Skip to the text

Articulus 42

DECLARATIO CAPITULI TRICESIMI SEXTI : TU AUTEM, FILI HOMINIS, PROPHETA SUPER MONTES ISRAEL.

PRÆCEDENTI capitulo prænuntiata est Idumæorum punitio propter eorum in Judæos crudelitatem. Nunc Judæorum prosperitas prophetatur, eo quod Deus misericors non patiatur fragilitatem humanam supra vires affligi sive tentari, imo post tempestatem tranquillitatem largitur. Idcirco manum Dei in omni adversitate æquanimiter toleremus, certi quod ipse nostrum prælium intuetur.

Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israel, id est de locis montanis Judææ, et dices : Montes Israel, audite verbum Domini. Quæri potest, quomodo inanimata jubeantur audire verbum Dei. Respondetur, quod eo modo quo in Scripturis monentur Deum laudare, benedicere, exaltare: quos utique actus non efficienter aut formaliter, sed materialiter exhibent, in quantum intellectualibus creaturis præbent materiam et occasionem faciendi hos actus. Sic ergo montes Dei audiunt verbum, dum per id quod aliquid de eis dicitur, præbent hominibus materiam audiendi verba divina.

Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus, videlicet populus Idumææ, de vobis: Euge, altitudines sempiternæ, id est loca Judææ montibus plena: qui montes ob suæ durationis prolixitatem sempiterni dicuntur, quanquam in fine sæculi complananda sit terra; in hereditatem datæ sunt nobis: secundum sensum in præcedenti articulo introductum.1 Quum enim Idumæa ex una parte fuerit vicina Judææ, putavit desolata Judæorum loca hereditarie possidere: imo et quædam ad tempus possedit, secundum Hieronymum.

Propterea vaticinare et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, o montes Israel, et conculcati per circuitum a Chaldæis, imo et ante ab Assyriis ac aliis hostibus, et facti in hereditatem reliquis gentibus, id est, a diversis nationibus injuste possessi. Unde primo Machabæorum loquitur Mathathias:2 Quæ gens non hereditavit regnum ejus (puta Judææ), et non obtinuit spolia ejus? Et ascendistis super labium linguæ, id est, de vobis insultanter locutæ sunt linguæ et labia adversariorum vestrorum, et opprobrium populi, id est, gentium in circuitu vestro consistentium facti estis opprobrium: juxta illud, Facti sumus opprobrium vicinis nostris, id est exprobrationis eorum materia et objectum.3 Propterea, montes Israel, audite verbum Domini:

Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietibus et urbibus derelictis, id est ad omnem regionem, ac singula loca Judææ vehementer depopulatæ: Quoniam in igne zeli mei, id est affectu justitiæ meæ, locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumæa universa, eorum afflictionem vastitatemque prædicendo, quæ dederunt terram meam sibi in hereditatem, id est, Judæam, in qua divinus viguit cultus, sibi in hereditatem usurpaverunt, cum gaudio, et toto corde, et ex animo, id est cum plena affectione et omni jucunditate inani, et ejecerunt eam, id est, populum ejus vel ipsam extra proprium statuerunt dominium, ut vastarent, id est, violenter eam sibi subjicerent; idcirco vaticinare super humum Israel, id est de terra Judæorum, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus: Hæc dicit Dominus: Pro eo quod desolati estis, id est habitatoribus vestris privati, ecce ego in zelo meo, quo amo justitiam et aversor omnem impietatem, et in furore meo, id est æquitatis meæ rigore, locutus sum de vestra reparatione et hostium vestrorum calamitate, eo quod confusionem gentium sustinueritis. Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam, id est, potestatem meam ad ultionem faciendam disposui, ut gentes quæ in circuitu vestro sunt, quæ vobis molestæ fuerunt, atque in suum vos redegerunt dominium, confusionem suam portent, id est, debitas pœnas sustineant.

Vos autem, montes Israel, ramos vestros expandite, ut germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel, id est, arbores in montibus sitæ, virgulta mittatis, et fructus ad usum populi Israel producatis. Loquitur autem pro tempore reversionis Judæorum a Babylonica captivitate, quando terra et arbores ceteraque virgulta Judææ cœperunt Deo ordinante plus solito fructificare, juxta illud Psalmistæ: Visitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam; multiplica genimina ejus, etc., et campi tui replebuntur ubertate.4 Quod ad litteram de fructificatione Judææ post reditum de Babylone, prædictum est. Propter quod subditur: Prope est ut veniat quod prædico, quia ecce ego ad vos per virtutis meæ effectum accedam, dando vobis fecunditatem haud parvam. De hoc dicta sunt multa in Aggæo,

10

Zacharia et Malachia prophetis. Et convertar ad vos, id est, gratiose me circa vos habebo, populum Israel ad vos reducendo;567 et arabimini, et accipietis sementem a populo Judæorum.

Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel. Brevi namque in tempore per reversionem a captivitate et generationem in Judæa, fuerunt filii Israel in terra hac multiplicati. Et habitabuntur civitates Judææ a suis, et ruinosa instaurabuntur. Hoc in libro Esdræ satis impletum ostenditur. Siquidem muros et ædes ac templum Jerusalem reædificaverunt Zorobabel, Nehemias, Josedec et Esdras cum populo.89 Et replebo vos hominibus et jumentis; et multiplicabuntur homines et jumenta, et crescent. Hoc tempore præsidentiæ Simonis fratris Judæ Machabæi præsertim videtur impletum. Tunc enim Judæi habitabant securi in opulentia magna, erantque numero abundantes, quemadmodum circa finem primi libri Machabæorum diffuse conscriptum est.10 Et habitare vos faciam sicut a principio, id est quemadmodum tempore Josue, qui filios Israel in terram promissam deduxit; bonisque donabo majoribus, quam ab initio habuistis. Hoc de spiritualium bonorum concessione intelligi debet, atque in Christi adventu plenissime constat impletum, quando ipsemet Unigenitus Dei inter Judæos conversans, miracula faciens, et prædicans, elegit sibi ex illis Apostolos atque discipulos, quibus post ascensionem suam infudit per signum sensibile in maxima plenitudine Spiritum Sanctum.11 Deinde per illos primitiis Spiritus repletos, multa convertit Judæorum millia, qui fuerunt primitiva Ecclesia, et sacratissimam in Jerusalem vitam duxerunt, sicut in Actibus legitur.12 Propter hanc spiritualium abundantiam divitiarum, de secundo templo prophetavit Aggæus: Magna erit gloria domus hujus novissimæ, magis quam primæ.13 Simili sensu major fuit gloria Judæorum pro tempore Christi, quam ante. Et scietis quia ego Dominus.

Et adducam super vos, o montes Israel, homines, scilicet populum meum Israel, et hereditate possidebunt te, o Judæa per montes significata; et eris eis in hereditatem, et non addes ultra ut absque eis sis, id est, ab eis inhabitaberis jugiter. Verumtamen, sicut clarissimum est, Judæi post Christi passionem quadragesimo anno a terra sua deleti sunt. Ad quod primo respondetur, quod Judæi post Christi passionem, Apostolorumque prædicationem credere renuentes, non magis fuerunt populus

B Dei, vel pristino nomine digni, quam pagani. Secundo, quod per vocem ultra, in Scripturis non semper perpetua duratio signatur, imo interdum brevis: ut quum quarto Regum habetur quod Syri non addiderunt ultra venire in terminos Israel;14 et tamen illic mox subditur, quod congregavit rex Syriæ exercitum contra Israel.15 In Isaia quoque: Non exercebuntur ultra ad prælium.16 Ita superius de Tyro et monte Seir præhabitum est, quod desolati essent usque in sempiternum.17 Vel promissio ista intelligenda est sub conditione, videlicet si Deum non offenderent graviter. Sic enim Deus secundo Regum dixit ad David: Ponam locum populo meo Israel, et non turbabitur amplius, etc.18

Hæc dicit Dominus: Pro eo quod dicunt homines communiter de vobis, o montes Israel, hoc est, o terra Judææ: Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam, id est, nulla plebs diu potest demorari et quiescere in te, sed cito affligitur et necatur, ita quod frequens est sanguinis effusio in te. Hinc et nuntii exploratores missi a Moyse, reversi locuti sunt: Terra quam lustravimus, valde bona est, sed devorat habitatores suos.1920 Nam et quia opulentissima fuit, dignum videbatur pugnare pro ea. Propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, id est, solita sanguinis effusio in te cessabit: eo sensu quo præcedens elucidata est clausula. Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam bis, id est, gentes terram tuam non ingredientur de cetero, ut te confundant, tibique exprobrent, et gentem tuam non amittes amplius. Eumdem sensum diversis repetit verbis, unde et expositio una est. Denique homines in magnis tribulationibus positi, parvam vel mediocrem prosperitatem, reputant grandem. Itaque omnia ista ad determinatum tempus possunt referri. Sicque pro tempore Simonis fratris Machabæi videntur impleta, juxta illud primi libri Machabæorum : Sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea sua; nec erat qui eos terreret. Defecit impugnans eos super terram; reges contriti sunt in illis diebus. Denique propheta iste Ezechiel in universo volumine suo habet extensum modum loquendi, quem arctare potius opus est quam extendere.

Consequenter ostenditur, quod filii Israel suis demeritis propriam terram perdiderunt, et ex sola Dei misericordia eamdem receperunt. Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Fili hominis, domus, id est tribus seu filii, Israel habitaverunt in humo sua, scilicet in regione Judææ, et polluerunt eam, id est se ipsos habitantes in ea, in viis suis et in studiis suis, id est peccatis interioribus et exterioribus, tam in his quæ fiunt faciliter, quam in his quæ magnum requirunt conatum : quemadmodum dictum est de idololatriis Judæorum, quas ab Assyriis et aliis gentibus didicerunt. Juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me, id est, turpissimam in conspectu meo vitam duxerunt. Et effudi indignationem meam, id est justam vindictam, super eos, pro sanguine quem fuderunt super terram, id est propter eorum homicidia, quibus et innocentes interemerunt, et in idolis suis, id est idololatriis, polluerunt eam. Et dispersi eos in gentes, videlicet per captivitatem in Assyrios et Chaldæos; juxta vias eorum et adinventiones, id est novas et excogitatas malitias, judicavi eos, reddendo quod meruerunt.

Et ingressi sunt ad gentes, id est, in quibus captivi fuerunt, et polluerunt nomen sanctum meum, id est, me ipsum inhonoraverunt, et quantum in ipsis fuit, non sanctum ostenderunt : dum vixerunt tam impie, quod gentiles id cernentes, reputabant Deum, qui tam pessimum populum habuit, esse injustum. Sicque Deum Israel blasphemaverunt, quum diceretur gentibus ad quas venerunt, de eis, puta Judæis : Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt, scilicet de Judæa. Gentiles autem communiter loqui sciverunt de Deo Judæorum, propter mirabilia ejus olim facta, atque frequentius innovata, eumque Dominum appellabant. Sic enim rex Assyriorum per Rabsacen dixit ad populum Ezechiæ : Non vobis fiduciam tribuat Ezechias super Domino, dicens : Eruens liberabit nos. Et peperci nomini sancto meo, id est, a tanta injuria inhonorationis atque blasphemiæ mei ipsius, majestatem meam ostendi immunem ac sanctam.

Idcirco dices domui Israel : Hæc dicit Dominus : Non propter vos ego faciam, id est, non ob vestram justitiam vos redimam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, id est propter mei ipsius gloriam et honorem. Hinc per Isaiam Dominus ait : Propter me ego faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. Denique Deus est omnium rerum finis, et ipse propter se omnia operatur, secundum illud Proverbiorum : Universa propter se ipsum operatus est Dominus.

Vel, Propter nomen meum, id est ex propria mea bonitate et pietate. Et sanctificabo, id est, sanctum et inviolabile declarabo, nomen meum magnum, imo immensum. Nomen enim nunc pro re nominata accipitur. Sanctificat autem Deus se ipsum, quando per actus æquitatis et pietatis, sanctitatem suam demonstrat. Sicque in filiorum Israel liberatione, reductione, justificatione, ac gubernatione, sanctitatem suam monstravit. Ut sciant gentes quia ego Dominus : quod expedit eis scire, dummodo me sicut Deum glorificent, quum sanctificatus fuero, id est, sanctus apparuero, in

IV Reg. xviii, 30.

21

22

Is. XLVIII, 11.

Prov. XVI, 4.

23

Mach. XIV, 13.

16

17

18

19

20

B

C

D vobis, id est in vestra liberatione et directione, coram eis.

24

1 Esdr. 1, 2-4.

Is. XLV, 13.

Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo de universis terris. Istud ad litteram exponitur de reductione Judæorum a Babylonica captivitate, et omnibus locis ac gentibus in quibus fuerunt dispersi, quando Cyrus rex Persarum dedit eis generalem ac plenam redeundi licentiam, ut legitur in Esdræ historia. Et per Isaiam Deus de Cyro loquens, prædixit: Ipse dimittet captivitatem meam. Verumtamen ista quæ subjunguntur, non sunt determinate referenda ad tempus præfatum populi Judæorum, pro tempore Cyri seu Esdræ atque Zorobabel; sed ab illo tempore incipit prophetia, et quæ sequuntur, ex tunc impleri cœperunt. In Christi autem adventu perfectius sunt impleta. Et adducam vos in terram vestram, scilicet in Judæam, per quam Ecclesia militans designatur.

25

Ibid. XXVI, 19.

Ibid. LV, 1.

Ephes. v, 25-27.

Et effundam super vos aquam mundam, id est undam Baptismatis. Loquitur autem Scriptura de toto populo, quasi de uno aliquo; sed diversa ad diversos de populo referuntur. Denique super Judæos a Babylone et aliis locis reversos, fudit Dominus aquam mundam, id est Spiritus Sancti irrigationem fluentaque gratiæ: de qua loquitur Isaias ad Dominum, Ros tuus, ros lucis; et iterum, Omnes sitientes, venite ad aquas. Et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. In Baptismo enim omnia delentur peccata, juxta illud Apostoli ad Ephesios: Christus dilexit Ecclesiam, mundans illam lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam. Et ab universis idolis vestris mundabo vos, idololatriæ vitia in Baptismate emundando. Hoc ad litteram de Judæis pro tempore primi adventus Christi, non videtur convenienter posse exponi, quia tunc idola contempserunt. Spiritualiter vero idola nostra sunt vana phantasmata, cogitationes inanes, et cetera ista caduca, quæ magis cogitamus, amamus et colimus, quam Creatorem. Judæi vero a Babylone reversi, de cetero idololatriam relinquebant. Præterea de effusione hujus aquæ et purgatione Baptismi, scriptum est in Zacharia: In die illo erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris. Qualiter autem istud vere impletum sit tempore gratiæ, in Actibus plenius edocetur, ubi legitur Judæis compunctis Petrus dixisse: Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus Sancti.

Zach. xii, 1.

Act. II, 38.

Et dabo vobis cor novum, id est, spiritualiter innovatum ac reformatum per dona Spiritus Sancti: quibus vitiorum vetustas expellitur, et accedente ad animam Sole justitiæ, omnia reflorescunt in mente, quemadmodum materiali sole in zodiaco ad nos appropinquante, terræ nascentia renovantur. Hinc monet Apostolus: Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctificatione. Et spiritum novum, id est modo præfato

26

Ephes. IV, 23, 24. innovatum, ponam in medio vestri, id est in interioribus singulorum. Potestque cor ad intellectum referri (de quo ait Salvator Apostolis, Adhuc cæcatum habetis cor vestrum?), spiritus autem ad voluntatem. Potest demum per spiritum novum intelligi Spiritus Sanctus, qui licet in se ipso æternus invariabilisque consistat, tamen quantum ad recipientes de novo, novus in eis vocatur. Unde orat Psalmista: Spiritum rectum innova in visceribus meis: quod secundum Damascenum, primo libro, de Spiritu Sancto accipitur. Et auferam cor lapideum de carne vestra, id est cordis obstinationem, duritiam atque proterviam. Cor enim durum male habebit in novissimo. Et dabo vobis cor carneum, id est pium, molle, amorosum, tenerum, docile, compunctum atque tractabile, ut sitis docibiles Dei, et facile recipiatis Spiritus Sancti impressionem.

Marc. VII, 17.

Ps. I, 12.

Eccli. II, 27.

Joann. V, 45.

Et spiritum meum ponam in medio vestri, id est, Spiritus Sanctus cordium vestrorum erit habitator: sicut in Evangelio

27

Joann. xiv, 26.

Ruth iv, 2; III Reg. 4.

28

Ps. cxlvii, 10. Ps. cxliii, 5.

29 rov. m, 18.

Ps. xxxm, 0.2122

Esdr. v, 5.

Malach. m,

31

Christus promisit: Paracletus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. Et faciam per gratiæ infusionem, ut in præceptis meis ambuletis, id est, per observantiam præceptorum ad patriam recto tendatis itinere : sicut in Ruth libro legitur ambulasse David coram Deo; et judicia mea, id est vera et recta judicia æquitatis, custodiatis tenaci memoria, et operemini, id est, eadem impleatis, quatenus recte judicetis in omnibus, nec a judicii æquitate vita discordet. Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris, id est in terra promissionis Patriarchis collata, vel in Ecclesia, quantum ad baptizatos ut tales; et eritis mihi in populum: id est, singularem vestri habebo providentiam, de omnibus ad salutem necessariis providendo, ita ut de vobis dicatur: Non fecit taliter omni nationi; et, Beatus populus cujus est Dominus Deus ejus; et ego ero vobis in Deum, id est, me super omnia amabitis et coletis.

Et vocabo frumentum, et multiplicabo illud, id est, de corporali spiritualique alimento sufficientiam condonabo: ideo subditur, et non imponam in vos famem, id est necessariorum carentiam. Non tamen esuriem sitimque justitiæ auferam vobis. Et multiplicabo fructum ligni, id est arborum fructus, et hominum opera bona, fructumque sapientiæ, quæ Salomone testante, est lignum vitæ omnibus apprehendentibus23 eam, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus, id est defectum in necessariis: quoniam nihil deest timentibus Deum. Qui autem hæc referunt ad reversos a Babylone Judæos, frumentum, lignum et famem corporaliter interpretantur: et tamen sicut in Esdra habetur, Judæi reversi pro tunc quandoque in magna fuerunt inopia. Propter quod Malachias propheta: In penuria, inquit, maledicti estis.24

Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, id est conversationis pravissimæ, studiorumque non bonorum. Hæc est recordatio salutaris, qua illuminati Spiritu Sancto, pristina mala ad memoriam revocamus salubriter pœnitendo, ut Deo præcordialius regratiemur, nos ipsos profundius spernamus ac humiliemus, remissionem quoque debitæ pœnæ sortiamur, ac de cetero cautiores jugiter simus. Et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra: quæ tanto plus displicent nobis, quanto Deum atque justitiam plus amamus. Debent autem nobis displicere, primo et maxime, quoniam divinæ sanctitatis offensiva, divinæque majestatis inhonorativa; secundo, propter propriam eorum deformitatem; tertio, quoniam nobis nociva; quarto, quia et proximorum sunt scandalizativa; quinto, eo quod dæmonem lætificaverunt.

Non propter vos ego faciam vobis tanta bona, ait Dominus Deus; notum sit vobis. Itaque nil boni nostris viribus adscribamus, non præsumamus, nec impie gloriemur, præsertim quum et nostra merita Dei sunt dona, sed Domino semper regratiemur. Confundimini intus in anima, et erubescite in exteriori confessione, super viis vestris, id est de vestris peccatis, domus Israel, imo et universi fideles. Hæc est exhortatio salutaris. Quum enim erubescentia sit fuga seu timor rei turpis, quo peccata nostra enormiora fuerunt, eo in conspectu Dei amplius verecundari debemus casto pudore, quod coram ejus sapientia tam immensa sanctitateque infinita, tam inhoneste turpiterque egimus.

Hæc dicit Dominus Deus: In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, secundum seriem jam præscriptam, et habitari fecero urbes, et instauravero ruinosa, et terra deserta fuerit exculta. Si istud referatur ad reversos a Babylone, intelligendum erit de habitatione civitatum Judææ, et reædificatione habitaculorum ejus per Judæos a Chaldæis destructorum. Porro si ad Salvatoris referantur adventum, per habitationem urbium designatur mansio fidelium in particularibus Christi Ecclesiis; per instaurationem

32

33

34 autem ruinosorum, reparatio peccatorum ac reformatio morum. Dicent: Terra illa, inclyta facta est ut hortus voluptatis, id est, regio Judææ nuper vilificata ac demolita, nunc reparata abundat tot bonis, quasi sit paradisus. Vel, Terra illa, id est Ecclesia, inclyta facta est per excellentissima beneficia Christi, quæ sunt spirituales divitiæ et ornamenta fidelium, ut hortus voluptatis; et civitates desertæ et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt: quod rursum intelligi potest tam de Judæorum urbibus per Chaldæos destructis, et per Judæos in pristinum vigorem reductis, quam de fidelium collectionibus gentiliumque consortiis, ad Dei gratiam post spiritualem ruinam conversis. Et scient omnes gentes, quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta. Reparatio namque Judææ post reditum a Babylone, innotuit gentibus Judææ vicinis. Conversio autem ad fidem, et ædificatio cordium per peccata fractorum, in esse virtutum, cunctis in mundo est declarata.

Hæc dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc invenient me domus Israel, id est, per beneficium quod mox subditur, bonitatem et gratiam meam experientur: Multiplicabo eos sicut gregem hominum, id est, non numero tantum augebo fideles, sed virtute et gratia, ne sint velut jumenta, sed ratione fungantur, ut gregem sanctum, id est, sanctitatis gratiam eis infundam, ut gregem Jerusalem in solennitatibus ejus, id est, in maximo erunt numero, sicut statutis diebus, in præcipuis Judæorum festis innumerabiles in Jerusalem homines, tam Judæi quam extranei, conscenderunt ad adorandum vel immolandum.

PRÆTEREA, juxta mysticum sensum, quæ de montibus Israel dicta sunt, de particularibus Christi Ecclesiis, ejusque personis præcipuis, puta Apostolis ac viris perfectis, intelliguntur.25 Itaque montibus istis loquitur Deus: Eo quod dixerit inimicus, id est persecutor sive diabolus, de vobis:26

Euge, altitudines sempiternæ, id est, congregationes ecclesiasticæ, vel eminentes in populo christiano personæ, quantum ad animam nunquam morituræ, et tandem cum corpore resumpto semper victuræ; in hereditatem datæ sunt nobis, id est, nostræ potestati omnino subjectæ sunt. Hoc nempe frequenter præsumpserunt tyranni asserere, qui Christianitatis cultum nitebantur prorsus exstinguere. Quotidie quoque nonnulli persecutores justorum, gloriantur sibi subjici virtuosos: qui nituntur opprimere spirituales. Sed et diabolus habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus, dum et religiosos conatur atque confidit seducere.27 Quoniam ergo Christifideles devoti, tam superiores quam inferiores, ista perpessi sunt, et super labia detrahentium ascenderunt, facti opprobrium impiorum; ideo Deus in igne zeli sui testatus est de adversariis electorum, quod ipsi confusionem suam portabunt, et quidquid molestiæ Dei famulis intulerunt, graviter luent, juxta illud Psalmi: Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.28 Hinc Salvator in Evangelio fassus est:29 Dico vobis, quoniam cito faciet Deus vindictam servorum suorum. Quibus in Apocalypsi respondet: Ut requiescant tempus adhuc modicum.3031

Vos autem, montes Israel nunc præfati, ramos vestros germinetis, id est, virorem virtutum proferte; et fructum vestrum afferatis populo meo Israel: id est, gregi vobis commisso, seu plebi communi Deum fideliter intuenti, spirituales alimonias, scilicet aquam sapientiæ salutaris, panemque vitæ et intellectus, et exemplarem in omnibus conversationem, proponite.32 Et habitabuntur civitates, id est congregationes devotæ, claustra atque collegia, in quibus per gratiam Spiritus Sancti est fratrum sancta concordia; et ruinosa instaurabuntur, id est, lapsi in vitia, pœnitebunt, et cautiores resurgent. Scimus enim quoniam electis Dei omnia cooperantur in bonum.33

Et replebo vos, o montes et civitates Ecclesiæ, hominibus et jumentis, id est devotis tam idiotis quam eruditis. De quibus cantamus: Homines et jumenta salvabis, Domine.34 Unde et Isaias plenius loquitur: Habitabit, inquiens, lupus cum agno;35 et pardus cum hædo accubabit; vitulus, leo et ovis simul morabuntur; non occident, neque nocebunt in omni monte sancto meo. Et habitare vos faciam sicut a principio. Sæpe enim renovavit et multiplicavit dona gratiæ in populo christiano, ita quod antiqua primitivæ Ecclesiæ perfectio, reiterata apparuit. Bonisque donabo majoribus, quam ab initio habuistis. Hoc potissime ad primitivam Ecclesiam ex Judæis collectam refertur: quorum major fuit in charismatibus Spiritus Sancti perfectio, utpote Apostolorum, quam Patriarcharum ac Prophetarum. Denique in fine mundi Antichristo occiso, maxima erit Christifidelium gratia: quæ, etsi Apostolorum ac primitivæ Ecclesiæ gratiam non excedet intensive et quantum ad habitum, excessive tamen excedet, seu quantum ad numerum, propter multitudinem tunc crediturorum, quia et tunc tota plebs Judaica convertetur, cujus in primo adventu Messiæ, pars comparative modica, est conversa.

Et adducam super vos, o montes Ecclesiæ, homines, id est rationabiliter se habentes, videlicet populum meum Israel, illos videlicet de quibus ait Apostolus: Reliquiæ per electionem gratiæ salvæ factæ sunt.36 Porro in fine sæculi generaliter convertentur. Nunc quoque universi fide et opere Christiani, super montes Ecclesiæ adducuntur, dum in ecclesiastica manent unitate, individua caritate, ac obedientiali subjectione. Et hereditate possidebunt te, id est, bonis Ecclesiæ, scilicet sacramentis et gratiis ejus jugiter reficientur; et non addes ultra, o Ecclesia, ut absque eis sis. Nunquam enim in toto deficiet populus christianus; et quamvis iniqui affirment quod Ecclesia suum devoret populum per excommunicationem vel alio modo, tamen ita non erit. Nam gentem tuam quæ veraciter christiana censetur, seu homines humane et pie viventes, non perdes. Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis. Hoc fuit impletum, quando persecutorum ac tyrannorum gentilium cessavit ferocia, quando et Christi Ecclesiæ pax est data.

Factum est verbum Domini ad me, dicens: Domus Israel, id est fideles, habitaverunt in humo sua, id est in militanti Ecclesia, christiana professione se intitulantes, et polluerunt eam in viis suis, impie conversando in ipsa. Et effudi indignationem meam super eos, tradendo eos in manus Satanæ, aut visibilium hostium, pro sanguine quem fuderunt, injuste corpora occidendo, vel animas ad peccata trahendo. Dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras: id est, gentilium impietatibus facti sunt similes, atque a corpore Christi abscisi instar palearum, per vitiorum abrupta vagati sunt.

Et ingressi sunt ad gentes, id est, gentiliter viventibus per vitæ conformitatem conjuncti sunt, et polluerunt nomen meum, quum diceretur de eis: Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt. Hoc fit, dum religiosi seu clerici sæcularibus in vanitatibus sociantur, et in eorum præsentia Deum sine pudore offendunt, ac populum scandalizant, ita ut de eis cum irrisione dicatur: Populus Domini iste est, et de terra ejus, scilicet de Ecclesia, egressi sunt. Istud revera nunc merito dicitur, dum sacerdotes et clerici nec vita nec habitu a sæcularibus disjunguntur. Imo præ eis inanius ac sceleratius conversantur, otio et gulæ ceterisque carnalitatibus intendentes, ac per hoc ab arcta via salutis remotissime prorsus distantes. Verumtamen Deus ex sua pietate immensa ob nominis sui honorem, vicissim dat istis gratiam emendationis, et spiritualiter liberat eos de populo sæculari: ita ut populum istum ædificent, cui ante dederunt occasionem multiplicem offendendi Dominum Deum, quod faciendo, nomen Dei inter alios polluerunt, secundum sensum præhabitum.

Nos ergo nomen Dei nostri semper sanctificare et magnificare conemur, nos ipsos ac proximos ad Dei cultum, laudem, et gloriam incessabiliter provocando. Quod ad aliorum rectores potissime pertinet. Idcirco Deum clementissimum totis deprecemur præcordiis, ut quotidie super nos dignetur effundere aquam mundam fecundationis supernæ sapientiæque internæ ; mundetque nos ab omni inquinamento carnis ac spiritus, idolis quoque seu imaginibus mentis quietem ac puritatem turbantibus. Det insuper nobis cor carneum reformatum, ut iniquitatum nostrarum pœnitentialiter recordemur, atque de vitiorum nostrorum deformitate, coram Deo salubriter intra nos confundamur.

Footnotes

  1. Ezech. xv, 10. ↩

  2. Mach. II. ↩

  3. Ps. LXXVIII, ↩

  4. Ps. LXIV, 10-12. ↩

  5. Agg. II, 19, 20; ↩

  6. Zach. VIII, IX; ↩

  7. Malach. III, 10-12. ↩

  8. I Esdr. VI, 14; ↩

  9. II Esdr. II, 17; III, IV; VI, 15. ↩

  10. I Mach. XIV, 4-15. ↩

  11. Act. II, 2-4. ↩

  12. Ibid. 41; IV, 4. ↩

  13. Agg. II, 10. ↩

  14. IV Reg. VI, 23. ↩

  15. Ibid. 24. ↩

  16. Is. II, 4. ↩

  17. Ezech. XXXV, 9. ↩

  18. II Reg. VII, 10. ↩

  19. Deut. I, 25-28. ↩

  20. Num. XII, 33; XIV, 7. ↩

  21. I Esdr. v, 5. ↩

  22. Ps. xxxiii, 10. ↩

  23. Prov. iii, 18. ↩

  24. Malach. iii, 9. ↩

  25. Expositio mystica. ↩

  26. 2-7 ↩

  27. Job xl, 18 ↩

  28. Ps. lxxviii, 12. ↩

  29. Luc. xvii, 8. ↩

  30. Apoc. vi, 14. ↩

  31. Apoc. vi, 11. ↩

  32. Eccli. xv, 3. ↩

  33. Rom. viii, 28. ↩

  34. s. xxxv, 7. ↩

  35. s. xi, 6, 9. ↩

  36. om. xi, 5. ↩

Chapter 43 of 59