Skip to the text

Articulus 40

ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI QUARTI: ET FACTUM EST VERBUM DOMINI AD ME.

QUÆ in præsenti capitulo de pastoribus et ovibus veteris Testamenti scribuntur, de prælatis, pastoribus doctoribusque Ecclesiæ et eorum gregibus proportionabiliter sunt intelligenda. Unde quamvis ad litteram de pastoribus et ovibus veteris legis sit sermo, textus tamen propter prolixitatem vitandam sic exponendus est, ut pastoribus gregibusque Ecclesiæ Christi pariformiter queat aptari.

Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, propheta de pastoribus Israel, id est regibus, pontificibus, principibus, sacerdotibus, judicibus, Scribis et Pharisæis Judæorum : per quos intelliguntur prælati principesque Ecclesiæ, puta episcopi, sacerdotes. Propheta. Hoc resumitur, ad innuendum quod pastores sint seriosissime admonendi. Et dices : Hæc dicit Dominus : Væ damnationis æternæ debetur ac imminet pastoribus qui pascebant semetipsos, id est, qui proprium commodum temporale quærebant, non subditorum profectum atque salutem, seque delicate nutrierunt : qui a Christo in Evangelio mercenarii nuncupantur, tanquam appellatione pastoris indigni.1 Nonne greges a pastoribus pascuntur ? id est, quum pecora a pastoribus suis corporaliter nutriuntur, multo magis homines a suis pastoribus spiritualiter sunt pascendi caritatis affectu, verbo prædicationis et opere exemplari.

Lac comedebatis, id est, bona seu opes subditorum consumpsistis; et lanis operiebamini, id est, de eorum facultatibus et laboribus corpora vestra pretiose et ornate vestistis; et quod crassum erat occidebatis, id est, potentes et divites spiritualiter peremistis, dum vel cupiditate, vel timore carnali eorum vitia debito modo non reprehendistis, sicque decepistis eos : secundum quod per Isaiam Dominus contestatur : Populus meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt.2 Vel, Quod crassum erat occidebatis, divitibus crimina imponendo, ut sic aliqua extorqueretis ab eis. Istud, proh dolor! nunc incessanter et evidentissime in Christi Ecclesia adimpletur. Videmus ad oculum, qualiter subditi a suis negliguntur pastoribus, qui carnaliter vivunt, atque in cibo, potu, somno, vestimentis et ceteris corporalibus commodis abundanter sibi de subditorum opibus aut sudoribus provident, imo in horum superfluitate, pretiositate et numerositate, vehementer excedunt. Qui utinam illud Ecclesiastici rite pensarent :3 Rectorem te posuerunt? noli extolli; esto in illis quasi unus ex eis; curam illorum habe, et sic considera. Itemque : Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates.4 Gregem au- tem meum non pascebatis verbo et opere, imo et corporali alimento tempore opportuno. Nempe quod simplici victui atque vestitui prælatorum superfluit, pauperibus sui gregis distribuere debent. Hinc Petrus in prima sua hortatur epistola :5 Seniores, obsecro, pascite qui in vobis est gregem, providentes secundum Deum, non turpis lucri gratia, neque ut dominantes in cleris, sed forma gregis facti, et ex animo.

Quod infirmum fuit, non consolidastis, id est, passionatos et pronos ad vitia, non confortastis spiritualibus armis contra peccata; et quod ægrotum est, non sanastis, id est, in anima læsos per vitia, non studuistis a peccatis mundare, spiritualiterque sanare ab impietatis languore; quod fractum est, non alligastis, id est, corde divisos non integrastis in Deo. Divisi enim et fracti sunt corde, qui partim cupiunt Deo, partimque mundo placere ac inhærere. De quibus scriptum est in Osee :6 Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Hi alligantur, dum edocentur se toto corde ad Deum convertere, ut psallere possint :7 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Et quod abjectum est a Deo per infidelitatem, desperationem, aliaque peccata mortalia, non reduxistis ad Deum, orando, loquendo, satis agendo pro talium reformatione; et quod perierat, incidendo in profundum peccatorum, non quæsistis spiritualiter reparare, prædicando talibus immensitatem divinæ clementiæ, semper ad ignoscendum in hac vita paratæ. Sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia, voluntate pro ratione instar tyrannorum utentes. Istud secundum beatum Hieronymum, ad supercilium episcoporum proprie pertinet, qui operibus deornant nominis dignitatem, et pro humilitate assumunt superbiam, ut honorem putent se consecutos, non onus. Quocontra ad Timotheum scribit Apostolus :8 Argue, obsecra, increpa in omni patientia. Unde mansuetudo et patientia sunt prælatis potissimum necessariæ. Dicit enim Apostolus :9 Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate eos in disciplina et timore Domini.10

Et dispersæ sunt oves meæ per diversos errores et vitia, eo quod non esset pastor idoneus, spiritualisque medicus, qui omne id adhiberet ad animarum reformationem, quod corporalis adhibet medicus ad sanitatem corporum. Hinc scriptum est in Jeremia: Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, propterea omnis grex eorum dissipatus est. Itaque patet, quod causa erroris damnationisque ovium, negligentia sit pastorum. Ideo nil periculosius, nil damnabilius, quam nomen, et non opus, habere pastoris. Nec ab aliquo hominum genere majorem sustinet Deus injuriam, quam ab indignis, carnalibus, desidiosis pastoribus. Et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, id est dæmonum: de quibus oramus, animam Deo confitentem non tradi; et dispersæ sunt ab individua caritate. Erraverunt greges, id est populi, mei in cunctis montibus superbiæ contra Deum, et in universo colle excelso elationis in proximum; et super omnem faciem terræ, id est per cetera vitia in terrenis et in actibus latæ viæ, dispersi sunt greges mei. Porro ad litteram per hæc intelligi possunt loca idololatriæ Judæorum.

Propterea, pastores, audite verbum Domini, cujus vicem gessistis, non implestis: Vivo ego, dicit Dominus Deus, pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et devorationem, id est, quoniam bona eorum a vobis consumpta sunt, et ipsi per vitia a dæmonibus devorati; propterea, pastores, audite verbum Domini: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores per debitam ultionem descendam; requiram gregem meum de manu eorum, id est, ab illorum custodia, vel potius negligentia eripiam eum; et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum pabulo mortis, non vitæ; seu nomine tenus, non ente tenus; nec pascant amplius pastores semetipsos, per modum præfatum: id est, eos a vita hac tollam. Quod in Christi adventu, et postea paulatim impletum est, quousque cessavit prælatio Judæorum, destructa Jerusalem per Romanos. Et liberabo gregem meum de ore eorum, subjiciendo eum suavi jugo evangelicæ legis Christi. Quod autem Propheta ad litteram loquatur pro tempore Christi, mox in isto patebit capitulo. Et non erit ultra eis in escam. Unde Salvator in Evangelio increpat Scribas et Pharisæos, quod aliorum domos vorabant.

Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum. Istud intelligi potest verissime de visitatione illa piissima, qua unigenitus Filius Dei per incarnationis mysterium visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ: de qua fatetur, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. Propter quod iterum loquitur: Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat. Potest insuper visitatio ista intelligi per infusionem gratiæ Spiritus Sancti, per angelorum directionem; et iterum per Apostolorum missionem, quibus dixit Salvator: Ite ad oves quæ perierunt, domus Israel. Denique istud agit Christus quotidie, quum multos eorum per singularem atque piissimam inspirationem, subventionem, directionem gubernat, qui negligentissimos habent pastores. Novit enim Dominus qui sunt ejus, et non repellit Dominus plebem suam quam præscivit et prædestinavit. Et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis, id est tempore adversitatis atque mœroris. Et inducam eas in terram suam, id est terram regionis vivorum, ac patriam Beatorum, secundum Hieronymum; vel in Ecclesiam militantem, secundum quosdam.

Præterea quæ sequuntur, promissionem filiis Israel factam pro tempore reversionis a Babylonica captivitate, transcendunt. Et pascam eas spirituali alimonia, in montibus Israel, id est in ecclesiis toto terra-

Luc. xx, 47.

11

12

Ibid. 1, 68.

Matth. xv, 24.

Luc. xix, 10.

Matth. x, 6.

II Tim. II, 19; Rom. XI, 2.

13 r. x, 21.

S. LXXIII,

10

B

C

D rum orbe diffusis, vel in Ecclesia militanti per sacramenta et gratiæ dona, deinde in Ecclesia triumphanti per beatifica gratiæ munera. De montibus istis cantamus : Levavi oculos meos in montes;11 et item, Mons Dei, mons pinguis; rursusque, Quis ascendet in montem Domini? In rivis, id est emanationibus Spiritus Sancti, quibus potantur electi. De quibus per Isaiam loquitur Deus omnipotens et excelsus : Non esurient, neque sitient amplius, et non cadet super eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.1213 Christus quoque : Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.14 Et in cunctis sedibus terræ vivorum seu paradisi cœlestis. De qua terra Salvator locutus est : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram;15 Salomon quoque, Qui recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea.16 De sedibus istis loquitur Christus : In domo Patris mei mansiones multæ sunt.17

In pascuis uberrimis pascam eas. Pascuæ istæ in monte illo cœlesti, sunt potissimæ dotes animæ, utpote visio veritatis æternæ, tentio beatitudinis increatæ, fruitio bonitatis divinæ. Unde ait Psalmista : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos;18 quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. Sunt demum militantis Ecclesiæ pascua : quæ sunt spirituales Christianorum divitiæ, animarum consolatio atque refectio, sacramenta, gratiarumque munera.19 Qui his pascuis enutritur, gratulabundus decantat : Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuæ ibi me collocavit.20 Sed et Salvator : Si quis, inquit, per me intraverit, salvabitur, et pascua inveniet.21 Quibus vesci cupiens Sponsa :22 Indica (ait) mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie.23 Et in montibus excelsis Israel, id est angelicis choris ad quos assumuntur electi, penes gradus diversos secundum meritorum varietates, erunt pascua eorum :24 erunt enim sicut angeli Dei in cœlo, juxta testimonium Salvatoris. Ibi requiescent in herbis virentibus, id est amœnissimis semperque floridissimis cœlestis palatii dapibus. Denique juxta consuetudinem Scripturarum, spiritualia sub similitudinibus corporalium designantur, nedum in veteri, sed etiam in novo Testamento.

Quod perierat per propriam ovium pastorumque negligentiam, requiram per gratiam singularem; et quod abjectum erat, reducam, id est, aversos convertam; et quod confractum fuerat, corde in diversa partito, alligabo, ut medicus animarum; et quod infirmum fuerat per pronitatem ad mala, propriamque animæ fragilitatem, consolidabo, per fortia gratiarum charismata, per virtutum crementa, per mentis fixionem cum Deo. Optimum nempe est, gratia stabiliri cor. Et quod pingue et forte, id est abundantes ac stabilitos in gratiæ donis, custodiam, dando eis profectum perseverantiamque in bonis. Et pascam illos in judicio discretionis, secundum censuram et ordinem sapientiæ et justitiæ meæ, distribuendo singulis ut dignum est.

Vos autem, greges mei, id est, congregationes credentium, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego judico, id est discerno, inter pecus et pecus, arietem et hircum, id est inter bonos et impios, quorum alii statuentur a dextris, alii a sinistris.25 Nonne satis erat vobis pascua bona depasci? id est, merito vobis, o pastores, sufficere debuisset pretiosioribus bonis vesci ac ali. Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : id est, quod vobis superfuit, non pauperibus erogastis, neque utiliter expendistis, sed impie dilapidastis. Utinam id ipsum pensarent ministri Ecclesiæ. Quidquid enim de bonis Ecclesiæ simplici victui atque vestitui superest, debetur egenis. Sed, proh dolor! patrimonium Christi in deliciis devoratur. Et quum purissimam aquam biberetis, id est, optimis potibus reficeremini : etenim in Scripturis per panem quilibet cibus, per aquam omnis intelligitur potus; reliquam pedibus vestris turbabatis, id est, vitiose expendistis.26 Et oves meæ his, quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur; et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant : id est, a vobis contempta et irreverenter tractata, seu viliora sumpserunt.

Propterea hæc dicit Dominus Deus ad eos, puta pastores seu greges : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum, id est divitem et egenum, seu fortem ac debilem. Pro eo quod lateribus et humeris, id est corporali potentia et virtute, impingebatis, et cornibus vestris, id est auctoritate præsidentiæ vestræ, ventilabatis, o pastores perversi atque crudeles, omnia infirma pecora, id est subditos imperfectos, egenos seu fragiles, corporaliter opprimendo seu scandalizando, donec dispergerentur foras, id est, ab Ecclesia injuste expellerentur, vel peccando mortaliter, ecclesiasticam unitatem caritatisque communionem amitterent, ita quod actualiter ad corpus Christi non pertinerent ; salvabo gregem meum, electis meis aliunde de salute misericorditer providendo. Siquidem princeps et pastor pastorum, prædestinatas oves non deserit.

Et suscitabo super ea, scilicet pecora mea seu populum meum, pastorem unum, qui pascat ea, videlicet servum meum David, id est Christum, ut omnes etiam Hebræi exponunt.27 Christus enim est David manu fortis et pulcher adspectu, tanquam virtus et sapientia Patris, ejusque imago, cui species appropriatur, secundum Hilarium. Qui Christus de semine David secundum carnem natus, Dei Patris, imo totius superbenedictæ Trinitatis, servus secundum naturam assumptam vocatur. De quo per Isaiam Dominus protestatur : Ecce intelliget servus meus, et exaltabitur, et sublimis erit valde ; et rursus, Justificabit ipse servus meus in scientia sua plurimos, et peccata illorum ipse portabit.28 Qui in Scripturis propheticis frequenter nomine David exprimitur, sicut in Osee : Post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum.

Ipse pascet ea scientia et doctrina, affectu et opere : imo, quod amplius est, etiam gratiæ infusione. Nempe de plenitudine ejus omnes accepimus, quoniam ipse tanquam caput Ecclesiæ, membris suis influit vitam gratiæ et motum virtutum. Et ipse erit eis in pastorem. Propter quod apud Joannem fassus est : Ego sum pastor bonus.

Ego Dominus ero eis in Deum, quoniam me solum veneratione et actibus latriæ colent, et servus meus David princeps in medio eorum. Secundum quod ait : Vos vocatis me, Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim. Et faciam cum eis pactum pacis, id est novum Testamentum, seu evangelicam legem, quæ est lex caritatis atque concordiæ : ut pax Christi, quæ exsuperat omnem sensum, exsultet semper in cordibus nostris. Unde per Jeremiam Dominus locutus est : Feriam domui Israel pactum novum. Et cessare faciam bestias pessimas de terra, id est, motus bestiales seu dæmones, de quibus jam sæpius dictum est, auferam ab Ecclesia seu cordibus electorum. Propter quod dixit Salvator : Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Has bestias abstulit Deus, impugnationem earum dirimendo : nam et Christi passione, atque humillima in hoc sæculo conversatione, aeriarum potestatum est plurimum debilitata potestas. In sacramentis quoque Ecclesiæ, præsertim in Sacramento altaris, adversus animæ passiones magna confertur gratiæ virtus. Et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus. Hoc in beatissimis anachoretis et eremitis, ad litteram plenissime scimus impletum : quibus in eremo degentibus Deus omnipotens universas feras mansuefecit ; atque ab ipsis sanctorum Patrum cordibus omnem inordinatum pavorem removit, tantamque in Deo fiduciam [eis] præstitit, ut nil silvestrium metuerent bestiarum. Spiritualius autem loquendo, per desertum loca claustralia designantur ; per saltus vero, religiosorum habitacula determinata, a sæcularibus separata.

26

Act. II, 1-4.

Is. XLIV, 2, 3.

27

Ps. XCV, 12, 13.

Prov. XXVIII, 1.

Eccl. XXXIV, 16.

Jacob. I, 2.

Et ponam eos in circuitu collis mei, id est undique per gyrum Ecclesiæ, benedictionem, id est eminenter benedictos, gratiaque repletos a Deo. Et deducam imbrem in tempore suo, id est, Spiritus Sancti dona, pluviamque supernæ irradiationis eis infundam tempore præordinato: quod fuit potissime in Apostolis adimpletum, qui cum sibi adjunctis Spiritum Sanctum in visibili susceperant signo. Hinc per Isaiam Dominus ait: Noli timere, serve meus Jacob; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam. Pluviæ benedictionis erunt, id est, rore benedictionis seu gratiæ divinæ replebuntur. Et dabit lignum agri fructum suum, id est, homines bonis operibus abundabunt; et terra dabit germen suum, id est, habitantes in terra, virtutum effectibus exuberabunt. Porro quod per lignum et terram, ad litteram homo et Ecclesia designentur in Scripturis canonicis, nulli in Scripturis edocto ambiguum reor, præsertim quum utrumque uno Psalmi comprobetur versiculo: Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Et erunt in terra sua, id est Ecclesia, vel loco quo demorantur, absque timore sæculari, carnali, inordinato: de quo Salomon asserit, Justus quasi leo confidens, absque terrore erit. De quo iterum scriptum est: Qui timet Deum, nihil trepidabit. Denique primitivæ Ecclesiæ filii, et usque in præsens christianæ professionis appellatione condigni, in adversis sicut in omnibus divitiis delectantur, secundum quod Jacobus docet: Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis. Et scient per beneficiorum meorum effectum, quia ego Dominus Deus eorum, specialem habens curam de eis, quasi de populo peculiari, quum contrivero catenas jugi eorum, id est, vincula quibus adversariis potestatibus miserabiliter subjiciebantur, ac servierunt, eis abstulero, et eruero eos de manu imperantium sibi, videlicet crudelium hominum, ferocissimorumque dæmonum. Juxta quod loquitur Isaias: Jugum oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti.

Is. IX, 4.

Et suscitabo eis germen justum nominatum, videlicet Christum Dei Filium, summe famosum et gloriosum. De quo per prophetam Jeremiam loquitur Deus: Suscitabo David germen justum; et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Itemque per Isaiam: Erit germen Domini in gloria et magnificentia, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel. Et non erunt ultra imminuti fame in terra, id est, spiritualium divitiarum carentia, divinique verbi subtractione non interibunt, imo bonis animæ replebuntur. Porro de primitiva quoque Ecclesia in Actibus Apostolorum legitur: Non erat egens inter eos. Neque portabunt amplius, id est, de cetero non sustinebunt, opprobria gentium, eo quod ad Christum omnes fuerint gentes convertendæ. Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, per gratiam tam benignam, et ipsi populus meus sunt domus, id est tribus, Israel: utpote omnes in Christum credentes, juxta illud Apostoli ad Galatas: Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahæ.

Jer. XXIII, 5, 6.

Is. IV, 2.

Postremo, quod omnia jam inducta sub nomine ovium, gregum, seu pecorum, de hominibus intelligantur Dominus pandit, adjiciens: Vos autem greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis; et ego Dominus Deus vester sum, dicit Dominus Deus.

Act. IV, 34.

Galat. III, 1.

31

Ex præhabitis intueamur quam periculosissimum sit animarum curam habere, et quod nemo ad prælationem animarumque curam adspiret, nisi qui non metuit divinæ discussionis superdistrictum judicium.

Footnotes

  1. Joann. x, 12. ↩

  2. Is. III, 12. ↩

  3. Eccl. XXXII, 1, 2. ↩

  4. Eccl. VII, 6. ↩

  5. 1 Petr. 1-3. ↩

  6. Osee x, 1. ↩

  7. Ps. IX, 2; cxxxvii. 1; cxxxviii. ↩

  8. II Tim. 2. ↩

  9. Ephes. VI, 1. ↩

  10. Coloss. 21. ↩

  11. Ps. cxx, 1. ↩

  12. Is. XLIX, 10; ↩

  13. Apoc. VII, 16, 17. ↩

  14. Joann. VII, 38. ↩

  15. Matth. V, 4. ↩

  16. Prov. II, 21. ↩

  17. Joann. XIV, 2. ↩

  18. Ps. XXXV, 9, 10. ↩

  19. Ps. LXVII, 16. ↩

  20. Ps. XXII, 1, 2. ↩

  21. Joann. X, 9. ↩

  22. Ps. XXIII, 3. ↩

  23. Cant. I, 6. ↩

  24. Matth. XXII, 30. ↩

  25. Matth. xxv, 33. ↩

  26. Hebr. xi, 9. ↩

  27. 25 *Ibid. xiii, 13.* *Philipp. iv, 7; ↩

  28. Coloss. iii, 15.* *Jer. xxxi, 31.* *Joann. xii, 31.* ↩

Chapter 41 of 59