Skip to the text

Articulus 41

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI QUINTI : ET FACTUS EST SERMO DOMINI AD ME, DICENS.

SECUNDUM Hieronymum, quod toties in Ezechiele habetur, Et factus est sermo Domini ad me dicens, significat, gratiam prophetiæ non semper actualiter adfuisse Prophetis, sed ob fragilitatem humanam, præsentisque vitæ necessitudinem plurimam, interdum gratia prophetiæ recessit ab eis. Hinc secundum doctores, prophetia dicit donum habituale, non actuale. Itaque Judæorum prosperitate descripta, nunc Idumæorum, qui filiis Israel fuerunt hostes, prænuntiatur calamitas : quæ tamen supra capitulo vicesimo quinto prædicta est, sed nunc diffusius recitatur.

Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, id est terram ac populum Idumææ, montibus plenæ. Hæc dicit Dominus : Ecce ego ad te, mons Seir, id est, contra populum tuum puniendum potestatem meam extendam ; et dabo te desolatum atque desertum, id est, per Chaldæos totum Idumææ populum vel occidam vel transferam. Urbes tuas demoliar, id est, per manum Chaldæorum destruam, et desertus eris, id est ab hominum habitatione relictus. Per montem autem Seir, tota præfata intelligitur terra. Et scies quia ego Dominus per potestatis meæ experimentalem sensationem.

Eo quod fueris inimicus sempiternus, id est indefessus a tempore valde longissimo, et concluseris filios Israel in manu gladii, id est gladii potestate et ictu occideris ipsos, in tempore afflictionis eorum a Chaldæis, in tempore iniquitatis extremæ, id est hujus ultimæ transgressionis eorum in Judæa, mox ante Babylonicam captivitatem. Ferebant namque Chaldæis auxilium in obsidione occisioneque Judæorum. Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, id est occisioni seu morti ; et quum sanguinem oderis (omnes enim naturaliter mortem abhorrent), sanguis persequetur te, id est, mors tibi a Chaldæis inferetur. Præterea alii sic exponunt : Sanguini tradam te, id est Judæis tuis cognatis ; et quum sanguinem (id est Judæos) oderis, sanguis iste te persequetur. Quod primo Machabæorum probatur impletum, quo scribitur Judas filios Esau superasse. In collibus tuis, et in vallibus tuis, atque in torrentibus interfecti gladio cadent : id est, per totum territorium Idumææ populi strages erit. In solitudines sempiternas tradam te, o mons Seir, id est, loca tua habitabilia non inhabitabuntur amplius : intelligendo per solitudines sempiternas, durationem notabiliter longam, quæ propter adversa et aspera videtur quasi æterna. Idumæa autem post ejus a Chaldæis destructionem, legitur recuperata. De hac Idumææ calamitate, inter cetera prophetavit Abdias : Propter iniquitatem tuam in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum. Isaias et Jeremias quoque hinc multa vaticinati cernuntur.

Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ, meæ erunt, id est, populus regni Juda, et item populus regni Israel, cum suis regionibus pertinebunt ad me, et hereditate possidebo eas ; quum Dominus esset ibi, id est, terras has, præsertim terram Juda et Jerusalem, ac templum, pro suo elegisset cultu. Unde ob id Idumæi assistebant Chaldæis in destructione regni Juda, quoniam terram hanc ad suum spe-

I Mach. v,1

Abdiæ 10.

Is. xxxiv; Jer. xlix, 7-22. rabant principatum devolvi. Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et juxta zelum tuum, id est, iniquitatem tuam ego ulciscar, secundum quod ira tua et rancor tuus contra Judæos merentur, quem zelum fecisti, id est, in opus duxisti per actuale nocumentum, odio habens eos, puta Judæos. Et notus efficiar per eos, id est per Judæorum liberationem a Babylonica captivitate, prosperationemque eorum in propria terra : nempe per hæc Deus veritatem suam, misericordiam atque justitiam declaravit ; quum te, o Idumæa, judicavero in captivitate relinquendam.

Audivi universa opprobria tua, quæ locutus es de montibus Israel, dicens, id est, insultationes quibus gavisus es de vastitate terræ Judæorum, cognosco : Deserti nobis ad devorandum dati sunt, id est, desertos Israel montes jam possidemus, ut omnia ibi exsistentia consumamus. Tantam quippe fiduciam de obtinenda terra hac conceperunt, ut eam jam se habere assererent. Vel istud dixerunt de locis Judææ quæ cum Chaldæis nunc demoliti fuerunt. Et insurrexistis super me ore vestro, id est, verba blasphemiæ contra me cum tumore non mediocri protulistis, quasi populum Juda liberare de Chaldæorum manibus non valerem, et derogastis adversum me, id est, majestati meæ irreverentiam grandem fecistis. Verba vestra tam impia audivi, id est, cognovi, adverti, atque ulcisci decrevi. Lætante universa terra, id est, omni Judæorum populo de sua reversione a Chaldæa ad propria exsultante, in solitudinem te redigam, id est, in desolatione tua te deseram ; sicuti gavisus es super hereditate domus, id est de terra possessionis tribuum, Israel, eo quod fuerit dissipata, id est a Chaldæis destructa.

Praeterea de moralitate istorum jam ante inducta sunt plura, quæ replicanda non sunt. Docemur autem ex præsenti capitulo, quod super terrenos, carnales et cupidos, qui per montem Seir et Edom ac Idumæam signantur, divina venit vindicta2, eo quod filiis Israel, id est religiosis ac spiritualibus, insidientur, adversentur ac noceant, eorumque opes diripere cupiant. Ideo sicut facere justis moliuntur, ita fiet eis a Deo : ita quod bonis ad æternam felicitatem pervenientibus, ipsi æternaliter relinquuntur. Verba quoque opprobriosa, quæ contra religiosos devotosque proferunt, Deus audisse se perhibet, et quasi sibi ipsi illata ac derogantia reputat, direque vindicat.

Footnotes

  1. I Mach. v, 3. ↩

  2. Ezech. xxv 12-14. ↩

Chapter 42 of 59