Skip to the text

Articulus 36

EXPLANATIO CAPITULI TRICESIMI : ET FACTUM EST VERBUM DOMINI AD ME.

RURSUS contra Ægyptios eorumque adjutores, prophetalis sermo dirigitur. Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Fili hominis, propheta et dic : Hæc dicit Dominus Deus : Ululate, o Ægyptii ac ceteri, quorum nunc calamitatem prænuntio; væ, væ diei, id est, magna valde afflictio imminet eis de quibus nunc loquor, quæ die divinitus præstituta, infligenda est ipsis. Frequenter autem in Scripturis adscribitur tempori, quod contingit in tempore, atque hominibus temporaliter accidit. Sic namque ait Salvator :1 Sufficit diei malitia sua; et Paulus, Dies mali sunt.2 Quia juxta est dies, id est tempus miseriæ Ægyptiorum; et appropinquat dies Domini, id est tempus ultionis divinæ contra Ægyptum, dies nubis, id est Babylonicæ persecutionis ac tempestatis. Quamvis autem omne tempus sit Dei, qui solus est temporum Dominus, illud tamen specialiter fertur tempus Domini Dei, quo ipse specialiter aliquid agit. Idcirco tempus punitionis pravorum, dicitur tempus diesque Domini. Tempus gentium erit, sive earum quæ persecutionem sustinebunt, sive earum quæ inferent eam. Nam et idem tempus quod est Dei ratione præfata, est quoque et dicitur tempus hominum, propter ea quæ ipsi agunt aut patiuntur in ipso.

Et veniet gladius Chaldæorum in Ægyptum. Et erit pavor in Æthiopia, quum ceciderint vulnerati in Ægypto, formidantibus Æthiopibus, quorum est regio vicina Ægypto, ne et ipsis idem eveniat, præsertim quia (ut dicitur) confœderati erant Ægyptiis; et ablata fuerit multitudo illius, id est, multitudo hominum in Ægypto defecerit, et destructa fundamenta ejus, id est fundamenta urbium et castrorum.

Æthiopia et Libya, id est populi provinciarum istarum, et Lydii et omne reliquum vulgus, et Chub, id est Arabia, secundum quod Symmachus transtulit, et filii terræ fœderis, id est Judæi, habitatores Judææ : quæ dicitur terra fœderis, quoniam Deus promisit hanc Abrahæ, ineundo fœdus cum eo, juxta illud Genesis :3 In die illo pepigit Dominus fœdus cum Abraham, dicens, Semini tuo dabo terram hanc. Pro filiis terræ fœderis, Septuaginta transtulerunt, De filiis testamenti mei. Cum eis gladio cadent, id est, cum Ægyptiis occidentur. Nam et Judæi qui cum Johanan fugerunt in Ægyptum, fuerunt ibidem a Chaldæis pro parte occisi.4 Gentes quoque præfatæ, quæ ad Ægyptiorum auxilium confluxerunt, pariter corruerunt.

Hæc dicit Dominus Deus : Et corruent fulcientes Ægyptum, id est præscripti auxiliatores Ægyptiorum, et destruetur superbia imperii ejus, id est excellentia imperialis Ægypti; a turre Syenes, quæ est in una extremitatum Ægypti, gladio cadent in ea, videlicet in Ægypto, ita quod totum regnum vastabitur. Et dissipabuntur, id est destruentur, in medio terrarum desolatarum : de quibus præcedenti articulo facta est mentio.5 Et scient quia ego Dominus Deus, quum dedero ignem, id est Chaldæorum invasionem et iram, in Ægypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus : de quibus jam dictum est. In die illa egredientur nuntii a facie mea, id est, Chaldæi mea inspiratione pergent ab Ægypto, in trieribus, id est in navibus tres remorum habentibus ordines, ad conterendam Æthiopiæ confidentiam, id est gentem Æthiopum, Chaldæis se posse resistere confidentem; et erit pavor in eis,

Æthiopibus scilicet, in die Ægypti, id est, quum Ægyptiorum dejectionem perceperint, quia absque dubio veniet quod prædico. Quasi dicat: Ad prædestinationis prophetiam hæc pertinent, quæ certissime adimpletur.

Hæc dicit Dominus Deus: Et cessare faciam multitudinem Ægypti in manu, id est per exercitum atque potentiam, Nabuchodonosor regis Babylonis. Et faciam alveos fluminum aridos. Ex Nilo enim fluxerunt aquæ ad loca diversa, quas ex alveis suis eduxerunt et deficere fecerunt Chaldæi. Et tradam terram Ægypti in manu pessimorum, scilicet Chaldæorum, qui atrocissimi erant. Et dissipabo terram, id est habitatores ac habitationes Ægypti, et plenitudinem, id est divitias, ejus in manu alienorum, id est extraneorum, seu Babyloniorum. Ego Dominus locutus sum, cujus verbum irritum esse non poterit.

Hæc dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis: quæ secundum Hieronymum fuit metropolis superstitionis Ægyptiæ. Chaldæi autem ex cupiditate idola Ægyptiorum suis ornamentis spoliaverunt ac dissipaverunt. Et dux de terra Ægypti non erit amplius, id est, duces Ægypti ad tempus deficient, scilicet usque ad quadraginta annos, ut præcedenti dicebatur capitulo. Ponitur ergo singulariter, dux pro ducibus. Unde Septuaginta transtulerunt: Principes de terra Ægypti non erunt amplius. Vel per ducem intelligitur rex. Et disperdam terram Phatures: quæ fuit civitas in Ægypto egregia; et dabo ignem in Taphnis urbe Ægypti; et faciam judicia mea, id est justas vindictas, in Alexandria, Ægypti civitate prægrandi. Et effundam indignationem meam super Pelusium robur Ægypti, id est robustissimam urbem Ægypti, quia tutissimum habuit portum, et negotiationes maris maxime exercebantur ibidem, secundum Hieronymum. Quasi parturiens dolebit Pelusium, id est, habitatores ejus clade sua sibi jam imminente, in maxima erunt angustia. Juvenes Heliopoleos et Bubasti, id est civitatum istarum, gladio cadent, et ipsæ captivæ ducentur, id est, residui in oppidis istis inventi, captivitati subdentur. Et in Taphnis, quæ fuit regia urbs Ægypti, nigrescet dies, id est, maxima tristitia erit. Est namque consuetudo Scripturæ, ut luminaria cœli et dies obtenebrari dicantur, quando hominibus maximæ adversitates occurrunt. Quum contrivero ibi sceptra Ægypti, id est, natos de semine regio per Chaldæos occidero. Ipsam nubes operiet, id est, urbem hanc copiosa calamitas possidebit: filiæ autem ejus, id est ceteræ civitates ei subjectæ, vel feminæ, in captivitatem ducentur, etc.

Et factum est in undecimo anno transmigrationis Joachin, in primo mense hujus anni, in septima mensis die. Propheta in istis capitulis non videtur temporum ordinem observasse. Factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, brachium Pharaonis regis Ægypti confregi, id est, potestatem ejus per regem Babylonis destruxi; et ecce non est obvolutum, ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, et recepto robore posset tenere gladium. Loquitur supersapiens Deus de potestate regis Ægypti metaphorice, sub proprietate et nomine brachii corporalis: quod si confractum, non obvolvatur pannis, medicinaliterque tractetur, ad pristinum robur non redit. Ita et Pharaonis potestas, quia dejecta, ab homine reparata non est, irreparabiliter periit, quantum ad regem contra quem vaticinatur Ezechiel. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad Pharaonem regem Ægypti, et comminuam brachium ejus forte, antequam a Chaldæis læderetur, sed confractum postea a Chaldæis. Et dispergam Ægyptum in gentibus, id est ad gentes diversas ducam captivos Ægyptios. Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, id est, potestatem pugnandi ac prævalendi ei præstabo, ita quod non sua, sed mea prævalebit potentia, et gement Ægy-

18

20

21

22

23

24

Ezech. xxix, 12.

10

12

13

14

15

16

17

B

C

D ptii gemitibus interfecti coram facie ejus, id est in conspectu regis Babylonis, quemadmodum gemere consueverunt coram occisoribus qui occiduntur.

PRÆTEREA, juxta mysticum sensum, per ululatum et væ diei Ægypti auxiliatorumque ejus, intelligitur dolor, tremor, atque angustia mundi in die judicii generalis, et uniuscujusque in die sui judicii particularis.6 Tunc enim veniet gladius in Ægyptum, id est districta divinæ æquitatis sententia super iniquos; et erit pavor in Æthiopia, id est in eis qui vitiorum nigredine deformantur, atque in his qui singulis vitiis maculantur, qui per Libyam et Lydiam Arabiamque signati sunt. Et corruent fulcientes Ægyptum, id est, instigatores ac fautores malorum peribunt. Non enim solum morte digni sunt qui faciunt mala, sed etiam qui consentiunt facientibus.7 Tunc destruetur superbia imperii atque dominii sæcularis, a turre Syenes, id est ab altitudine gyrationis, qua vitiosi in circuitu ambulant, non directe cor suum elevantes ad Deum, sed in rebus caducis circumvagantes :8 de quibus cantamus : Deus meus, pone illos ut rotam. Et scient quia ego Dominus, quum dedero ignem in Ægypto, id est ignem conflagrationis in mundo, quia tunc omnibus divinæ majestatis justitia evidenter patebit.9 In die illa egredientur nuntii a facie mea ad conterendam Æthiopiæ confidentiam. Nuntii isti, intelligi possunt angeli sancti, quorum ministerio fiducia impiorum destruetur : qui tollent omnia scandala de regno militantis Ecclesiæ, et eos qui operantur iniquitatem, mittentque eos in caminum ignis.10

Et cessare, id est deficere, faciam multitudinem Ægypti, id est amatores sæculi, qui multi sunt, quia multi vocati, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, id est diaboli principis confusionis : qui reprobos in judicio accusabit ac vincet, quos in vita præsenti spiritualiter interfecit ad vitia pertrahendo. Ipse et populus ejus, id est angeli tenebrarum : de quorum quolibet illud in Evangelio accipi potest, Inimicus homo hoc fecit;11 fortissimi gentium : non est enim potestas super terram, quæ comparetur principi huic, sicut ad sanctum Job Dominus protestatur;12 adducentur ad disperdendum terram, id est ad decipiendum habitantes in terra. Instante namque die judicii solvetur Satanas, et seducet gentes, quemadmodum in Apocalypsi scribit Joannes.13 Et evaginabunt gladios suos super Ægyptum, id est tentationum suarum impugnationes super mundanos; et implebunt terram interfectis, quia innumerabiles spiritualiter occident, corporaliter quoque quamplurimos per Antichristum et ejus satellites. Et faciam alveos fluminum aridos, id est, sapientiam hujus sæculi reprobabo, atque inanis eloquentiæ fluenta damnabo. Et tradam terram, id est terrenos, in manu pessimorum, id est malignorum spirituum.14 Recedentes enim a Deo, in terra scribentur, ut loquitur Jeremias. Et dissipabo terram et plenitudinem ejus, id est Ecclesiam in terris peregrinantem, in manu alienorum, id est Antichristi ministrorumque ejus, qui fideles gravissime persequetur, et multos subvertet. Et disperdam simulacra, id est vanas pravorum imaginationes, et universa figmenta, atque immunda phantasmata :15 de quibus docet B. Joannes cavendum, Filioli (inquiens) custodite vos a simulacris. Et cessare faciam idola jam præfata de Memphis, id est garrulis et verbosis. Memphis quippe interpretatur, ex ore. Et dux de terra Ægypti non erit amplius, quia tunc omnis mundi hujus dominatio præteribit. Et disperdam terram Phatures, id est eos qui spiritualem cibum non capiunt, et ecclesiasticum panem contemnunt. Phatures nempe, panis conculcatio interpretatur. Et dabo ignem damnationis in Taphnis, id est in eos qui mandatum humile assequuntur : quales sunt hi qui cœlestia Dei mandata non honorantes, hominum viles ac infimas jussiones diligenter observant, quum tamen Petro docente, Deo magis quam hominibus obedire debeamus :16 quales fuerunt Judæi contra quos in Evangelio loquitur Christus.17 Et faciam judicia mea in Alexandria : cujus nomen Hebraicum NO, requies interpretatur. Per quam voluptuosi exprimuntur, qui nunc consolationem suam habent : quibus et dicitur, Væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis. Et effundam indignationem meam super Pelusium, id est eos qui justos infestant. Pelusii enim civitatis nomen Hebraicum SAIN, tentatio interpretatur. Et secundo Machabæorum habetur : Afflige, Domine, opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia. Omnium enim horum erit ineffabilis dolor, miseria et pressura in die judicii, tam proprii quam communis.

Postremo, per hoc quod Dominus brachium Pharaonis confregit, et contra eum brachia regis Babylonis corroboravit, datur intelligi quod Deus frequenter unum iniquum per alium punit, atque vicissim malos per pejores ac pessimos tribulat et affligit, ut minus mali corrigantur, et Deum agnoscant, pessimi autem penitus pereant.1819

De tropologia istorum expedio me, quoniam quantum ad sensum, frequenter præhabita est : et liber hic prophetalis propter magnitudinem suam, expeditionem requirit, ut legentium consulatur fastidio.

Footnotes

  1. Matth. vi, 4. ↩

  2. Ephes. v, 6. ↩

  3. Gen. xv, 18. ↩

  4. Jer. XLIII, 5 et seq. ↩

  5. Ezech. XXIX, 12. ↩

  6. Expositio mystica. ↩

  7. Rom. i, 32. ↩

  8. Ps. xi, 9. ↩

  9. Ps. lxxxii, 4. ↩

  10. Matth. xiii, 1, 42. ↩

  11. Matth. xiii, 28. ↩

  12. Job xli, 24. ↩

  13. Apoc. xii, 12; xiii, 12-14; xx, 3, 9. ↩

  14. Jer. xvii, 13. ↩

  15. 1 Joann. v, 21. ↩

  16. Act. v, 29. ↩

  17. Act. xx, 16. ↩

  18. Ibid. 25. ↩

  19. Luc. vi, 24. ↩

Chapter 37 of 59