Articulus 32
EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI SEXTI : ET FACTUM EST IN UNDECIMO ANNO.
POSTQUAM prophetatum est breviter contra Ammonitas, Moabitas, Idumæos et Philistæos in uno capitulo, jam contra Tyrum et Tyrios prophetatur, quia et ipsi de Judæorum vastitate lætati sunt. Et factum est in undecimo anno transmigrationis Joachin, quo anno captus est Sedecias Jerusalemque destructa, in prima mensis, id est prima die mensis, forsitan primi hujus anni, factus est sermo Domini ad me, dicens :1 Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus, id est populus Tyri, de Jerusalem : Euge, euge, id est multum gaudenter, confractæ sunt portæ populorum, id est, destructæ sunt portæ Jerusalem per Chaldæos : per quas populi multi ingredi consueverunt causa adorandi et sacrificandi in templo, vel negotiandi in foro; conversa est ad me ipsa populi multitudo et negotiatores, qui illam frequentare solebant; implebor divitiis, deserta est ipsa Jerusalem.
Propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, id est, te oculo æquitatis ad castigandum intueor. Non itaque licet de alterius casu seu damno gaudere, propriæ utilitatis intuitu, seu cupidorum et invidorum hoc est. Et ascendere faciam ad te gentes multas, puta Chaldæos, sicut ascendit mare fluctuans, id est terribiliter, impetuose, et copiose. Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus. Hoc enim fecerunt Chaldæi. Et radam pulverem ejus de ea, id est, ipsa demolita usque ad solum, pulveres hinc inde per ventum dispergentur; et dabo eam in limpidissimam petram, id est, universa ejus ædificia sic labentur et terræ æquabuntur, ut urbs petræ planæ assimiletur. Siccatio sagenarum erit, id est locus in quo retia siccabuntur, in medio maris, id est intra mare, non directe in medio maris, secundum quod medium nuncupatur, quod æqualiter distat ab extremis. Erat nempe Tyrus aquis circumclusa : ideo ipsa destructa, fuit spatium illud quo steterat ipsa, aptus locus siccandi sagenas. Quia ego locutus sum, ait Dominus Deus, qui nec fallor, nec mentior. Et erit in directionem gentibus, id est, a Chaldæis et ceteris gentibus sibi adjunctis opemque ferentibus diripietur. Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro, id est civitates, castella et villæ, in arida terra vel in littore situata, gladio interficientur Chaldæorum. Et scient quia ego Dominus, qui ista prædixi atque implevi.
D Consequenter exponitur quæ sint gentes contra Tyrum venturæ. Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone, regem regum : quoniam tempore suo rex maximus fuit, et multis regibus præfuit;2 cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu populoque magno. Filias tuas quæ sunt in agro :3 quod qualiter intelligendum sit, jam dictum est; gladio interficiet, statim quum provinciam tuam ingredietur. Quo facto, et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro. Nitebatur quippe a littore usque ad mœnia Tyri, aquas lignis, saxis et terris ita implere, quod per viam planam pedibus posset eam accedere : quod postea fecit Alexander Magnus. Sed Nabuchodonosor hoc nequivit : idcirco navibus eam invasit et cepit. Et elevabit contra te clypeum. Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos. Vinea hoc loco accipitur pro bellico instrumento, quo muri urbium destruuntur : quod dicitur vinea, quoniam jungitur muro, et homines murum perforantes subtus latent, secundum quod vinea adhæret muro, et homines umbram sub eo accipiunt. Aries quoque jam pro bellico accipitur instrumento, destructivo murorum. Itaque sensus est : Vineas et arietes temperabit in muros tuos, id est, convenienter et proportionate disponet ad destructionem murorum.
Inundatione, id est maxima multitudine, equorum ejus operiet te pulvis eorum : id est, tot pulveres ascendent, ut civitatem operire videantur, dum ante exercitum in aere volitant, eamque minus videri permittunt. A sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui, o Tyre, id est, concuti videbuntur. Hoc dicitur ad insinuandum permaximam venientium turbam. Estque hyperbolica locutio, qua aliquid per excessum asseritur. Quum ingressus fuerit portas tuas, quasi per introitus urbis dissipatæ, id est audacter atque celeriter, quia et mœnia jam destruxit. Sicque, Quasi, dicit hic non similitudinem tantum, sed etiam veritatem, quantum ad aliquid. Muris namque destructis, partim dissipata est civitas. Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, libere hinc inde per urbem vagando. Populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent, id est, idola pretiosa dejicientur. Vastabunt opes tuas, te spoliando, diripient negotiationes tuas, quia te interempta, non mercaberis ultra. Et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent : id est, tanta erit Chaldæorum sævitia, ut ligna, saxa, et cineres, qui incendio fuerunt residui, in mare projiciant. Et quiescere faciam multitudinem cantorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius : id est, tanta vastitate imminente atque inflicta, a solitis melodiis cessabis, potiusque lugere quam gaudere licebit.
Nec ædificaberis ultra. Circa hoc, qualiter intelligendum sit, facit S. Hieronymus digressionem, præsertim quum tempore suo (ut ipsemet testatur) fuerit Tyrus nobilissima atque pulcherrima urbs Phœniciæ. Ad quod respondet, quod ideo dicta est non amplius ædificanda, quia post hanc destructionem non fuit populorum regina, nec proprium habebat imperium, ut tempore Hiram contemporanei David ac Salomonis. Itaque agnoscendum quod Isaias de hac Tyri destructione vaticinans, inter cetera ait : In oblivione eris, o Tyre, septuaginta annis ;4 post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis. Constat ergo quod post septuaginta annos reædificata exstitit Tyrus : quam post rursus Alexander rex prorsus dejecit ; denuoque constructa est. Quod ergo nunc dicitur, Non ædificaberis ultra, quidam supplendo exponunt, Usque ad tempus magnum. Sic equidem Isaias de Damasci destructione prænuntians, dixit eam non reparandam :5 quæ usque hodie perseverat.
Hæc dicit Dominus de Tyro : Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum commovebuntur insulæ? id est imo, utique tua destructione percepta, habitatores insularum admiratione et formidine concutientur, ne simile eis eveniat. Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, id est, insularum dominatores, se ex pavore humiliantes, in terra præ admiratione ac terrore sedebunt. Et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, id est, cuncta ornamenta sua abjicient; et induentur stupore: quod sequentia verba exponunt. In terra sedebunt, et attoniti super repentino interitu tuo admirabuntur, tanto plus, quo minus te ita casuram suspicabantur. Et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta? id est, qualiter a Chaldæis devicta es, o Tyre, prænobilis civitas, quæ fuisti fortis in mari, in quo posita fuisti, quam formidabant universi? Nunc stupebunt naves, id est nautæ et negotiatores exsistentes in mari.
Quum dedero te urbem desolatam, id est destructam et habitatoribus vacuatam, et adduxero super te abyssum, id est maximam tribulationem, et operuerint te aquæ multæ, id est, gentes diversæ te oppresserint cum Chaldæis profectæ; et detraxero te cum illis, qui descendunt in lacum, id est foveam infernalem, ad populum sempiternum, id est damnatos: quorum ignis non exstinguetur, nec morietur vermis;6 qui ad vitam præsentem non redeunt; et collocavero te in terra novissima, id est infima, scilicet in inferno, sicut solitudines veteres, in quibus nullum est humanum solatium, cum his qui deducuntur in lacum inferni. Porro quum dedero gloriam meam in terra viventium, id est, beatitudinem meam communicare cœpero electis in patria Beatorum, quæ terra et regio est vivorum: quod quantum ad consummatam animæ corporisque salutem, fiet in die judicii; in nihilum redigam te, id est, funditus destruam usque ad præjacentem materiam; et non eris requisita, id est, si aliquis te quæsierit, non inveniet: secundum illud in Psalmo: Transivi, et ecce non erat; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus; non invenieris ultra in sempiternum.7 Post diem enim judicii non erunt in sæculo isto ædificia solita.
Postremo, quantum ad spiritualem pertinet intellectum, jam in superioribus dictum est quod hic dicendum videretur. Certum est enim, ad Ecclesiam debere referri, quod de Jerusalem dictum est; ad persecutores vero Ecclesiæ, quæ de Tyro sunt dicta. Tyrus namque interpretatur angustia: per quam sæculi amatores, Deique contemptores intelliguntur, in quibus caritatis latitudo non est, sed vitiorum angustia, et brevitas vanitatis. Quum itaque isti de fidelium gloriantur ruina, visibilibus invisibilibusque merentur hostibus tradi, et pro temporali malo quod Dei infligunt vel gaudent infligi ministris, pœnas recipiunt sempiternas.
Footnotes
Chapter 33 of 59