Articulus 39
EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI TERTII: ET FACTUM EST VERBUM DOMINI AD ME.
A CAPITULO vicesimo quinto usque ad locum hunc, vaticinatus est sanctus Ezechiel de gentibus alienis. Nunc rursus de populo suo prophetat. Porro quæ in isto capitulo conscribuntur, in superioribus pro maxima parte præhabita sunt. Non tamen sunt penitus eadem, quoniam aliqua ibi posita, hic omittuntur; aliqua quoque hic ponuntur, quæ ibi non habentur.
D
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, loquere ad filios populi tui. Sicut superius Dominus manifestavit Ezechieli quid ad suum spectaret officium, ita et nunc. Ad quod manifestandum, parabolam præinducit. Terra, quum induxero super eam gladium, id est hostium impugnationem, et tulerit populus terræ unum de novissimis suis, id est de infimis, et constituerit eum super se speculatorem, ut ab eminentioribus locis undique oculos circumducat, ad videndum si adversarii appropinquent. Unde per unum de novissimis, non est intelligendus unus de superioribus, ut aliqui putant, arguentes ex hoc quod parabola ista Ezechieli adaptatur, qui fuit unus de eminentioribus populi sui, tanquam sacerdos ac vates. Verum ratio ista nullius momenti est, quum in parabolicis comparationibus non sit per omnia similitudo. Denique ad insinuandum quid ad prælatos Ecclesiæ spectet, optima similitudo de pastoribus ovium sumitur. Non tamen opinari decet, quod pastores ovium sint de excellentioribus populi, eo quod prælati de eminentioribus sint. Iterum moris non est, ut excelsiores populi, modo præfato speculatores terræ ponantur; sed uni de vulgo id ipsum committitur. Et ille viderit gladium venientem super terram, id est adversarios accedentes, et cecinerit buccina, ad innuendum æmulorum adventum, et annuntiaverit populo suo quod imminet; audiens autem, quisquis ille est, sonitum buccinœ, non se observaverit ab adversariorum invasione, veneritque gladius et tulerit, id est occiderit, eum; sanguis ipsius super caput ipsius erit, id est, mors sua, propriæ ejus negligentiæ imputabitur, non negligentiæ speculatoris, qui quod suum officium fuit, fecit. Si autem se custodierit ab ostium occursu, animam suam salvabit, id est, vitam suam a morte eripiet. Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam, id est, hominem quemquam occiderit: ponitur enim pars pro toto; ille quidem in iniquitate sua captus est, id est pro suis peccatis occisus, atque in eis deprehensus.
Deinde parabola ista ad Ezechielem aptatur. Et tu, fili hominis, speculatorem, id est spiritualem custodem, pastorem, magistrum, te dedi domui, id est filiis, Israel.12 Audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me, id est nomine meo, et ex parte mei. Os Domini, est intellectus ipsius, vel angelus ex Dei loquens persona, vel sacra Scriptura. Unde qui pro alio efficaciter loquitur, os ejus asseritur. Juxta quem modum Bernardus asserit Augustinum linguam Ecclesiæ. Si me dicente ad impium, Impie, morte morieris, videlicet morte culpæ, morte pœnæ temporalis, et morte miseriæ gehennalis, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, id est, a vita sua injusta se corrigat; ipse impius in iniquitate sua morietur, nisi Deus aliunde subvenerit ei, et per allocationem internam sive angelicam subventionem correxerit eum; sanguinem autem ejus de manu tua requiram, id est, causam mortis animæ suæ, atque damnationis æternæ tibi imputabo, ita quod reus eris periculi ejus, peccatique particeps. Si autem annuntiante te ad impium, ut a viis suis, id est peccatis, quibus graditur ad infernum, convertatur, non fuerit conversus a via sua; ipse in iniquitate sua morietur, ita quod pro ea temporaliter occidetur, æternaliterque damnabitur, vel horum alterum patietur. Porro tu animam tuam liberasti, id est, de illius morte et damnatione te immunem exhibuisti, atque a morte multiplicis culpæ te excussisti. De istis pertranseo, quoniam tertio capitulo pertactata sunt plenius, et prolixitati parcendum est.
Hac exhortatione præhabita, jubet Deus Prophetæ quid filiis Israel dicere debeat. Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes ad invicem vel seorsum: Iniquitates nostrœ et peccata nostra super nos sunt, id est, irremediabiliter nobis imputantur, et quidquid oramus, in captivitate manemus. Ideo subditur: et in ipsis tabescimus per pœnas illatas. Quomodo ergo vivere poterimus, id est ad gratiam Dei reverti, et a tribulationibus erui? Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, id est, cum juramento affirmo, nolo mortem impii, id est damnationem ejus, nec mortem culpæ, imo nec
8
9
Ezech. III, 17-19.
10
11
3
4
5
6
7
Ezech. viii, 23-32. mortem violentam ab hostibus directe, sed culpa ejus supposita. Istud atque sequentia plenius exposita recolo, idcirco pertranseo, præsertim quum in his quæ restant, sit difficultas immensa : quibus immorari necesse est. Sed ut convertatur, et vivat, in via per gratiam, in patria quoque per gloriam. Convertimini a viis vestris pessimis, id est peccatis gravissimis, præsertim a desperatione ista, quæ est peccatum in Spiritum Sanctum. Et quare moriemini, domus Israel? id est, cur in æternum peribitis, atque in vitiis vestris manebitis? tanquam dicat misericordissimus omnipotensque Creator : Ex parte mei non erit defectus vestræ salutis, quum sim paratus ignoscere atque salvare, dum modo feceritis quod in vobis est.
Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui : Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, id est, a morte æterna eum non eruet. Quacumque hora mortale peccatum inciderit, si in ipso decesserit, et in puncto quo peccat, non liberat eum omnis prior justitia a Dei offensa, a caritatis et gratiæ amissione, atque a variis peccati effectibus ipsum concomitantibus. Et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit per veram contritionem : tunc enim tota culpa dimittitur ; et quandoque ubi abundavit peccatum, abundat et gratia, dum pœnitens, priorum iniquitatum intuitu se magis humiliat, Deoque præcordialiores gratias refert, atque per hæc divini flamma amoris magis ignitur.3 Verumtamen in ipsa conversione non semper mox tollitur pronitas ad peccandum, et difficultas ad bene vivendum, reatus quoque ad pœnam : quæ dicuntur reliquiæ vitiorum. Sed in proficientibus ista paulatim tolluntur. Et justus non poterit vivere vita gratiæ, in justitia sua, in quacumque die peccaverit mortaliter. Nempe in puncto hujuscemodi transgressionis, amittit justitiam habitualem infusam. Etiam si dixero justo quod vita gratiæ vivat, id est, victurus sit, et confisus in justitia sua, fecerit iniquitatem : quemadmodum qui sibi de sua justitia nimis applaudunt, et dum minus timorati nimisque tuti sunt, negligentes efficiuntur, et corruunt graviter ; omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur a me, ita quod sibi non reputabuntur ad meritum, quia non perseveravit usque in finem. Semper ergo pensemus quod scriptum est : Si non in timore Dei tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua ; et : Qui putat se aliquid esse, quum nihil sit, ipse se seducit. Si autem dixero impio, Morte damnationis æternæ morieris ; et egerit pœnitentiam, feceritque judicium et justitiam, nec fecerit quidquam injustum, id est justitiæ directe contrarium ; vita gratiæ vivet, et non morietur morte peccati, atque miseria infernali.
Et dixerunt, o Propheta, filii populi tui : Non est æqui ponderis via Domini, id est, via Dei justa non est, seu processus divinæ legis iniquus est. Omnia ista et multa sequentium, et quæ nunc transiliuntur, dicta sunt plene octavodecimo capitulo. Et ipsorum, qui tam perverse de Deo sentiunt ac loquuntur, via injusta est : eorum enim cogitatio, affectio, locutio, et actus exterior, a divinæ æquitatis rectitudine obliquantur. Unumquemque juxta vias suas, id est operum merita sive demerita, judicabo.
Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense duodecimi anni, in quinta mensis die transmigrationis nostræ cum Joachin, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens : Vastata est civitas Jerusalem, id est capta. Manus autem Domini, id est allocutio vel operatio Dei, facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat ; aperuitque os meum, id est, ad loquendum adaptavit et roboravit, dans loquendi fiduciam ; et aperto ore meo, non silui amplius, quia et jam testem habui, qui ea quæ prænuntiavi, oculis vidit impleta, idque testari fuit paratus.
Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Qui habitant in ruinosis his, id est in destructis Judææ habitaculis. Nunc
Eccl. xxvii, 4.
Galat. vi, 3.
14
15
17
Ezech. xviii.
20
21
22
23
24
25
26
27 enim est sermo de Judæis qui post Sedeciæ captivitatem et urbis Jerusalem vastitatem, remanserant in Judæa ruinis plenissima. Ideo subditur, super humum Israel. Loquentes aiunt : Unus erat Abraham, et hereditate possedit terram in spe, non in re, id est, promissa est sibi pro semine suo. Unde in Actibus Apostolorum Stephanus dixit, quod Abraham nec passum pedis in hereditatem accepit in ea.4 Nos autem multi sumus; nobis data est terra Judææ in possessionem : id est, quum Abraham unus exsistens, in tantum semen excreverit, quod terram istam in semine suo possedit; multo magis nos qui plures sumus, ita augebimur, quod terram hanc possidebimus.
Hac spe fallebant se ipsos, ideo subditur : Hæc dicit Dominus Deus : Qui in sanguine comeditis, id est, contra legem carnem cum sanguine manducatis : quemadmodum primo Regum sub Saul factum describitur.5 Vel, In sanguine comeditis, bona injusta per violentiam conquisita vorando. Et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, id est ad idololatriam ceterasque turpitudines carnis ac spiritus, ad permanendum in eis, non ad deflendum, et sanguinem funditis. Numquid terram Judææ hereditate possidebitis? Steistis in gladiis vestris, id est, parati fuistis ad lites, bella, et homicidia, etiam pro parva occasione, fecistis abominationes vestras, id est irrationabilissima peccata, et unusquisque uxorem proximi sui polluit. Non est verisimile, quod simpliciter omnes id egerint; sed ad insinuandum quam multi rei fuerint in hoc, dictum est, Unusquisque. Et terram hereditate possidebitis, quæ jam per hujusmodi mala aliis est ablata ?
Sic dicit Dominus Deus : Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent. Multi enim cum Godolia fuerunt occisi in Judæa;6 alii Ægyptum ingressi, illic a Chaldæis occisi pro parte fuerunt. Et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum; qui autem in præsidiis et in speluncis sunt, id est in locis tutis ac fortibus, peste morientur. Et dabo terram Juda in solitudinem, et deficiet superbia et fortitudo ejus, id est habitatorum ipsius. Et scient quia ego Dominus : cujus justitiam atque potentiam in sua punitione experientur.
28
29
30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, id est Judæi qui tecum habitant in Chaldæa, loquuntur de te juxta muros, et in ostiis domorum, id est in locis confabulationum suarum, et dicunt unus ad alterum, non ex devotione, sed derisione, curiositate et levitate : Venite, et audiamus ab isto Ezechiele, quis sit sermo egrediens a Domino. Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus meus, id est, cum devotione simulant se venire, secundum quod eos qui digni sunt dici populus meus, decet cum devotione ad audiendum verbum Dei accedere, et sedent coram te populus meus, per conditionem, non per veram devotionem; et audiunt sermones tuos, de modo serviendi Deo, et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertunt illos, id est, cum levitate et irrisione eos quasi carmina quædam concinunt seu repetunt; et avaritiam sequitur cor eorum, cujus oppositum docuisti. Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur : id est, de te et verbis tuis faciunt sibi materiam jocandi, plaudendi, cantandi. Et quum venerit quod prædictum est a te de Judæorum punitione, (ecce enim venit, id est, de proximo imminet), tunc scient quod Propheta fuerit inter eos, id est, quod tu eis ex divina revelatione locutus es.
31
32
33
AT vero de tropologia istorum dictum est supra.7 Advertendum nihilo minus, quod circa primam hujus capituli partem ait Hieronymus : Magnopere formidandum est, ne ad officium speculatoris seu pastoris accedamus indigni; et assumpti a populo, negligentiæ nos demus atque desidiæ; et quod his pejus est, deliciis, ventrique et otio servientes, honorem nos accepisse putemus, non ministerium. Denique ejusdem damnationis est, subditum peccare, et pastorem illum non increpare, neque docere. Non igitur cesset prælatus publice et private reos oris sui buccina caritative et discrete arguere, reformare, dirigere.
Qui habitant in ruinosis, id est debilibus virtutum actibus seu fabricis: quorum conversatio non est in humilitate atque timore Dei firmiter radicata atque fundata, sed in sua confidunt justitia, quales sunt qui in propriis oculis virtuosi ac sapientes exsistunt. Hi dicunt: Unus erat Abraham, et hereditate possedit terram; nos autem multi sumus cum discipulis et subditis nostris; nobis data est terra in possessionem: id est, vere Ecclesiæ filii sumus, et ipsa Ecclesia, scilicet grex subditorum, nobis commissa est. Hi enim in multitudine divitiarum suarum spiritualium confidentes, frequenter se jactant quod ipsis committi debeant alii. Quos Dominus reprobat, eo quod in sanguine comedant, aliorum laborem ac sudorem impie atque superflue comedendo: qui ad immunditias suas suos erigunt oculos, dum pristina mala non solum non plorant, sed continuare ac innovare non cessant; qui sanguinem spiritualiter fundunt, dum in cathedra pestilentiæ sedentes, scandalizant pusillos. Ideo non possidebunt terram viventium in supernis, nec septem dona militantis Ecclesiæ. Qui in agro sunt, id est, per latam ambulant viam, bestiis tradentur ad devorandum, id est dæmonibus; de quibus oramus, Ne tradas bestiis animam confitentem tibi.8 Et Petrus: Adversarius, ait, vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quærens quem devoret:9 cui resistite fortes in fide. Qui autem in præsidiis sunt, id est, peccata sua cum exquisitis et fortibus persuasionibus, munitionibusque argumentorum excusant atque defendunt; et in speluncis, id est, aliis insidiantur, et calliditate se ipsos operiunt, seu quodam virtutum apparenti colore vitia sua occultant: peste morientur, id est, propria sua infectione interna vitam gratiæ perdent, et vitam gloriæ sempiternæ amittent.
Et tu, fili hominis, filii populi tui, etc. Simili modo quidam Christiani leves mente et intimorati, qui audito quod alicubi sit vir aliquis spiritualis, et bene prædicans, aut plurimum doctus, se mutuo cohortantur invisere eum, verbumque Dei ab ipso audire. Sed postquam audierint, audita non implent, neque se corrigunt; vel si compunctionem quamdam concipiant, cito et facili occasione eam relinquunt, et solitis vanitatibus insistere audent: imo plerumque increpationes auditas vertunt in canticum oris sui, et loquentem derident. De quibus accipi potest illud Amos: Odio habuerunt corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt.10
Footnotes
Chapter 40 of 59