Articulus 33
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SEPTIMI : ET FACTUM EST VERBUM DOMINI AD ME.
MAGNIFICENTIA Tyri et opulentia ejus, hoc præsenti capitulo diligenter describitur, ut ejus ingratitudo monstretur, atque per hoc adhuc alia suæ punitionis ratio assignetur. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum, id est, pressuram et causam suæ destructionis ex compassione deplange, lamentabiliterque describe. Ezechiel enim tanquam vir evangelicæ perfectionis, adversarios suos dilexit, quantum ad bonam naturam, felicitatisque capacem, a Deo sortitam. Idcirco eorum dejectioni condoluit, sicut et
Isaias vastitati Babylonis sibi imaginarie repræsentatæ, se condoluisse testatur, dicendo: Corrui quum audirem, emarcuit cor meum.1 Et dices Tyro, quæ habitat in introitu maris. Sita enim fuit in aqua, quæ eam gyravit; sed ex una parte jacuit circa littus. Negotiationi, id est loco negotiationis seu mercationis, populorum intraneorum et extraneorum, ad insulas multas pergentium, spectantium, seu merces ferentium.
Hæc dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum, id est omnibus mundi bonis ornata, dives, populosa, robusta, et in corde maris, id est in medio aquæ, sita: sicut præcedenti articulo expositum est. Finitimi tui, id est, tibi contermini et vicini, qui te ædificaverunt, vel fundamentaliter, vel conservative, impleverunt decorem tuum, elegantes ædificationis materias apportando.
Abietibus de Sanir exstruxerunt te. Sanir, secundum Hieronymum, mons est qui alio nomine Hermon dicitur, in quo nascuntur abietes magnæ et speciosæ, suntque ligna apta ac levia ad structuram, de quibus hi Tyrum construxerunt, vel reparando dilapsa, vel originaliter eam fundando.
Cum omnibus tabulis maris, id est, non tantum abietibus, sed et tabulis per mare adductis te construxerunt. Cedrum de Libano tulerunt, id est cedros sublimes, quæ in monte qui dicitur Libanus crescunt, ut facerent tibi malum. Est autem malus, lignum quod in navi erigitur, in quo et vela dependent.
Quercus de Basan, id est loco sic dicto, dolaverunt in remos tuos, ex illis lignis remos tibi formantes.
Transtra tua, id est remigum sedes, quæ ex adverso navis ponuntur, fecerunt tibi ex ebore Indico, id est allato de India; et prætoriola, id est cellaria in quibus merces pretiosissimæ reponuntur, seu domunculas quæ fiunt in navibus ad necessaria illic ponenda, fecerunt de insulis Italiæ, id est de lignis ex Italia apportatis. Byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum, ut poneretur in malo: id est, de bysso varia pretiosa Ægyptia, facta sunt tibi vela, in malis navis suspensa. Porro byssus est species candidissimi lini, quæ maxime nascitur in Ægypto. Hyacinthus, scilicet genus panni coloris aerii, et purpura de insulis Elisa, id est Ionii mari, facta sunt operimentum tuum, id est operimenta navigiorum tuorum, quæ in solis ardore et aeris tranquillitate exsistentibus in navi præbuerunt umbraculum. Probabile autem est, supra hæc pretiosa operimenta, fuisse et alia, saltem vicissim de viliori materia, contra ventos et pluvias.
Habitatores Sidonis, et Aradii, id est ab insula Arado nomine orti, fuerunt remiges tui, id est remorum ductores. Sapientes tui, Tyre, id est bene experti in nauticis rebus, facti sunt gubernatores tui in navibus. Vel absolute intelligendum est, quod sapientiores in Tyro eam rexerunt: qui non habuerunt sapientiam quæ desursum est, sed terrenam, animalem et diabolicam.2 Senes Byblii*, id est seniores de civitate Byblis,* et prudentes ejus, habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ*, id est viros nauticos præparatos ad vehendum mercimonia tua ad loca opportuna.3* Omnes naves maris et nautæ earum*, id est quidam de omni eorum genere,* fuerunt in populo negotiationis tuæ*, id est ad obsequium negotiantium in Tyro parati, vel inter negotiatores Tyri atque emptores.*
Hucusque de magnificentia ac divitiis Tyri tractatum est. Patetque ex præinductis, ad nauticum apparatum spectantibus, excellentia opulentiæ Tyri. Consequenter de robore ejus et bellatorum potentia scribitur.
Persæ et Lydii et Libyes in exercitu tuo erant viri bellatores tui. Gentes istæ, secundum Hieronymum, tempore illo famosissimi ac robustissimi pugnatores fuerunt. Porro de Lydia provincia, unde et Lydii dicti sunt, fit mentio in Isaia;4 de Libybus vero, secundo Paralipomenon.5 Clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo, id est in murorum propugnaculis, secundum Hieronymum, propter hostes terrendos. Talis quoque apparatus armorum fulgentium, civitatem ornavit. Filii Aradii, id est viri de Arado insula Tyro vicina, cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu, ad munimen. Sed et Pigmœi qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum. Pigmæi sunt longitudinis cubitalis: qui ponebantur in turribus Tyri, et arcus suos in muris ejus suspenderunt. Propter quod aliqui asserunt, quod erant sagittarii valde boni, et ideo ad defensionem urbis erant ibidem. Sed quoniam contra grues pugnare dicuntur, ita ut hinc inde vicissim fiat strages; apparet aliis quod non erant satis robusti ad sagittandum tam valide: quod satis videtur, nisi dicatur quod alii tetenderunt eis arcus, et ipsi per visus acumen sive industriam aliquam poterant jacula ad certum dirigere. Itaque alii dicunt, quod illic ponebantur ad declarandam fortitudinem civitatis. Ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. Deliciosum namque et pulchrum erat, inter ceteros homines tale creaturarum genus videre. Diversitas enim in staturis, figuris, sexu, dispositione et ordine ordinata, ad corporalium pulchritudinem confert. Nam pulchrum vocamus, quod visum oblectat.
Præterea de Pigmæis quibusdam in dubium vertitur, an sint veraciter homines: et dicunt quidam quod non, sed quod multum participant de ratione. Alii dicunt oppositum. Suntque pro utraque parte rationes fortes, quas prolixitatem vitans relinquo. Hoc quoque sciendum, quod ubi Hieronymus transtulit, Pigmæi, Septuaginta transtulerunt, Custodes. Theodotion posuit verbum Hebraicum; Symmachus autem interpretatus est, Medos. Aquila in prima sua editione posuit, sicut Hieronymus, Pigmæos. Unde verbum Hebraicum videtur æquivocum.
Carthaginenses negotiatores tui, venientes ad te, a multitudine cunctarum divitiarum, de quibus subjungitur, scilicet argento, ferro, stanno plumboque, repleverunt nundinas tuas. Mercatores enim ea quæ in suis terris ac urbibus magis abundant, ad magnas consueverunt nundinas deportare. Porro Carthago Africæ fuit metropolis, de qua in libris de Civitate Dei multa recitat Augustinus. Græcia, naturaliter ingeniosa, et Thubal, id est Hispani, seu Iberi, ab Ibero flumine ita vocati, et Mosoch, id est Cappadoces, ipsi institores tui, id est mercatores, quasi mercibus emendis atque vendendis instantes; mancipia, id est servos famulasque venales, et vasa ærea adduxerunt populo tuo, id est civibus tuis, o Tyre. De domo Thogorma, id est de Phrygia, equos et equites et mulos, quibus regio illa aliquando abundabat, adduxerunt ad forum tuum. Filii Dadan negotiatores tui. Dadan, secundum Hieronymum, fuit olim civitas potentissima, atque navali certamine gloriosa, et propter tutissimum portum omnium receptaculum mercatorum. Quidam legunt hic, Filii Dedan, dicentes quod Dedan sit civitas Idumææ: de qua urbe dictum est capitulo vicesimo quinto.6 Sed textus et glossa Hieronymi habent, Filii Dadan. Insulæ multæ negotiatio manus tuæ: id est, diversarum insularum gentes, manibus tuis negotiationes plurimas præbuerunt. Dentes eburneos, id est dentes elephantorum, de quibus eburnea opera fiunt: unde Septuaginta transtulerunt, Dentes elephantinos; et hebeninos, id est ligna hebenina, quæ secundum Hieronymum nigri coloris sunt et pretiosissima: quæ dentes dici possunt, quoniam hebenus arbor excisa, in modum saxi durescit; commutaverunt in pretio tuo, id est cum aliis mercibus tuis, vel pro eis seu pretio digno vendiderunt.
Syrus negotiator tuus, id est, homines de Syria, mercatores tui, o Tyre, fuerunt, propter multitudinem operum tuorum, id est artificialium effectuum in te fiendorum. Guttam, quæ est species aromatica, inflaturam atque duritiam tollens, vel, ut aliqui dicunt, pretiosa tinctura, et purpuram, et scutulata, id est pannos instar scutorum varie contextos, et byssum, et se- ricum, quæ nota sunt, et chodchod : per quod, ut quidam affirmant, Hebræi intelligunt genus lapidis pretiosi; Hieronymus vero ait, quod Hebræi omnes pretiosissimas merces asserunt hoc nomine designari, vel pretiosarum mercium speciem esse; proposuerunt in mercatu tuo. Juda, id est populus regni Juda, videlicet duæ tribus, et Israel, id est aliæ decem tribus, ipsi institores tui fuerunt in frumento primo, id est præcipuo; balsamum, et mel, et oleum, et resinam, proposuerunt in nundinis tuis. His enim divitiis terra Judææ abundavit. Damascenus negotiator tuus, id est, viri de Damasco, institores tui fuerunt in multitudine opum tuarum, in vino pingui, in lana coloris optimi : id est, vina pretiosa et nutritiva, et pretii singularis lanas tuis nundinis proposuerunt. Dan, et Grœcia, et Mosel, id est, viri regionum sic dictarum, in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum, id est in diversa formatum; et stacte, id est gutta myrrhæ, et calamus, id est species aromatica sic vocata, fuerunt in negotiatione tua venales.
Dedan, id est viri loci sic dicti, institores tui in tapetibus ad sedendum : quæ ad te deferebant. Arabia, et universi principes Cedar, quæ, secundum Hieronymum, Sarracenorum est regio : Cedar tamen quandoque est proprium nomen, et secundo genitus Ismaelis, appellatus est Cedar, sicut in Genesi legitur ; ipsi negotiatores manus tuæ; cum agnis, arietibus et hœdis, quibus terra illa vehementer ob pascuarum eremi latitudinem est abundans, venerunt ad te negotiatores tui exsistentes. Venditores Saba et Reema, id est territoriorum illorum, ipsi negotiatores tui, cum universis primis, id est potissimis, aromatibus et lapide pretioso, quod proposuerunt in mercatu tuo.
Hæc enim ad Tyrum ferebant vendenda, tanquam in propriis terris magis abundantia minusque cara : sicut et ceteræ gentes, de quibus nunc sermo. Haran et Chene et Eden, id est regionum istarum homines, negotiatores tui fuerunt. Saba, Assur et
Chelmad venditores tui : nec dubium quin et emptores eorum in te, quæ in suis regionibus rara et cara fuerunt : sicut et ceteri negotiatores, de quibus jam agitur. Ipsi negotiatores tui multifariam, id est multipliciter, involucris hyacinthi et polymitorum, id est serdellis intra se continentibus pannos pretiosos hyacinthinos coloris aerii, ac multicolores qui polymiti nuncupantur, gazarumque pretiosarum, quæ obvolutæ et adstrictæ erant funibus ad thesaurorum custodiam. Cedros quoque habebant in negotiationibus tuis, id est, ligna cedrina comportabant per mare ad te. Et repleta es opibus, et glorificata nimis in corde maris, in quo sita fuisti, tanquam in tutissimo loco atque aptissimo.
In aquis multis, id est per mare, adduxerunt te remiges tui ad loca optata. Ventus Auster contrivit te in corde maris : id est, rex atque exercitus Babylonis instar venti australis, tempestuosus ac calidus destruxit te. Poniturque modo prophetico præteritum pro futuro. Divitiæ tuæ et thesauri tui, et gubernatores tui, viri quoque bellatores, qui erant in te, cadent in corde maris, id est in te, Tyro, sita intra mare, Chaldæis cuncta vastantibus. A sonitu clamoris gubernatorum tuorum, quem, quum occiderentur, fecerunt, conturbabuntur classes, id est exsistentes in eis ; et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum, præ timore fugientes ad terras, seu alibi. Nautæ et universi gubernatores maris, id est eorum quæ in mari vehuntur, in terra stabunt ; ejulabunt super te voce magna, et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis in signum interni doloris, et cinere conspergentur. Et radent super te calvitium, id est, propter te in signum mæroris, proprios sibi tondebunt capillos. Unde et Job in afflictionibus constitutus, tonso capite legitur corruisse in terram. Et accingentur ciliciis ; et plorabunt te in amaritudine animæ ploratu amarissimo, tam propter tuam destructionem, quam propter suam inde procedentem damnificationem. per te voce magna, et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis in signum interni doloris, et cinere conspergentur. Et radent super te calvitium, id est, propter te in signum mæroris, proprios sibi tondebunt capillos. Unde et Job in afflictionibus constitutus, tonso capite legitur corruisse in terram. Et accingentur ciliciis ; et plorabunt te in amaritudine animæ ploratu amarissimo, tam propter tuam destructionem, quam propter suam inde procedentem damnificationem. per te voce magna, et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis in signum interni doloris, et cinere conspergentur. Et radent super te calvitium, id est, propter te in signum mæroris, proprios sibi tondebunt capillos. Unde et Job in afflictionibus constitutus, tonso capite legitur corruisse in terram. Et accingentur ciliciis ; et plorabunt te in amaritudine animæ ploratu amarissimo, tam propter tuam destructionem, quam propter suam inde procedentem damnificationem.
24 sertellis
25
26
27
28
29
30
31
Job 1, 20.
17
18
19
20
21
Gen. xxv, 13.
22
23
Et assument super te carmen lugubre, et plangent te : Quæ est ut Tyrus? id est, sicut ante non fuit gloriosior ea in divitiis, potestate, hominumque frequentia, sic modo non est miserabilior ea. Quæ obmutuit in medio maris. Nam vitam populus ejus amisit, nec hostibus resistere quivit. Quæ in exitu negotiationum tuarum de mari, id est de mercibus a te exeuntibus seu elatis per mare, implesti populos multos, eorum necessitatibus copiose subveniendo : eo quod de omnium rerum venalium et humano usui necessariarum generibus inveniretur in te copia ad emendum. In multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terræ, de tuis opibus ac populis illorum facultates atque exercitum augens ac roborans. Nunc contrita es a mari, id est a loco tuo, qui fuit in mari destructus, in profundis aquarum, quia in eas ædificiorum materia fuit projecta. Universi habitatores insularum obstupuerunt super te, id est, de tam inopinata tua dejectione præ admiratione inciderunt mentis stuporem; et reges earum omnes tempestate, id est maxima cordis turbatione, percussi, mutaverunt vultus ex mœrore ac metu.7 Negotiatores populorum sibilaverunt super te, ad insinuandum quod instar sibili repente peristi. Ad nihilum deducta es, quantum ad esse formale ac artificiale, ita quod quoad formam civitatis pristinamque figuram arte inductam, esse desiisti. Non tamen materialia urbis in nihilum prorsus redacta sunt : præsertim quum materia prima, ingenerabilis incorruptibilisque probetur ; generatio quoque unius, corruptio sit alterius, et econverso. Et non eris in sempiternum. Quod qualiter verum sit, præcedenti dicebatur capitulo, super illud : Nec ædificaberis ultra. Attamen, teste Hieronymo, pro sempiterno alii habent, Usque in sæculum :8 per quod unius sæculi tempus ostenditur, quod juxta ætatem hominis, annorum septuaginta circulo computatur.
Præterea, juxta intelligentiam spiritualem, per Tyrum et eminentiam ejus ac nenegotiationes ipsius, intelligitur mundus : qui totus in maligno est positus, omnisque decor est vanus, et gloria ejus inanis;9 occupatio quoque ipsius pro temporalibus caducis et vilibus multiformis; qui in se ipso, non in Domino gloriatur; ad quem omnes ejus amatores confluunt et concurrunt, quemadmodum soboles ad parentem : implicant ergo se negotiis sæculi emendo, vendendo, atque de terrenis sibi sagaciter providendo. Porro mundo in fine temporum pereunte, erit planctus, dolor, et lamentatio universis amatoribus ejus. Erit namque in terris pressura gentium, arescentibus hominibus præ timore, etc.10
Footnotes
Chapter 34 of 59