Articulus 37
EXPLANATIO CAPITULI TRICESIMI PRIMI : ET FACTUM EST IN UNDECIMO ANNO.
ADHUC de Ægypti destructione prophetia describitur. Et factum est in undecimo anno transmigrationis Joachin, a qua sanctus Ezechiel Deo tam familiaris, ejusque alloquio tam assuetus, computationis suæ sumit exordium, tertio mense, una mensis tertii die. Factum est verbum
Domini ad me, dicens : Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti, et populo ejus : Cui similis factus es in magnitudine tua, o Pharao? quasi dicat : Nondum tam grandis effectus es, ut putes te regi Chaldæorum posse obsistere. Quod consequenter probatur per locum a majori. Nam Assyriorum rex qui major te fuit, ab ipso devictus est.
Ecce Assur, id est rex Assyriorum, quasi cedrus in Libano, id est, sic aliis regibus fuit sublimior, quemadmodum cedrus est arboribus aliis in monte Libano altior. Describit insuper magnificentiam regis Assyriorum, sub metaphora cedri pulcherrimæ. Propter quod subditur : pulcher ramis et frondibus nemorosus, id est filiorum propagine atque exercitus magnitudine decoratus, sicut cedrus ramis frondibusque ornatur, excelsusque altitudine, id est regia dignitate ; et inter condensas frondes, id est bellatorum et militum exuberantes cohortes, elevatum est cacumen, id est imperium ejus super plurimos terræ reges, quos suo subjecit dominio. Aquæ nutrierunt illum, abyssus exaltavit illum : id est, divitiarum abundantia per aquas allata vel aucta, sublimavit ac aluit principem istum ; flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus : id est, opulentia ejus undique circumdedit eum, ita quod germinavit et floruit instar arboris quæ copiosissime irrigatur ; et rivos suos emisit ad universa ligna regionis, id est, de sua opulentia multos ditavit. Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis, id est, potestas ejus cunctis pene populis est prælata ; et multiplicata sunt arbusta ejus, id est subjecti, vel agmina ejus, et elevati sunt rami ejus, id est de semine ejus exorti, præ aquis multis, id est propter abundantiam suam.12
Quumque extendisset umbram suam, id est, potentiam suam dilatasset, et plurimos sibi subjugasset, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cœli: id est, homines et principes omnium in circuitu provinciarum, sub ejus potestate se ad quiescendum dederunt, resistere nec audentes, neque valentes; et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum, id est homines irrefrenati atque atroces, quos per potestatis suæ vigorem domavit. Porro quod per aves ac bestias homines designentur, liquet ex eo quod subditur: et sub umbraculo illius, id est sub potestatis suæ protectione, habitabat cœtus gentium plurimarum, id est multitudo diversarum nationum ac regionum. Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, id est imperiali potentia: ita quod mundi hujus divitiis, deliciis, atque honoribus abundavit, multisque populorum exercitibus splenduit, quamvis vitiorum turpitudine fuit totus squalidus; et in dilatatione arbustorum, id est populorum suorum. Erat enim radix illius juxta aquas multas, id est, stabile habuit fundamentum, quod variis bonis fovebatur.
Cedri, id est alii reges, non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, id est in deliciosissimis mundi regnis. Vel, secundum Hieronymum sensus est, quod rex Assyrius tantæ fuit potentiæ, victoriæ atque superbiæ, ut se angelorum fortitudini compararet. Sicque secundum ejus reputationem cedri, id est angeli, non fuerunt altiores eo in paradiso Dei, id est regno cœlesti. Nec hoc incredibile est de ipso, quum rex Tyri dixerit: Deus ego sum. Et Sennacherib rex Assyriorum sacrilegus scripsit ad Ezechiam:345 Non te decipiat Deus tuus; non enim poterit te liberare de manu mea. Abietes non adæquaverunt summitatem ejus, id est, quicumque principes ad ejus æqualitatem non pervenerunt, et platani non fuerunt æquæ frondibus il- lius, id est, alii magnates ac duces, ducibus ejus non fuerunt æquales. Omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini ejus: id est, nullus regum in voluptuosis versans, atque in amœnissimis degens, similis fuit plenarie regi Assyriorum et ejus decori, quantum ad sui temporis reges; quoniam speciosum feci eum in exterioribus rebus atque ornamentis in donis naturæ, et multis condensisque frondibus, id est variis gentium ac principum cuneis stipatum atque circumvallatum. Et æmulata sunt eum, id est secuta, tanquam ab ipso devicta; vel, Æmulata sunt eum, id est, inviderunt; omnia ligna voluptatis quæ erant in paradiso Dei, id est reliqui reges et principes in regionibus deliciarum a Deo creatis, hominibusque ab ipso concessis.
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine, id est, de sua sublimitate intumuit, et dedit, id est exhibuit, summitatem suam, id est regiam excellentiam, virentem atque condensam, id est, per aliorum subjugationem quodammodo recentem ac ampliorem, ex ambitione aliorum destruens regna, ut ejus celsitudo omnibus emineret, et elevatum est cor ejus per superbiam, in altitudine sua, quasi hanc a se ipso haberet; nunc tradidi eum in manus fortissimi gentium, id est Nabuchodonosor regis Chaldæorum, qui Assyriorum destruxit imperium; faciens faciet ei vastitatem haud mediocrem. Juxta impietatem ejus ejeci eum, id est, secundum quod rex Assyriorum sua idololatria, atque in Deum verum blasphemia meruit, regno ipsum privavi. Et succident eum alieni, puta Chaldæi, et crudelissimi nationum, videlicet isti Chaldæi ceteris gentibus ferociores; et projicient eum super montes, id est, super aliquem montium corpus ejus exanime projicietur; et in cunctis convallibus corruent rami, id est proximi ejus, loquendo de vallibus locorum occisionis; et confringentur arbusta ejus in universis lapidibus terræ, id est, illic populi ejus interficien-
6
7
8
9
10
11
12 tur; et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ, id est, de ejus dominatione et protectione discedent diversarum populi regionum, et relinquent eum qui ab ipso dudum victi fuerunt.
In ruina ejus, id est in ejus qui nunc ruit virtute, olim habitaverunt omnia volatilia cæli, et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis. Istud jam paulo ante habitum atque expositum est.6 Quamobrem non elevabuntur in altitudine sua, id est, in sublimi potentia regis Assyriorum ultra non erigentur, omnia ligna aquarum, id est gentes divitiarum. Nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, id est, in principibus et exercitibus regis hujus se amplius non statuent nec fundabunt; nec stabunt in sublimitate eorum, id est, potestate istorum ultra non fulcientur, omnia quæ irrigantur aquis, id est gentes quæ sæculi opibus sustentantur; quia omnes traditi sunt in mortem, ita quod pariter occidentur seu morientur, ad terram ultimam, id est infernum, qui in medio terræ situs asseritur, in medio filiorum hominum, id est eorum qui non rationabiliter ac divine, sed sensualiter vixerunt, sequentes id quod homines, ut in pluribus, plus sequuntur. Denique in Scripturis homo quandoque in bono accipitur, sicut quum dicitur ab Apostolo, Si secundum hominem ad bestias pugnavi;7 interdum in malo, videlicet quantum ad id quod homines communiter se esse apprehendunt ac imitantur, quod est pars sensitiva: ut quum ait Apostolus, Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne homines estis?8 similiter in hoc loco. Ad eos qui descendunt in lacum, id est foveam infernalem, de qua fertur in Psalmo: Non avertas faciem tuam a me;9 et similis ero descendentibus in lacum.
Hæc dicit Dominus Deus: In die quando descendit rex Assyriorum ad inferos, induxi luctum amatoribus ejus, operui ipsum abysso, id est fluctibus miserarum, et prohibui flumina ejus, id est, populus ejus eum juvare non potuit, et coercui aquas multas, id est, alias ei subditas nationes, ab ejus defensione retraxi. Quod autem per aquas et flumina in Scripturis populi designentur, ubertim faciliter comprobatur.10 Nam aquæ multæ, populi multi, sicut habetur in Apocalypsi. Itemque in Psalmo: Elevaverunt flumina fluctus suos.1112 Contritus, id est contristatus, est super eum, id est de ejus dejectione, Libanus, id est regnum ipsius præeminens sicut mons Libani; et omnia ligna agri concussa sunt, id est, vulgares quoque de ejus interitu doluerunt, sive mirati sunt. A sonitu, id est rumore, ruinæ ejus commovi gentes pavore atque stupore, quum deducerem eum ad infernum, cum his qui descendebant in lacum. Et consolata sunt in terra infima, scilicet in inferno, omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano, id est reges et principes qui olim in regnis excellentes fuerunt, et suum in terra paradisum habuerunt, universa quæ irrigabantur aquis, id est opulentia atque deliciis suam in mundo consolationem habentes. Nam et ipsi cum eo descendent in infernum; et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus : id est, fortitudo istorum cum rege Assyrio damnatorum, de ejus condemnatione et debita punitione aliquam recreationem habebit ex odio quo oderunt eum, a quo tot mala perpessi sunt. Sicque sub ejus umbraculo aliqualiter requiescent. Simile huic est quod in Isaia de damnatione regis Babylonis conscriptum est: Omnes principes terræ respondebunt tibi : Et tu vulneratus es sicut et nos, et nostri similis effectus es; detracta est ad inferos superbia tua.13
Deinde quæ dicta sunt, ad regem Ægypti referuntur; vel secundum quosdam, ad regem Assyriorum sermo dirigitur. Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? id est, tu, rex Ægypti vel Assyriorum, magnifice inter reges, cuicumque assimileris, nihilo minus ecce deductus es cum lignis voluptatis, id est hominibus voluptuosis, ad terram ulti- mam, puta in infernum. In medio incircumcisorum dormies, id est, inter idololatras in inferno, quantum ad animam, atque in monumento, si tamen sepultus fuisti, quantum ad corpus, a vita præsenti quiesces, cum his qui interfecti sunt gladio, non solum materiali, sed insuper spirituali, qui est diabolicæ impugnationis tentatio vel peccatum. Ipse, de quo ista jam dicta sunt, est Pharao et omnis multitudo ejus, id est populi ei subjecti, dicit Dominus Deus. Ex quo apparet, quod ultima ista particula, scilicet, Cui assimilatus es? de Pharaone loquatur.
Expositio mystica.
At vero juxta intelligentiam spiritualem, quia in isto capitulo sæpe fit mentio de paradiso Dei et lignis voluptatis, quibusdam visum est, omnia ista ad litteram de contraria potestate, hoc est diabolo, dici. Verum hoc stare non potest, propter multa quæ evidenter in isto capitulo scripta sunt, quæ de hominibus clarissime asseruntur. Nihilo minus plura hic continentur, quæ de casu diaboli mystice satis pulchre suscipiuntur.
Itaque ait: Ecce Assur, id est princeps ille apostatarum angelorum, qui semper direxit ad mala: Assur enim, dirigens interpretatur; quasi cedrus in Libano, id est cœlesti paradiso, pulcher ramis, id est naturalibus perfectionibus, et frondibus nemorosus, id est angelicis spiritibus ipso inferioribus stipatus ac decoratus: eo sensu quo supra dictum est, Omnis lapis pretiosus operimentum tuum;14 excelsusque altitudine perfectionis specificæ et perspicacitatis intelligentiæ, agilitatis quoque potentiæ; et inter condensas frondes, id est angelicos intellectus virentes, elevatum est cacumen ejus, id est apex suæ intellectualitatis, concipiendo se sub ratione entis tam pulchri et excellentis. Aquæ propriæ sapientiæ nutrierunt illum: quia in ipsa gloriabatur; flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus: id est, ad inferiores angelos sapientiæ suæ fluenta transfudit, dum eis sibi assentire persuasit; et rivos suos emisit ad universa ligna regionis, id est ad omnes fortitudines angelicas regionis cœlestis. Omnes namque ad suum privatum trahere voluit principatum, sed non omnes consenserunt. Propter ea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis: nam sicut omnibus in naturalibus fuit sublimior, ita et cunctis inordinate dominari optavit; et multiplicata sunt arbusta ejus, id est personæ angelicæ sibi præbentes assensum.
Quumque extendisset umbram suam, id est, ad inferiores eminentiam suam dilatasset, ut eos sub suis colligeret alis, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cœli, id est universi angeli vani atque instabiles, instar avium animo gyrovagantes. Hi enim mansionem sibi fixerunt sub ramis Luciferi, cujus intellectui ac voluntati se subjecerunt. Et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum, id est corda irrationabilia, quæ conceptæ nequitiæ adjecerunt consensum, atque in opera interim vitiosissima proruperunt, et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum. Istud expositione non eget, sed fletu. Omnes enim declinaverunt, simul inutiles facti sunt;1516 et omnis qui facit peccatum, ex diabolo est. Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, id est omni naturali eminentia, imo et in donis gratiæ, secundum quosdam doctores. Erat enim radix illius juxta aquas multas, id est perfectionum sibi concreatarum divitias copiosas, quibus opulentissima fuit.
Cedri, id est angelici animi, non fuerunt altiores illo in paradiso Dei: erat enim altissimus angelorum. Unde et oculum suum nimis reflexit super se ipsum, considerando se in se, non satis sapienter in Creatore. Propter quod delectationem complacentiamque inanem concepit, nec Conditori gratias retulit. Denique abietes et platani, videlicet superiorum ordinum angeli, ei non fuerunt æquales. Omne lignum paradisi Dei non est assimilatum, per æqualitatem, quantum ad excellentiam concreatæ dignitatis, illi et pulchritudini ejus, id est sapientiæ, simplicitati, essentiæ; quoniam speciosum feci eum. Fuit quippe principium viarum Dei, atque pulcherrima creatura, tanquam Creatori vicinior, itemque similior, quantum ad naturæ conditionem ac gradum. Et multis condensisque frondibus, id est, cœlestibus angelorum choris ornatum, secundum Gregorium. Et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis quæ erant in paradiso Dei, id est quædam de omnibus. Siquidem de omni ordine quidam corruerunt cum ipso, et quidam se averterunt ab ipso.
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine, id est, per superbiam se erexit; tradidi eum in manus fortissimi gentium: per quem fortissimum, S. Hieronymus intelligit alium dæmonem, cui ille datus sit ad puniendum. Potest quoque per fortissimum gentium (ni fallor) Michael archangelus accipi, qui faciens faciet ei quidquid Creatori placuerit, juxta illud in Apocalypsi: Factum est prælium magnum in cœlo; Michael et angeli ejus præliabantur cum dracone.17 Vel, fortissimus gentium, est Christus, a quo diabolus iste convictus est. Juxta impietatem ejus ejeci eum, de paradiso supremo. Et succident eum alieni et crudelissimi nationum. Istud in Christi Ecclesia sæpe impletum est, dum infideles ac pessimi a Spiritu Sancto misericordissime tacti, facti sunt viri perfecti ac sancti, et malignos spiritus, quibus ante infelicissime serviebant, victoriosissime debellaverunt. Projicient eum super montes suæ superbiæ, vel super superbos quos accessit, quando ab illis fuit repulsus in se, vel in suis ministris quos ad tentandum emittit; et in cunctis convallibus corruent rami ejus, id est, in cordibus humilium inferiores diaboli victi labuntur. Sola nempe humilitas eos prosternit, quemadmodum cœlitus audivit Antonius. Et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ, id est quidam ac multi de omni genere hominum: quod tempore evangelicæ legis præsertim constat impletum, Christo id asserente: Ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum; et Psalmista, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ. Quod item circa finem mundi Antichristo occiso abundanter complebitur. Quamobrem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, id est, ceteri angeli tenebrarum, principis sui dejectionem videntes, non se erigere poterunt. Nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, id est, ad electorum angelorum societatem redire non poterunt, quia omnes traditi sunt in mortem damnationis æternæ.
Hæc dicit Dominus Deus: In die quando descendit Lucifer ad inferos, induxi luctum sibi et suis ministris secum ruentibus. Prohibui flumina ejus, ne homines, quantum cupit et posset, tentaret: sicque coercui aquas multas, id est innumerabiles quas hominibus inferret, si permitteretur, molestias. Contritus est super eum Libanus, id est multitudo eorum quos ad damnationem pertraxit, videlicet angelicus ille ruens exercitus. A sonitu ruinæ ejus commovi gentes: quoniam audientes damnationem diaboli, formidamus justitiam superexaltatissimi Dei. Et consolata sunt in terra infima, id est in inferno, omnia ligna voluptatis: quia modo præfato de Luciferi damnatione quodammodo recreationem accipiunt, qui ejus malitia atque invidia perierunt. Nam et ipsi cum eo in lacum descenderunt. Cui assimilatus es, o inclyte, etc.? id est, quomodo ad tantam calamitatem, o Lucifer, devenisti, nobilissima creatura, tua iniquitate facta vilissima? Cetera patent ex præinductis.
Joann. xii, 32.
Ps. xxi, 28.
13
14
15
16
18
Footnotes
-
II Mach. i, 28. ↩
-
Matth. xxiii, 21. ↩
-
Ezech. XXVIII, 2. ↩
-
IV Reg. XIX, 10, 11; ↩
-
Is. XXXVII, 10. ↩
-
vers. 6. ↩
-
I Cor. xv, 32. ↩
-
I Cor. III, 3, 4. ↩
-
Ps. cxlii, 7. ↩
-
Apoc. xvii, 1, 15. ↩
-
Ps. xcii, 3. ↩
-
Ps. xcii, 3. ↩
-
Is. xiv, 9-11. ↩
-
Ezech. XXVIII, 13. ↩
-
I Joann. III, 8. ↩
-
Ps. LII, 4. ↩
-
Apoc. xii, 7. ↩
Chapter 38 of 59