitio, consultio. Istud autem generaliter de omnibus impiis accipi debet, quod scilicet omnium qui exhortationibus bonis et increpationibus caritatis vis acquiescere negligunt, immunditia sit exsecrabilis. Propter quod in Proverbiis habetur:5 Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus; in Job quoque, Acquiesce Deo, et per hoc habebis fructus optimos.6 Sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te, id est, quoadusque per Chaldæos te juste correxero atque destruxero. Loquitur autem Deus affectu et more viri irati, qui adversario suo ad libitum punito, quiescit. Nam juxta philosophica documenta, passiones irascibilis in passionibus concupiscibilis quietantur.

Ego Dominus locutus sum hæc esse implenda. Venit obsidio, et faciam ultionem; non transibo, diutius differendo; nec parcam, nec placabor, quantum ad temporalis pœnæ inflictionem. Juxta vias tuas, id est opera vitiosa, et juxta adinventiones tuas, id est excogitationes perversas, ex quibus procedunt inordinatæ affectiones, judicavi te Chaldæis tradendam. Et in hoc quoque demonstro clementiam meam, instar medici, qui putridis non parcit carnibus, ut sana membra salventur. Non parcit ut parcat; crudelis est ut misereatur; nec considerat patientis dolorem, sed vulneris sanitatem, juxta evangelicum documentum, malens unum membrorum perire, quam totum corpus interfici.7 Hæc Hieronymus.

Postremo et hoc advertendum, quod sicut in exordio Jeremiæ describitur pœna Jerusalem per ollam succensam, ita et hic.8 Denique, sicut jam supra ipsa urbis Jerusalem obsidio atque succensio, nomine ollæ succensæ signata est; sic ejusdem impleta jam vastitas, per uxoris necem prænuntiatur.

Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum, id est conjugem tuam, in plaga, id est per mortem corporalem seu pestem. Ex quo innotescit, quod Ezechiel uxorem suam intente amavit, spirituali utique dilectione amplius quam carnali: quia et Paulus ait: Viri diligere debent uxores suas ut corpora sua, et sicut Christus dilexit Ecclesiam.9 Quocirca scribit Hieronymus: Nihil amabilius bona uxore, quæ a Deo homini providetur, eique divina lege conjungitur et unum secum corpus efficitur. Et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.10

Per ista et reliqua quæ sequuntur, quæ in defunctorum exsequiis fieri solent, et tamen Ezechieli pro tempore mortis suæ conjugis prohibentur, designatur atque prædicitur aggravatio doloris Judæorum, qui de nece propinquorum suorum plangere non audebant, nec cetera facere quæ in mortuorum funere peraguntur, timore Chaldæorum. Interior quippe tristitia per exteriorem planctum alleviatur, quia intentio cordis ad plura diffunditur, et quod intus fervebat conclusum, erumpendo dispergitur, prout Thomas in prima secundæ plenius scribit. Ingemisces tacens, mortuorum luctum non facies : id est, si dolore fueris superatus, tacitum gemitum habe, nec evidenter plores, ut fieri solet pro mortuis. Corona tua circumligata sit tibi : id est, comam quæ tondetur in luctu, tenebis nec rades, ita quod ad compositionem capillorum more solito, cinctorio quodam uteris, quod est contra consuetudinem flentium. Et calceamenta erunt in pedibus tuis : quod item tunc fuit contra morem lugentium. Solebant quippe abjicere calceos : sicut David Absalonem fugiens, necemque Abner deplorans, pedibus nudis incessit, ut secundo Regum habetur.11 Nec amictu ora velabis, cordis mœrorem per caputii detractionem 'monstrando, nec cibos lugentium comedes.

Locutus sum ergo ad populum, scilicet Judæorum, qui mecum fuit in Babylone, mane, quæ mihi Dominus imperavit. Et mortua est uxor mea vespere ejusdem diei; fecique mane sequentis diei, sicut præceperat Dominus de modo qualiter me haberem. Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significant, quæ tu facis tam insolito modo? Et dixi ad eos, sermo Domini factus est ad me, dicens : Loquere domui Israel : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, id est, templum Jerusalem a Chaldæis contaminari et comburi permittam : templum, inquam, superbiam imperii vestri, id est excellentiam et confidentiam regni Juda : quia de templo præsumebant et gloriabantur Judæi; desiderabile oculorum vestrorum, id est, quod templum rursum videre optatis, et super quo pavet anima vestra, id est, de cujus vastatione timetis; et filii vestri et filiæ vestræ, quos reliquistis in Jerusalem et Judæa, gladio cadent Chaldæorum. Et facietis sicut feci : quia non observabitis quæ in mortibus amicorum servare consuevistis. Nam ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis, etc. Ista ex præinductis sunt plana. Sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum : id est, propter peccata vestra, ad tantam angustiam devenietis, ut filiorum et filiarum nece audita, templique ac Jerusalem combustione percepta, non audeatis publice flere, sed clam mutuo gemere, ne offendatis Chaldæos, et de eorum triumpho videamini contristari. Eritque Ezechiel vobis in portentum, id est in signum eorum quæ circa vos accident, seu vobis contingent.

Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis, puta Judæis, fortitudinem eorum, id est robur exercitus, et gaudium dignitatis, id est regiam potestatem ac sacerdotium, et desiderium oculorum eorum, videlicet templum quod videre desiderant, super quo requiescunt animæ eorum, id est, in quo ipsi confidunt quod sanctitate ejus liberabuntur, et filios et filias eorum : in die illa, quum venerit fugiens de Judæa ad te in Chaldæam, ut annuntiet tibi omnia hæc esse impleta quæ tu prædixisti, aperies os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra : id est, tunc simul cum illo annuntiabis aperte Judæis tecum translatis, omnia esse peracta quæ eis ubertim prænuntiasti, quando nec credere voluerunt. Sed nunc testem veritatis habebis. Et scietis quia ego Dominus.

26

27

Præterea, juxta spiritualem ac mysticum intellectum, rex Babylonis, id est diabolus princeps confusionis, quotidie justo Dei judicio confirmatur contra ecclesiam ma-

Sensus mysticus.

Rom. 1, 28. lignantium, præsertim Jerusalem, id est ministros Ecclesiæ sacerdotes et clericos, vitam carnalem ac sæcularem ducentes, et in multitudine beneficiorum gloriantes. Quos Deus dat in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non licent neque conveniunt.12 Horum ergo sempiterna damnatio ac infernalis succensio, per ollam æneam igni appositam, recte signatur: quia anima et corpore affligentur afflictione desperata superdirissima. Et quoniam ipsi apertissime peccant, subditorumque sanguinem publice spiritualiter fundunt, dum animas eorum ad peccata trahunt mortalia, vel committendo illicita, vel debitam diligentiam omittendo; ideo Deus indignationem suam super eos coram cœlo et terra terribiliter nimis effundet. Præterea multo quotidie quorumdam bonorum labore sudatur, ut suam perditissimam corrigant vitam. Sed non cessant concupiscentiis deservire, vanitatibus inhærere, mundi gloriam, honorem et statum appetere, Deumque indesinenter offendere, donec ira Dei veniat super eos usque in finem, juxta vias et adinventiones eorum eis restituens.

Footnotes

  1. Ezech. xx, 1. ↩

  2. Is. xxviii, 19. ↩

  3. Jer. xxvi, xxxii, etc. ↩

  4. Is. xlvi, 10. ↩

  5. Prov. xxix, 1. ↩

  6. Job xxii, 21. ↩

  7. Matth. v, 29, 30. ↩

  8. Jer. 1, 13. ↩

  9. Ephes. v, 28, 25. ↩

  10. Jer. i, 13. ↩

  11. II Reg. xv, 30; iii, 31. ↩

  12. Rom. i, 28. ↩

Chapter 31 of 59