Articulus 31
ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI QUINTI : ET FACTUS EST SERMO.
CONSUETUDO est Prophetis, primo vaticinari de populo Judæorum, ejus vitia arguendo, supplicia prædicendo, et vicissim prospera promittendo; deinde de ceteris gentibus quæ Judæis mala intulerunt, vel de earum adversitate gavisæ sunt. Ita et nunc sanctus Ezechiel, postquam a secundo capitulo hujus libri usque ad locum hunc de Judæis locutus est, de aliis nationibus non nisi pauca interdum admiscens; nunc contra persecutores et hostes Judæorum prophetare orditur, et in præsenti capitulo succinctim loquitur contra quatuor gentes, videlicet Ammonitas, Moabitas, Idumæos, ac Philistæos.
Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, id est, adversum terram et populum Ammonitarum dirige vultum tuum cum apparatu terrifico ac minaci, ut ex dispositione corporis tui indicetur quam dura eis dicenda sint. Unde Septuaginta transtulerunt, Obfirma faciem tuam. Et prophetabis de eis, et dices: Hæc dicit Dominus: Pro eo quod dixistis, Euge, euge, super sanctuarium, id est templum meum, quia pollutum est, id est Chaldæorum gentilium ingressu ac destructione violatum; et super terram Israel, id est decem tribuum, quoniam desolata est, id est habitatoribus ejus occisis, habitaculisque destructis; et super domum Juda, id est populum duarum tribuum, quoniam ducti sunt in captivitatem cum Sedecia. Porro, euge, est vox gaudentis, vel etiam insultantis. Sic Ammonitæ ingeminando, Euge, monstrantur toto affectu de Judæorum calamitate gavisi, et insultasse eisdem. Idcirco ecce ego tradam te filiis orientalibus, id est Chaldæis, qui respectu Ammonitarum versus orientem habitare feruntur, in hereditatem, ita quod terram tuam atque divitias possidebunt; et collocabunt caulas suas, id est pecorum ædes, in te. Solent quippe orientales pecorum tuguria secum portare, et huc illucque figere. Et ponent in te tentoria sua, ita quod eos de terra tua non valebis expellere. Ipsi comedent fruges tuas, terræ nascentia in suos pecorumque suorum usus redigendo; et ipsi bibent lac tuum. Unde et Judicum quarto scribitur Jahel Sisaræ lac pro potu dedisse. Daboque
Judic. IV, 19.
Rabbath metropolim Ammonitarum, in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum: id est, terram et populos Ammonitarum sic destruam per Chaldæos, quod ubi steterunt civitates ipsaque Rabbath, erunt pascua, foveæ et diversorum jumentorum.1 Et scietis, o Ammonitæ, quia ego Dominus, per experientiam pœnæ vobis inflictæ, etsi non in præsenti exsilio, certe in inferno. Quia hæc dicit Dominus: Pro eo quod plausisti manu, et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu, ita quod interiorem lætitiam nequires cohibere, pedibus hanc manibusque monstrasti; idcirco extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, ita quod a Chaldæis diripieris.
Consequenter fit sermo prophetalis Moabitis et Idumæis. Denique quum Ammonitæ ac Moabitæ fuerint filii Lot nepotis Abrahæ, cui et Abraham beneficia multa impendit, debuerunt specialiter diligere filios Israel, et eorum miserias deplorare: cujus quia oppositum fecerunt, meruerunt hæc mala. Idumæi quoque, qui descenderunt de Esau fratre Jacob, magis filios Israel adamare debuerant. Sed oppositum peragentes, de eorum afflictione lætati sunt.2 Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir, id est Moabitæ ac Idumæi, Ecce sicut omnes gentes a Chaldæis vastatæ sunt, domus Juda, id est, regnum duarum tribuum destructum est;3 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, id est, robur et fortitudinem Moabiticæ plebis, de civitatibus ejus dissolvam et auferam; de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus aperiam inclytas urbes terræ, quarum sunt nomina, Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariatham, filiis orientis, id est Chaldæis, cum filiis Ammon, quos vicerunt Chaldæi. Et dabo eam, id est terram Moabitarum, in hereditatem Chaldæis: sicut de terra Ammonitarum nunc patuit; ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus, eo modo ut ante, et quantum ad repræsentationem atque præconium, usque ad tempus notabile. Nomen enim impiorum putrescit. Et in Moab faciam judicia, id est debitas ultiones. Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumæa, id est populus Idumæorum de Esau natus, ultionem in Judæos, ut se vindicaret de filiis Juda, et vindictam expetivit de eis: vel quia tempore David a Judæis graviter oppressi fuerunt, vel quoniam Jacob præripuit benedictionem Esau fratris sui. Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumæam, et auferam de ea hominem et jumentum. Et faciam eam desertam ab austro, id est ab urbe ejus nomine Theman, secundum Hieronymum. Unde Septuaginta transtulerunt:4 De Theman fugientes, gladio cadent. Vel per austrum intelligitur plaga australis ipsius Idumææ. Et qui sunt in Dedan, id est urbe Idumææ sic appellata, gladio cadent. Et dabo ultionem meam super Idumæam, per manum populi mei Israel: quod fuit impletum tempore Machabæorum. Et facient filii Israel, scilicet Judas Machabæus cum suis, in Edom, id est in Idumæa, juxta iram meam et furorem meum, id est æquitatis meæ rigorem. De hoc super Abdiam plenius scripsi.
Consequenter prophetatur contra Philistæos. Pro eo quod fecerunt Palæstini, id est Philistæi, vindictam in filios Israel, et ulti se sunt toto animo: adjuverunt enim Chaldæos contra Israelitas invidiosissime; interficientes Judæos, et implentes inimicitias veteres. Nam a tempore Judicum fuerunt æmuli Judæorum. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos, non ad protegendum, sed ad percutiendum, et interficiam interfectores, scilicet Palæstinos homicidas; et perdam reliquias maritimæ regionis, videlicet Philistinorum, quæ super mare est posita; faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore, id est per Chaldæos districte puniens eos. Nam et ipsi de calice Babylonis inebriati sunt, secundum Hieronymum.56
Expositio mystica.
PRÆTEREA mysticus hujus capituli tangendus est sensus. Certum est equidem, quod per sanctuarium intelligatur Ecclesia Christi; per terram Israel, corda contemplativorum; per domum Juda, boni fideles, Deo fide et opere confitentes. Per Ammonitas vero, Moabitas, Idumæos, et Palæstinos, intelliguntur reprobi et iniqui, qui de bonorum ruina exsultant.
Fit itaque sermo divinus ad Ezechielem, id est virum perfectum. Dices filiis Ammon. Ammon interpretatur, populus turbidus. Filii ergo Ammon sunt impatientes, iracundi, et impetuosi. Hæc dicit Dominus : Pro eo quod dixistis, Euge, euge, super sanctuarium meum, id est, de persecutione Ecclesiæ exsultastis, quia pollutum est propriis vitiis, vel adversariorum impugnatione; et super terram Israel, quoniam desolata est, id est de hoc quod mentes contemplativorum per tentationem seu negligentiam, solitam gratiam perdiderunt, et divinæ consolationis suavitate privati sunt; et super domum Juda, id est confessores Dei, quoniam ducti sunt in captivitatem vitiorum, permissione divina, ut cautiores resurgant. Idcirco ecce ego tradam te filiis orientalibus : per quos hoc loco dæmones intelliguntur, in cœlo creati, atque in magno lumine conditi, quorum et princeps Lucifer nuncupatur; in hereditatem, id est firmam possessionem. Impii namque sunt corpus diaboli, et ipse est princeps eorum. Et collocabunt caulas suas in te, id est, in corde tuo mansionem construent sibi, in qua pecora sua, id est carnalium affectionum incentiva, locabunt. Ipsi comedent fruges tuas, id est, opera infructuosa efficient, et bibent lac tuum, id est, naturalem innocentiam inficient et pervertent. Quemadmodum enim gratia naturam perficit, sic peccatum hanc inficit. Daboque Rabbath, id est imperium tuum (Rabbath enim, magna et maxima interpretatur), in habitaculum camelorum, id est, ad magnam vilitatem te redigam, et vitiis carnalitatum subdi permittam. Et tradam te in direptionem gentium : quia vicissim hi tales materiali gladio, suæ impietatis demerito, occiduntur.
Hæc dicit Dominus : Pro eo quod dixerunt Moab et Seir, Ecce sicut omnes gentes domus Juda, id est, Ecclesia servit peccatis, et variis pœnis afficitur, sicut et aliæ nationes; idcirco aperiam humerum Moab. Per Moab, qui interpretatur, ex patre, designantur Deo ingrati et reprobi : de quibus ait Salvator, Vos ex patre diabolo estis. Per Seir seu Edom vel Idumæos, signantur terreni et cupidi. Edom namque, sanguineus vel terrenus interpretatur. Hi itaque de electorum ruina et adversitate lætantur. Idcirco Deus frangit humerum (id est robur) eorum, ita quod nihil virile, virtuosumque agunt, sed in terrenis jacent miserabiliter damnabiliterque prostrati. Et qui sunt in Dedan, id est de generis nobilitate se extollentes, gladio cadent, id est, divinæ sententiæ districtione peribunt. Dedan quippe interpretatur cognatio. Et dabo ultionem meam super Idumæam, per manum populi mei Israel, id est per electos Christianos. Judicabunt enim Sancti nationes, et dominabuntur populis. Propter quod ait Apostolus : Sancti de hoc mundo judicabunt; et Psalmista : Gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis.
Hæc dicit Dominus : Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam in eos qui merito Christiani vocantur. Per Palæstinos seu Philistæos, qui in Scripturis frequenter alienigenæ nuncupantur, intelliguntur qui mundi vanitatibus ebrii sunt, atque a Deo penitus alienati, qui sæpe electis invident, et pro parva occasione grandem expetunt ultionem. Ideo Deus extendit manum suam super eos ad condemnandum. Et perdam reliquias maritimæ regionis, id est eos qui sæculi fluctibus, amaritudinibus atque peccatis adjacent, tunduntur, et afficiuntur per consensum.
Ecce ex his innotescit quam enorme atque damnabile crimen sit, de alterius, quamvis inimici, gaudere ruina, præser-
8
9
Joann. VIII, 44.
13
14
Sap. III, 8.
I Cor. VI, 2.
Ps. CXLIX, 6, 7.
15
16
3
4
5
7
B
C
D tim de malo culpæ : quum hoc caritati Dei et proximi vehementer repugnet, sitque contra misericordiam, quum afflicto non sit adjicienda afflictio. Hinc in Proverbiorum libro habetur : Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina illius ne exsultet cor tuum.7 Sed et sanctus Job de se protestatur : Si gavisus sum ad ruinam8 ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum. Illud ergo Ecclesiastici implere curemus, Non desis plorantibus in consolatione;9 et illud Apostoli, Flere cum flentibus. Hinc elucescit quam detestabiles sint coram Deo, qui de fratrum seu proximorum mutua gaudent vitiosa discordia.10
Footnotes
Chapter 32 of 59