Skip to the text

Articulus 34

ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI OCTAVI : ET FACTUS EST SERMO DOMINI.

CIRCA præsentis expositionem capituli variatur doctorum sententia. Nempe quod dicitur hic de principe Tyri, quidam ad litteram exponendum existimant de rege Tyri, quidam de casu diaboli. Verum, ut Isaiæ quarto decimo plenius dixi, Prophetæ sæpe locuti sunt quasi permixtim de diabolo et reprobis hominibus, qui sunt membra ejus. Nam septem regularum ad intelligendum Scripturas necessariarum, una est hæc, quod Scriptura interdum transit a diabolo ad membra ejus, et econverso. Itaque quædam in isto capitulo scripta sunt, quæ vere, proprie litteraliterque de rege Tyri dicuntur; quædam, quæ vere, proprie ac litteraliter de diabolo sunt sumenda, sicut patebit: quamvis et illa de diabolo, et ista de rege Tyri accipi aliquo modo possint.

  1. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, dic principi Tyri, id est homini regi Tyriæ civitatis: Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum tumore superbiæ. Quocontra scriptum est in Job: Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?1 Hinc in Ecclesiastico monet Scriptura:2 Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii, ignis et vermis. Et dixisti: Deus ego sum, id est, ex indicibili cordis cæcitate, ex maxima superbia ortum habente, te supra hominem extulisti, et aliquid numinis tibi inesse putasti, vel divinos honores tibi voluisti impendi: quemadmodum in Actibus Apostolorum de Herode habetur, atque in libro Judith de Nabuchodonosor quodam;34 et in cathedra Dei sedi in corde maris, id est in solio divinæ meæ excellentiæ debito in Tyro, quæ in mari est sita. Talis fuit et is, qui in Isaia fertur dixisse, Similis ero Altissimo.5 Quæ licet potius sint verba insanientium dæmonum quam hominum, perpendere tamen debemus, quod in tantum superbierunt, et mensuram suam nescierunt, ut sæculi felicitate elati et regni potentia, dum præsentia bona putant perpetua, homines se esse nescierint, atque æternum sibi imperium vindicarint, ut ait Hieronymus. Quum sis homo, id est fragilis ac mortalis, et non Deus impassibilis ac æternus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei, ita de te sentiendo quemadmodum verus Deus sentit de se, utpote ita te apprehendendo quasi sis omnium summus, et nulli debeas esse subjectus: quod Deo est proprium.

  2. Ecce sapientior tu es Daniele, cui Deus dedit intelligentiam omnium visionum. Hoc ironice de Tyri infideli dicitur principe.6 Omne secretum non est absconditum a te, secundum tuam existimationem. Hoc enim est consequens, si es Deus, ut omnia noveris. In sapientia, qua de divinorum notitia te jactitasti, et prudentia tua carnali ac sæculari: de qua loquitur Paulus, Prudentia carnis mors est; fecisti tibi fortitudinem armorum et bellatorum seu ædificiorum, et acquisisti tibi aurum et argentum in thesauris tuis. In multitudine sapientiæ tuæ mundanæ ac vanæ, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, id est grandem et potentem exercitum, ac cetera in quibus regalis consistit potestas. Ex his innotescit, quod ista non debeant litteraliter ac proprie de diabolo accipi. Et elevatum est cor tuum in robore tuo, id est in consideratione potentiæ tuæ.

  3. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum per falsitatem et erroris et culpæ, sicut cor Dei elevatum et superexaltatum est per veritatem propriæ dignitatis; idcirco ego adducam super te alienos robustissimos gentium, puta Chaldæos, quibus pro tunc nemo resistere valuit. Et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ, id est super te propria reputatione splendore sapientiæ adornatum. Loquitur autem Scriptura de isto superbo cum ironia. Et polluent decorem tuum, id est, quidquid pulchri in te viderint, violabunt ac destruent, te ipsum necando, et ornamenta tua tollendo. Interficient te, et morieris in interitu incircumcisorum, id est gentilium idololatrarum, corde et corpore incircumcisorum: per quod æterna quoque damnatio designatur. Denique tempore veteris Testamenti non omnes tenebantur ad carnalem circumcisionem, sed illi qui ad legem Moysis fuerunt obligati. Tales igitur incircumcisi si unum Deum colebant, et fidem de Christo futuro habuerunt, salvabantur. Numquid dicens loqueris coram interficientibus te Chaldæis, Deus ego sum, quum sis homo, et non Deus? quasi dicat: Tunc apparebit tua præsumptio, pompa atque insania.

  4. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, leva planctum super regem Tyri, id est diabolum. Quocirca duo quæruntur: primo, cur diabolus rex Tyri dicatur; secundo, quomodo sit plangendus, quum non sit ex caritate amandus, nec beatitudinis susceptivus. Ad primum respondet Hieronymus, quod sicut in Scripturis angeli boni regnis vel urbibus præsidentes, principes eorum vocantur, ita et angeli mali: quos et Apostolus nominat mundi rectores tenebrarum harum;7 de quibus ait Psalmista, Sicut unus de principibus cadetis.8 Ad aliud respondendum, quod diabolus et damnati, quantum ad bonum naturæ, sunt naturali amore amandi: sic enim et Deus diligit eos; sicque compati quis poterit eis.

Et dices ei, non ad ejus profectum, sed hominum informationem: Hæc dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, scilicet Dei, id est divina similitudine evidenter ac eminenter ornatus, tanquam per naturam Creatori similior atque propinquior, et inter angelicos spiritus altior. Plenus sapientia. Totius enim universi ordinem et naturas agnoscunt mentes supernæ. Et primus ille spiritus cœlestis, maxime sapientia naturali atque in magna sapientia supernaturali creatus est plenus. Sed diversi sunt plenitudinis gradus. Et perfectus decore: quia non tantum in excellentissimis donis naturæ, pulcherrimaque specifica essentia conditus est, sed etiam in donis gratiæ, secundum multos doctores, et secundum Albertum in libro suo de IV Coæquævis, et Thomam in pluribus locis. Præterea palam est, ista de viro gentili, superbo, idololatra, scilicet rege Tyri mortali, exponi non posse. In deliciis paradisi Dei fuisti, id est in voluptate cœli empyrei; non tamen in gaudio beatificæ fruitionis, quia non vidit Deum per speciem, nec fuit perfecte vel vere beatus seu comprehensor: sic enim confirmatus fuisset in bono. Circa hunc locum sanctus scribit Hieronymus: Pulchre paradisum Dei nominat: ut ostendat esse et contrarium paradisum, non Dei, apud eos qui veritatem mutant mendacio, et paradisum se habere jactant. Quo sermone monstrat, nequaquam hominem esse de quo scribitur, sed contrariam fortitudinem, quæ quondam in Dei paradiso commorata sit.9 Præterea, secundum Hieronymum, primo admonetur princeps iste quid fuerit, ut doleat se perdidisse quod habuit. Infelicissimum namque infortunii genus est, felicem fuisse, non esse.

Omnis lapis pretiosus, de quo mox mentio fiet, operimentum tuum, id est, tuus fuit ornatus ac decor, videlicet sardius, topazius, jaspis, chrysolithus, onyx, beryllos, sapphirus, carbunculus et smaragdus. Novem posuit lapidum species, quoniam novem sunt chori angelorum: quibus ille primus et supremus apostata fertur ornatus, quoniam comparatione eorum splendidior apparebat, atque ut aliquo modo eis, si staret, præesset, conditus erat: quemadmodum nunc summus angelicus spiritus ceteris præest. Superior autem, inferiorum multitudine decoratur et quasi vestitur. Propter quod Salomon dicit:10 In multitudine populi, gloria regis. Aurum opus decoris tui, id est, sapientia perfectionis tuæ exstitit ornamentum: auro namque sapientia designatur; et foramina tua in die qua conditus es, præparata sunt. Foramina metaphorice in angelico spiritu appellantur naturales ejus potentiæ vel capacitates, quibus dispositus fuit a primo suæ creationis puncto ad dona gloriæ, si bene usus fuisset concreatis perfectionibus istis, quibus Creator eum præparavit ad majora dona.

Tu Cherub extentus, per spiritualem tuæ potestatis expansionem et influxionem in spiritus inferiores, et protegens, id est, ad protegendum creatus et potens per dona tibi impressa: per quod peccati sui enormitas denotatur, quod qui conditus fuit ad protegendum, inferiores subvertit. Quæritur, quum angelus iste fuerit summus, puta de ordine Seraphim, cur potius appellatur nunc Cherub quam Seraph. Et respondendum, quod ad insinuandum incitamentum suæ ruinæ. Cherub namque a plenitudine scientiæ dicitur, quæ inflat;11 Seraph autem, a fervore caritatis, quæ ædificat. Peccatum autem ipsius fuit ejus inflatio, quam occasionaliter sumpsit ex eminentia suæ scientiæ, sicut infra dicetur. Et posui te in monte sancto Dei, id est in cœlo empyreo, qui paradisus est Dei, et locus altissimus.12 De quo cantamus: Quis ascendet in montem Domini?13 Et item: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Istud secundum Hieronymum, homini regi Tyri convenire non valet, sed sanctæ quondam atque præcipuæ fortitudini. In medio lapidum ignitorum, id est angelorum, ambulasti, id est vixisti. De quibus habetur in Psalmo: Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.14 Denique angeli ante suam confirmationem atque ruinam, naturali amore amabant Deum plus quam se ipsos, sicut ex verbis Augustini comprobat S. Thomas. Vel dicuntur igniti, id est radiantes ac splendidi, præsertim quum juxta divinum Dionysium capitulo 4 de Divinis nominibus, dona naturæ splendidissima in angelis lapsis manserunt. Peccatum enim naturam non destruit, sed inficit.

Perfectus in viis tuis, id est naturalibus actibus, vel etiam in quibusdam actibus gratiæ, a die conditionis, id est ab instanti creationis tuæ, donec inventa est iniquitas elationis in te, ab eodem de quo scriptum est: Et in angelis suis reperit pravitatem.15 Quæri hic posset de mora inter creationem ruinamque angelorum cadentium: et videtur ex hoc loco, quod fuerit magna. Sed respondendum secundum Latinos, quod fuerit brevis et parva, quamvis non oporteat dici eam fuisse punctalem. Scriptura autem frequenter gerit morem infirmitati humanæ, quæ subtilia et profunda capere nequit, nisi humano ac plano explicentur sermone. Unde ex his verbis aliud non monstratur, nisi quod angeli fuerint boni et immaculati creati, imo et perfecti, quia diversi sunt gradus perfectionis; nec in primo creationis suæ instanti mali fuerunt, sed propria voluntate pravi effecti sunt, sicut subjungitur.

In multitudine negotiationis tuæ, id est in magna illa conquisitione, qua potestatem et eminentiam tibi non congruentem optasti et exquisisti, repleta sunt interiora tua iniquitate superbiæ, ita quod et angelos tibi in impietate conformare conatus es, et quosdam tibi impiissime attraxisti et conformasti, ut essent tibi subjecti, non secundum ordinem sapientiæ atque justitiæ Dei, seu legis et dispositionis divinæ, sed ad tuum imperium, complacitum, et primatum. Non enim contentus fuit donatione et ordinatione divina, sed terminos sibi præfixos transgressus est. Et peccasti, superbiendo, aliosque ad superbiam inducendo. Et ejeci, id est, irrecuperabiliter expuli, te de monte Dei, et perdidi, id est, in sempiternum damnavi, te, o Cherub protegens, de medio lapidum ignitorum, id est angelorum stantium electorum. Quod legentes, valde timere deberemus. Si enim Cherub tam eminenter creatus, atque sublimiter collocatus, sic extentus et protegens, ita peccavit et periit, quid de nobis putandum est? Ideo in secunda Petri habetur epistola:1617 Si Deus angelis peccantibus non pepercit; ne forte nec tibi parcat.

Et elevatum est cor tuum in decore tuo, id est, in consideratione pulchritudinis, eminentiæ et sapientiæ tuæ, tibimet in te ipso complacuisti, et intumuisti, voluistique similis esse Altissimo:18 ut sicut ille præsidet non sub lege et ordine superioris, ita et tu. Velut si princeps militiæ quærat præesse militibus non juxta legem dispositionemque regis. Et hoc utique turpissimum fuit ac superbissimum: et tamen quam multi miseri homines vanitate cæci, in hoc dæmonem imitantur! Denique plures ex consideratione perfectionis sibi collatæ, in se ipsis inaniter gloriantur, Creatori ingrati: qui etsi religiosi sint, de medio lapidum ignitorum, id est ardentium fratrum, mox ruunt, ejusque servi redduntur qui est rex super omnes filios superbiæ.19 Perdidisti sapientiam tuam, non naturalem, sed eam quæ donum est Spiritus Sancti, secundum eos qui ponunt dona angelis concreata, quemadmodum fidem, spem, caritatem:20 quæ sapientia cum peccato mortali non manet. Vel, sapientiam beatificæ visionis, quam, si non peccasses, mox suscepisses; vel, sapientiam omnem concreatam perdidisti, quantum ad rectum usum ipsius, quamvis non quantum ad habitum. In dæmonibus quippe vis practica tota infecta est atque erronea; estque in eis, secundum S. Dionysium, phantasia proterva, amens furor, et irrationabilis concupiscentia. Itaque, Perdidisti sapientiam tuam in decore tuo: quoniam pulchritudo et excellentia, quæ omnibus eminebat, fuit sibi superbiendi occasio: delectatus etenim fuit in se, tam pulchrum se intuens. Ita quotidie quidam improvidi sapientiam sibi infusam, in suo perdunt decore, dum complacent sibimetipsis, et aliis præfici gliscunt: sicque stulti monstrantur, suum esse putantes quod Dei est. Quidam quoque in corporali pulchritudine insipienter lætantur.

In terram projeci te, imo usque in tartarum: juxta illud Isaiæ, Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? Christus quoque in Evangelio: Vidi, inquit, Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem. Et Judas in sua scribit Canonica: Angelos qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni Dei vinculis æternis sub caligine reservavit. Ante faciem regum dedi te, ut cernerent te, id est, regibus te collapsum perditumque ostendi seu notificavi, ut tuo terreantur exemplo, vel reverentiali timore afficiantur in Deo. Sicque per reges intelligi poterunt angeli sancti, reges eximii, de quibus scriptum est in Job: Quum sublatus fuerit (scilicet is de quo jam sermo), timebunt angeli, et territi purgabuntur.

In multitudine iniquitatum tuarum: de quibus jam dictum est: peccavit enim in se ipso per elationem, et item alios angelos ad sibi consentiendum trahendo; et in iniquitate negotiationis tuæ, id est studii ad obtinendum inordinate assimilationem Altissimi, polluisti sanctificationem tuam, id est mentis puritatem in qua conditus eras, et operationem bonam, quam ante casum habueras. Producam ergo ignem de medio tui, id est, ex te et tuo demerito sumam causam et materiam te puniendi, qui comedat te, id est, intra se quasi absorbeat, non tamen consumat; et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te, id est, omni esse spirituali, beato, et gratioso te spoliabo: ita quod comparative, et quantum ad meritorium esse seu bene esse, nihil eris. Secundum quod de peccatore ait Apostolus: Qui se putat aliquid esse, quum nihil sit.21 Istudque factum est in conspectu universorum videntium dæmonem, id est ejus ruinam fide cernentium. Omnes qui viderint in gentibus, obstupescent super te. Vehementer quippe mirandum est, quod creatura illa tam sublimis ac nobilis, ad tantam culpam, tantamque devenerit pœnam. Nihil factus es, secundum sensum jam tactum: nam et peccatum formaliter nihil est, et nihil fit creatura peccando; et non eris in perpetuum, id est, spiritualiter nunquam resurges, nec esse gratiæ recuperabis.

Descripta Tyri destructione, sermo dirigitur contra Sidonem, quæ fuit ejusdem cum Tyro provinciæ, et Judæis erat vicissim molesta. Ecce ego ad te, Sidon, id est, ad te puniendam exercitum Chaldæorum transmittam, et glorificabor in medio tui, id est, in tua destructione gloriosus, potens ac justus agnoscar. Et scient homines per potestatis et æquitatis meæ effectum, quia ego Dominus, quum fecero in ea judicia, id est justa supplicia, et sanctificatus fuero in ea, id est sancte operatus, impios rite tractando ut meam condecet sanctitatem. Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem, id est sanguinis effusionem, in plateis ejus: in quibus Chaldæi occiderunt Sidonios. Et non erit Sidon ultra domui Israel offendiculum amaritudinis, id est obstaculum amare affligens, seu obex pœnose resistens. Ideo quasi exponendo subjicitur: et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum, id est populorum, qui adversantur eis, videlicet filiis Israel. Ex quo ostenditur, quod ex omni parte Sidonii tribulaverunt filios Israel, et gentibus inferentibus mala Israeli præbuerunt subsidium. Et scient filii Israel, quia ego Dominus eorum adjutor.

Hæc dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis in quibus dispersi sunt, id est de terra ac populo Chaldæorum, Persarum, aliarumve nationum, sanctificabor in eis coram gentibus: non ita, sicut in Sidoniis sanctificatus exsisto: ibi enim sanctificatus sum per actus justitiæ; hic autem, per actus misericordiæ, quia in eorum liberatione sanctus et verax apparui coram Samaritanis et aliis. Et habitabunt in terra quam dedi servo meo Jacob, id est, dandam promisi semini ejus, et habitabunt in ea securi. Et ædificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, quum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum, id est, gentes Judæorum persecutores juste puniero. Omnia hæc impleta fuerunt successive post reditum a Babylonica captivitate, partim videlicet sub Esdra et Nehemia, deinde sub Machabæis.2223 Nam tempore Simonis, et ante tempore Judith, habitaverunt securi, sicut in primo libro Machabæorum et Judith libro legitur: Judæi vero increduli, putant hæc in adventu sui Messiæ implenda.24 Etenim quidquid possunt, ad suæ perfidiæ confirmationem convertunt. Et scient per multiplicem beneficiorum meorum exhibitionem, quia ego Dominus Deus eorum, omnium quidem generaliter, specialiter vero eorum tanquam populi peculiaris.

Circa ea quæ de rege Tyri præhabita sunt, refert Hieronymus quod Judæi hunc regem fuisse affirmant Hiram, qui fuit amicus David et Salomonis.2526 Asseruntque eumdem Hiram mille annis vixisse. Hoc autem S. Hieronymus reputat fabulam atque ficticium, quum nulla auctoritate probetur, et consuetudini durationis vitæ humanæ repugnet.

PRÆTEREA, juxta mysticum intellectum, quod in principio hujus capituli dicitur principi Tyri, de potentibus, divitibus, et principibus sæculi accipi potest.27 Horum enim cor elevatur superbia; et quamvis non verbis, tamen operibus dicunt, Deus ego sum, dum nec Deum nec hominem verentur aut reverentur, sed propriam voluntatem quasi legem justitiæ imitantur; imo (quod horribilius sonat) voluntatem suam divinæ præferunt voluntati, dicentes illud Sapientiæ:28 Sit autem fortitudo nostra lex justitiæ. Qui etiam dicunt: In cathedra Dei sedi: Dei enim ministri sunt, et ejus locum vicemque supplent; in corde maris, id est in medio sæculi hujus.

His (quia nimis sapientes sunt in oculis suis) irrisorie dicitur: Sapientior es Daniele. Quod quum ita non sit, non se de sua jactarent scientia parva, quum Daniel in omni sua tam eminenti sapientia, in profundissima manserit humilitate. Denique isti in multitudine sapientiæ suæ terrenæ, atque in negotiationibus suis, faciunt sibi fortitudinem sæcularem in ædificiis, familia, amicis, atque propinquis, acquiruntque aurum et argentum: quo facto, donis Dei abutentes, elevatur cor eorum in robore suo. Propter quod mittit contra eos Dominus invisibiles atque visibiles hostes, qui gladios persecutionum vel tentationum adversus eos denudant: tuncque in tormentis agnoscunt elationis suæ insaniam.

Porro quod subditur, Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti, de magnis prælatis intelligi potest: qui in tot et tantis Christi potestate et auctoritate funguntur, ejusque vicem gerunt, quod signaculum similitudinis ejus possunt vocari: quorum nonnulli pleni sunt sapientia sacræ Scripturæ, et perfecti decore virtutum, secundum quemdam perfectionis gradum. Sunt quoque in deliciis paradisi Dei, id est Ecclesiæ militantis, in cujus sacramentis spiritualibusque divitiis gaudenter versantur, et pretiosis lapidibus, hoc est gratiarum charismatibus, decorantur. Quorum unusquisque propter collatæ potestatis in subditos extensionem et subventionem atque scientiæ claritatem, dicitur Cherub extentus et protegens. Prælatus etenim gregem suum clare docere atque protegere debet. Cui insuper dicitur : In medio lapidum ignitorum ambulasti*, id est, inter devotos, electos* ac fervidos conversatus es fratres. Perfectus in viis tuis a die conditionis*, id est* regenerationis tuæ in Christo, donec inventa est iniquitas in te*.*

In multitudine negotiationis tuæ, id est occupationum tuarum circa exteriora, repleta sunt interiora tua iniquitate*. Talis* equidem occupatio, recollectionem adhæsionemque mentis in Deo potissime impedit. Ideo scribit Apostolus :29 Nemo militans Deo, implicat se sæcularibus negotiis. Et in Ecclesiastico scriptum est :30 Fili, ne in multis sint actus tui; et, Qui conantur multa agere, incidunt in judicium.31 Et ejeci te de monte sancto Dei, id est electorum consortio : ita quod per individuæ caritatis unitatem eis conjunctus non permanes, sed tanquam putridum membrum dæmoni incorporaris. Elevatum est cor tuum in decore tuo*. Quam multi prælati et principes* ex consideratione suorum ornatuum intumescunt superbia, et unde humilius regratiari debuerant, inde vanius se extollunt! Isti demum polluunt sanctificationem suam, id est consecrationem virtuosamque pristinam vitam.

Postremo, secundum Hieronymum, Sidon interpretatur venator, et Sidonii, venatores. Itaque contra hos venatores, id est animarum deceptores simpliciumque captores (de quorum quolibet scriptum est in Michæa, Vir fratrem suum venatur ad mortem), loquitur Deus : Ecce ego ad te, Sidon. Tales enim pestilentes, qui alios trahunt ad mortem, plagat Omnipotens, judicat et condemnat, ita ut filiis Israel, id est virtuosis, non sint amplius offendiculum amaritudinis, et spina doloris : quod maxime fiet in die novissimo, quando omnes electi, qui per filios Israel designantur, a reproborum consortio, inter quos in vita hac dispersi fuerunt, congregabuntur. Et habitabunt in terra viventium, quam Deus Patriarchis sanctissimis repromisit. Tunc ædificabunt domos, id est, mentem suam in Deo stabilient, plantabunt vineas*, id est, corda fructifera, saporosa,* et splendida figent in Deo.

Footnotes

  1. Job xv, 12. ↩

  2. Eccli. vii, 19. ↩

  3. Judith 1, 7; 11, 13. ↩

  4. Act. xii, 22, 23. ↩

  5. Is. xiv, 14. ↩

  6. Dan. 1, 17. ↩

  7. Ephes. vi, 12. ↩

  8. Ps. lxxxi, 7. ↩

  9. Rom. 1, 25. ↩

  10. Prov. xiv, 28. ↩

  11. Rom. i, 25. ↩

  12. Ps. xxiii, 3. ↩

  13. Ps. xiv, 1. ↩

  14. Ps. ciii, 4. ↩

  15. Job iv, 18. ↩

  16. II Petr. II, 4; ↩

  17. Rom. XI, 21. ↩

  18. Is. xiv, 14. ↩

  19. Job xli, 25. ↩

  20. I Cor. viii, 1. ↩

  21. Galat. vi, 3. ↩

  22. I Esdr. vi, vii; ↩

  23. II Esdr. iii, viii. ↩

  24. I Mach. xiv, 4 et seq.; Judith xvi, 30. ↩

  25. II Reg. v, 11; ↩

  26. III Reg. v, 1. ↩

  27. Expositio mystica. ↩

  28. Sap. II, 11. ↩

  29. II Tim. II, 4. ↩

  30. Eccl. XI, 10. ↩

  31. Eccl. XXIX, 26. ↩

Chapter 35 of 59